De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crede animam quoque diffundi multoque perire
  2. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  3. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  4. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  5. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  6. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  7. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  8. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  9. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  10. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  11. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  12. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  13. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  14. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  15. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  16. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  17. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  18. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  19. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  20. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  21. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  22. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  23. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  24. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  25. sic animum curas acris luctumque metumque;
  26. quare participem leti quoque convenit esse.
  27. quin etiam morbis in corporis avius errat
  28. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  29. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  30. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  31. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  32. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  33. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  34. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  35. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  36. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  37. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  38. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  39. et pariter mentem sanari corpus inani
  40. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  41. acris et in venas discessit diditus ardor,
  42. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  43. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  44. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  45. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  46. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  47. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  48. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  49. significant, paulo si durior insinuarit
  50. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  51. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  52. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  53. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  54. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  55. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  56. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  57. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  58. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  59. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  60. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  61. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  62. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  63. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  64. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  65. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  66. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  67. in latebras acer corrupti corporis umor,
  68. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  69. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  70. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  71. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  72. cur eadem credis sine corpore in aperto
  73. cum validis ventis aetatem degere posse?
  74. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  75. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  76. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  77. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  78. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  79. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  80. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  81. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  82. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  83. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  84. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  85. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  86. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  87. usque adeo falsae rationi vera videtur
  88. res occurrere et effugium praecludere eunti
  89. ancipitique refutatu convincere falsum.
  90. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  91. et membratim vitalem deperdere sensum;
  92. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  93. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  94. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  95. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  96. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  97. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  98. introsum trahere et partis conducere in unum
  99. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  100. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  101. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  102. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  103. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  104. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  105. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  106. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  107. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  108. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  109. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  110. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  111. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  112. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  113. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  114. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  115. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  116. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  117. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  118. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  119. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  120. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  121. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  122. Denique corporis atque animi vivata potestas
  123. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  124. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  125. sola potest animi per se natura nec autem
  126. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  127. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  128. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  129. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  130. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  131. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  132. nec magnis intervallis primordia possunt
  133. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  134. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  135. haut possunt post mortem eiecta moveri
  136. propterea quia non simili ratione tenentur;
  137. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  138. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  139. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  140. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  141. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  142. dissolui sensus animi fateare necessest
  143. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  144. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  145. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  146. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  147. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  148. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  149. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  150. fundamenta foras manant animaeque per artus
  151. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  152. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  153. dispertitam animae naturam exisse per artus
  154. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  155. quam prolapsa foras enaret in auras.
  156. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  157. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  158. ire anima ac toto solui de corpore tota
  159. et quasi supremo languescere tempore voltus
  160. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  161. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  162. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  163. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  164. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  165. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  166. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  167. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  168. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  169. non modo non omnem possit durare per aevom,
  170. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  171. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  172. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  173. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  174. verum deficere in certa regione locatam;
  175. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  176. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  177. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  178. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  179. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  180. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  181. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  182. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  183. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  184. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  185. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  186. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  187. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  188. Praeterea si inmortalis natura animaist
  189. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  190. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  191. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  192. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  193. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  194. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  195. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  196. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  197. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  198. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  199. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  200. si subito medium celeri praeciderit ictu
  201. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  202. dispertita procul dubio quoque vis animai
  203. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  204. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  205. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  206. falciferos memorant currus abscidere membra
  207. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  208. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  209. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  210. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  211. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  212. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  213. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  214. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  215. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  216. inde alius conatur adempto surgere crure,
  217. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  218. et caput abscisum calido viventeque trunco
  219. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  220. donec reliquias animai reddidit omnes.
