De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  2. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  3. crede animam quoque diffundi multoque perire
  4. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  5. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  6. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  7. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  8. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  9. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  10. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  11. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  12. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  13. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  14. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  15. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  16. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  17. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  18. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  19. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  20. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  21. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  22. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  23. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  24. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  25. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  26. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  27. sic animum curas acris luctumque metumque;
  28. quare participem leti quoque convenit esse.
  29. quin etiam morbis in corporis avius errat
  30. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  31. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  32. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  33. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  34. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  35. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  36. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  37. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  38. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  39. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  40. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  41. et pariter mentem sanari corpus inani
  42. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  43. acris et in venas discessit diditus ardor,
  44. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  45. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  46. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  47. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  48. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  49. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  50. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  51. significant, paulo si durior insinuarit
  52. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  53. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  54. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  55. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  56. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  57. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  58. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  59. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  60. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  61. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  62. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  63. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  64. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  65. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  66. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  67. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  68. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  69. in latebras acer corrupti corporis umor,
  70. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  71. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  72. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  73. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  74. cur eadem credis sine corpore in aperto
  75. cum validis ventis aetatem degere posse?
  76. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  77. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  78. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  79. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  80. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  81. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  82. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  83. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  84. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  85. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  86. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  87. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  88. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  89. usque adeo falsae rationi vera videtur
  90. res occurrere et effugium praecludere eunti
  91. ancipitique refutatu convincere falsum.
  92. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  93. et membratim vitalem deperdere sensum;
  94. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  95. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  96. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  97. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  98. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  99. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  100. introsum trahere et partis conducere in unum
  101. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  102. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  103. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  104. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  105. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  106. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  107. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  108. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  109. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  110. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  111. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  112. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  113. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  114. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  115. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  116. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  117. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  118. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  119. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  120. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  121. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  122. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  123. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  124. Denique corporis atque animi vivata potestas
  125. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  126. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  127. sola potest animi per se natura nec autem
  128. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  129. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  130. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  131. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  132. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  133. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  134. nec magnis intervallis primordia possunt
  135. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  136. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  137. haut possunt post mortem eiecta moveri
  138. propterea quia non simili ratione tenentur;
  139. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  140. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  141. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  142. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  143. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  144. dissolui sensus animi fateare necessest
  145. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  146. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  147. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  148. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  149. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  150. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  151. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  152. fundamenta foras manant animaeque per artus
  153. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  154. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  155. dispertitam animae naturam exisse per artus
  156. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  157. quam prolapsa foras enaret in auras.
  158. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  159. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  160. ire anima ac toto solui de corpore tota
  161. et quasi supremo languescere tempore voltus
  162. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  163. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  164. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  165. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  166. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  167. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  168. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  169. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  170. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  171. non modo non omnem possit durare per aevom,
  172. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  173. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  174. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  175. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  176. verum deficere in certa regione locatam;
  177. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  178. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  179. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  180. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  181. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  182. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  183. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  184. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  185. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  186. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  187. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  188. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  189. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  190. Praeterea si inmortalis natura animaist
  191. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  192. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  193. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  194. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  195. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  196. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  197. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  198. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  199. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  200. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  201. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  202. si subito medium celeri praeciderit ictu
  203. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  204. dispertita procul dubio quoque vis animai
  205. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  206. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  207. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  208. falciferos memorant currus abscidere membra
  209. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  210. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  211. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  212. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  213. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  214. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  215. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  216. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  217. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  218. inde alius conatur adempto surgere crure,
  219. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  220. et caput abscisum calido viventeque trunco
  221. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  222. donec reliquias animai reddidit omnes.
  223. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  224. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  225. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  226. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  227. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  228. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  229. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  230. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  231. particulis animas? at ea ratione sequetur
  232. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  233. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  234. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  235. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  236. Praeterea si inmortalis natura animai
  237. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  238. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  239. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  240. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  241. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  242. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  243. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  244. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  245. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  246. inferri solitast animi vivata potestas
  247. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  248. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  249. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  250. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  251. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  252. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  253. expertis animas nec leti lege solutas;
  254. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  255. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  256. quod fieri totum contra manifesta docet res
  257. ita conexa est per venas viscera nervos
  258. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  259. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  260. et lapis oppressus subitis e frugibus
  261. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  262. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  263. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  264. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  265. permanare animam nobis per membra solere,
  266. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  267. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  268. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  269. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  270. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  271. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  272. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  273. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  274. particulae quibus haec animi natura creatur,
  275. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  276. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  277. quapropter neque natali privata videtur
  278. esse die natura animae nec funeris expers.
  279. Semina praeterea linquontur necne animai
  280. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  281. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  282. partibus amissis quoniam libata recessit.
  283. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  284. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  285. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  286. expirant atque unde animantum copia tanta
  287. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  288. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  289. vermibus et privas in corpora posse venire
  290. credis nec reputas cur milia multa animarum
  291. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  292. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  293. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  294. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  295. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  296. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  297. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  298. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  299. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  300. et mala multa animus contage fungitur eius.
  301. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  302. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  303. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  304. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  305. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  306. conexae neque consensu contagia fient.
  307. Denique cur acris violentia triste leonum
  308. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  309. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  310. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  311. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  312. si non, certa suo quia semine seminioque
  313. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  314. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  315. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  316. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  317. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  318. accipiter fugiens veniente columba,
  319. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  320. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  321. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  322. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  323. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  324. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  325. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  326. sin animas hominum dicent in corpora semper
  327. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  328. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  329. si non, certa suo quia semine seminioque
  330. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  331. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  332. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  333. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  334. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  335. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  336. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  337. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  338. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  339. an metuit conclusa manere in corpore putri
  340. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  341. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  342. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  343. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  344. expectare immortalis mortalia membra
  345. innumero numero certareque praeproperanter
  346. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  347. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  348. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  349. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  350. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  351. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  352. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  353. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  354. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  355. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  356. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  357. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  358. posset et innasci quavis in parte soleret,
  359. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  360. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  361. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  362. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  363. totum posse extra corpus durare genique.
  364. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  365. confiteare animam distractam in corpore toto.
  366. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  367. consentire putare et fungi mutua posse
  368. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  369. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  370. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  371. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  372. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  373. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  374. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  375. dissociare intus partis, ut materiai
  376. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  377. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  378. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  379. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  380. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  381. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  382. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  383. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  384. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  385. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  386. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  387. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  388. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  389. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  390. ---
  391. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,