De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  2. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  3. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  4. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  5. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  6. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  7. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  8. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  9. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  10. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  11. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  12. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  13. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  14. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  15. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  16. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  17. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  18. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  19. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  20. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  21. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  22. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  23. sic animum curas acris luctumque metumque;
  24. quare participem leti quoque convenit esse.
  25. quin etiam morbis in corporis avius errat
  26. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  27. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  28. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  29. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  30. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  31. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  32. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  33. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  34. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  35. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  36. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  37. et pariter mentem sanari corpus inani
  38. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  39. acris et in venas discessit diditus ardor,
  40. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  41. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  42. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  43. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  44. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  45. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  46. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  47. significant, paulo si durior insinuarit
  48. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  49. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  50. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  51. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  52. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  53. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  54. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  55. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  56. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  57. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  58. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  59. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  60. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  61. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  62. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  63. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  64. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  65. in latebras acer corrupti corporis umor,
  66. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  67. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  68. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  69. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  70. cur eadem credis sine corpore in aperto
  71. cum validis ventis aetatem degere posse?
  72. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  73. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  74. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  75. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  76. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  77. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  78. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  79. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  80. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  81. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  82. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  83. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  84. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  85. usque adeo falsae rationi vera videtur
  86. res occurrere et effugium praecludere eunti
  87. ancipitique refutatu convincere falsum.
  88. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  89. et membratim vitalem deperdere sensum;
  90. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  91. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  92. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  93. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  94. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  95. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  96. introsum trahere et partis conducere in unum
  97. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  98. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  99. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  100. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  101. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  102. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  103. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  104. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  105. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  106. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  107. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  108. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  109. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  110. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  111. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  112. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  113. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  114. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  115. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  116. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  117. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  118. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  119. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  120. Denique corporis atque animi vivata potestas
  121. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  122. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  123. sola potest animi per se natura nec autem
  124. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  125. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  126. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  127. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  128. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  129. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  130. nec magnis intervallis primordia possunt
  131. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  132. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  133. haut possunt post mortem eiecta moveri
  134. propterea quia non simili ratione tenentur;
  135. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  136. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  137. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  138. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  139. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  140. dissolui sensus animi fateare necessest
  141. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  142. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  143. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  144. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  145. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  146. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  147. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  148. fundamenta foras manant animaeque per artus
  149. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  150. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  151. dispertitam animae naturam exisse per artus
  152. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  153. quam prolapsa foras enaret in auras.
  154. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  155. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  156. ire anima ac toto solui de corpore tota
  157. et quasi supremo languescere tempore voltus
  158. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  159. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  160. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  161. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  162. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  163. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  164. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  165. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  166. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  167. non modo non omnem possit durare per aevom,
  168. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  169. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  170. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  171. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  172. verum deficere in certa regione locatam;
  173. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  174. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  175. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  176. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  177. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  178. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  179. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  180. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  181. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  182. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  183. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  184. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  185. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  186. Praeterea si inmortalis natura animaist
  187. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  188. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  189. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  190. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  191. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  192. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  193. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  194. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  195. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  196. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  197. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  198. si subito medium celeri praeciderit ictu
  199. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  200. dispertita procul dubio quoque vis animai
  201. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  202. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  203. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  204. falciferos memorant currus abscidere membra
  205. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  206. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  207. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  208. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  209. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  210. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  211. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  212. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  213. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  214. inde alius conatur adempto surgere crure,
  215. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  216. et caput abscisum calido viventeque trunco
  217. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  218. donec reliquias animai reddidit omnes.
  219. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  220. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  221. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  222. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  223. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  224. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  225. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  226. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  227. particulis animas? at ea ratione sequetur
  228. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  229. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  230. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  231. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  232. Praeterea si inmortalis natura animai
  233. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  234. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  235. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  236. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  237. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  238. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  239. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  240. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  241. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  242. inferri solitast animi vivata potestas
  243. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  244. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  245. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  246. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  247. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  248. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  249. expertis animas nec leti lege solutas;
  250. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  251. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  252. quod fieri totum contra manifesta docet res
  253. ita conexa est per venas viscera nervos
  254. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  255. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  256. et lapis oppressus subitis e frugibus
  257. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  258. incolumes posse et salvas exsolvere sese