  221. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  222. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  223. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  224. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  225. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  226. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  227. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  228. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  229. particulis animas? at ea ratione sequetur
  230. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  231. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  232. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  233. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  234. Praeterea si inmortalis natura animai
  235. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  236. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  237. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  238. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  239. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  240. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  241. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  242. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  243. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  244. inferri solitast animi vivata potestas
  245. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  246. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  247. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  248. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  249. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  250. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  251. expertis animas nec leti lege solutas;
  252. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  253. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  254. quod fieri totum contra manifesta docet res
  255. ita conexa est per venas viscera nervos
  256. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  257. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  258. et lapis oppressus subitis e frugibus
  259. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  260. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  261. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  262. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  263. permanare animam nobis per membra solere,
  264. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  265. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  266. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  267. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  268. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  269. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  270. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  271. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  272. particulae quibus haec animi natura creatur,
  273. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  274. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  275. quapropter neque natali privata videtur
  276. esse die natura animae nec funeris expers.
  277. Semina praeterea linquontur necne animai
  278. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  279. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  280. partibus amissis quoniam libata recessit.
  281. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  282. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  283. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  284. expirant atque unde animantum copia tanta
  285. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  286. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  287. vermibus et privas in corpora posse venire
  288. credis nec reputas cur milia multa animarum
  289. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  290. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  291. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  292. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  293. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  294. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  295. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  296. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  297. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  298. et mala multa animus contage fungitur eius.
  299. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  300. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  301. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  302. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  303. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  304. conexae neque consensu contagia fient.
  305. Denique cur acris violentia triste leonum
  306. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  307. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  308. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  309. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  310. si non, certa suo quia semine seminioque
  311. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  312. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  313. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  314. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  315. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  316. accipiter fugiens veniente columba,
  317. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  318. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  319. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  320. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  321. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  322. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  323. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  324. sin animas hominum dicent in corpora semper
  325. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  326. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  327. si non, certa suo quia semine seminioque
  328. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  329. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  330. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  331. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  332. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  333. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  334. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  335. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  336. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  337. an metuit conclusa manere in corpore putri
  338. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  339. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  340. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  341. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  342. expectare immortalis mortalia membra
  343. innumero numero certareque praeproperanter
  344. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  345. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  346. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  347. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  348. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  349. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  350. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  351. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  352. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  353. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  354. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  355. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  356. posset et innasci quavis in parte soleret,
  357. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  358. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  359. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  360. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  361. totum posse extra corpus durare genique.
  362. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  363. confiteare animam distractam in corpore toto.
  364. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  365. consentire putare et fungi mutua posse
  366. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  367. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  368. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  369. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  370. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  371. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  372. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  373. dissociare intus partis, ut materiai
  374. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  375. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  376. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  377. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  378. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  379. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  380. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  381. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  382. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  383. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  384. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  385. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  386. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  387. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  388. ---
  389. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  390. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  391. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  392. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  393. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  394. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  395. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  396. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  397. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  398. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  399. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  400. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  401. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  402. omnibus humanis esset terraque marique,
  403. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  404. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  405. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  406. accidere omnino poterit sensumque movere,
  407. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  408. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  409. distractast animi natura animaeque potestas,
  410. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  411. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  412. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  413. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  414. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  415. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  416. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  417. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  418. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  419. nam cum respicias inmensi temporis omne
  420. praeteritum spatium, tum motus materiai
  421. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  422. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  423. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  424. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  425. inter enim iectast vitai pausa vageque
  426. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  427. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  428. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  429. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  430. illum cui possint incommoda conciliari,
  431. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  432. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  433. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  434. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  435. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  436. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  437. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  438. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  439. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  440. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  441. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  442. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  443. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  444. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  445. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  446. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  447. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  448. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  449. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  450. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  451. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  452. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  453. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  454. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  455. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  456. aut in melle situm suffocari atque rigere
  457. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  458. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  459. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  460. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  461. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  462. non poteris factis florentibus esse tuisque
  463. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  464. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  465. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  466. iam desiderium rerum super insidet una.'
  467. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  468. dissoluant animi magno se angore metuque.
  469. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  470. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  471. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  472. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  473. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  474. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari