De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  2. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  3. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  4. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  5. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  6. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  7. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  8. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  9. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  10. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  11. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  12. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  13. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  14. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  15. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  16. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  17. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  18. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  19. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  20. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  21. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  22. sic animum curas acris luctumque metumque;
  23. quare participem leti quoque convenit esse.
  24. quin etiam morbis in corporis avius errat
  25. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  26. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  27. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  28. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  29. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  30. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  31. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  32. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  33. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  34. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  35. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  36. et pariter mentem sanari corpus inani
  37. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  38. acris et in venas discessit diditus ardor,
  39. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  40. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  41. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  42. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  43. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  44. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  45. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  46. significant, paulo si durior insinuarit
  47. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  48. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  49. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  50. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  51. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  52. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  53. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  54. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  55. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  56. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  57. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  58. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  59. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  60. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  61. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  62. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  63. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  64. in latebras acer corrupti corporis umor,
  65. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  66. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  67. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  68. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  69. cur eadem credis sine corpore in aperto
  70. cum validis ventis aetatem degere posse?
  71. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  72. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  73. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  74. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  75. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  76. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  77. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  78. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  79. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  80. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  81. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  82. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  83. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  84. usque adeo falsae rationi vera videtur
  85. res occurrere et effugium praecludere eunti
  86. ancipitique refutatu convincere falsum.
  87. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  88. et membratim vitalem deperdere sensum;
  89. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  90. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  91. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  92. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  93. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  94. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  95. introsum trahere et partis conducere in unum
  96. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  97. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  98. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  99. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  100. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  101. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  102. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  103. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  104. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  105. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  106. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  107. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  108. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  109. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  110. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  111. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  112. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  113. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  114. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  115. sic animus per se non quit sine corpore et ipso