De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  2. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  3. nam procul haec dubio nobis simulacra
  4. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  5. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  6. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  7. crede animam quoque diffundi multoque perire
  8. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  9. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  10. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  11. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  12. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  13. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  14. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  15. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  16. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  17. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  18. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  19. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  20. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  21. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  22. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  23. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  24. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  25. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  26. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  27. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  28. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  29. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  30. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  31. sic animum curas acris luctumque metumque;
  32. quare participem leti quoque convenit esse.
  33. quin etiam morbis in corporis avius errat
  34. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  35. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  36. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  37. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  38. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  39. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  40. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  41. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  42. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  43. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  44. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  45. et pariter mentem sanari corpus inani
  46. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  47. acris et in venas discessit diditus ardor,
  48. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  49. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  50. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  51. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  52. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  53. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  54. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  55. significant, paulo si durior insinuarit
  56. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  57. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  58. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  59. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  60. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  61. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  62. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  63. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  64. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  65. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  66. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  67. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  68. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  69. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  70. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  71. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  72. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  73. in latebras acer corrupti corporis umor,
  74. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  75. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  76. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  77. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  78. cur eadem credis sine corpore in aperto
  79. cum validis ventis aetatem degere posse?
  80. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  81. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  82. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  83. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  84. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  85. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  86. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  87. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  88. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  89. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  90. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  91. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  92. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  93. usque adeo falsae rationi vera videtur
  94. res occurrere et effugium praecludere eunti
  95. ancipitique refutatu convincere falsum.
  96. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  97. et membratim vitalem deperdere sensum;
  98. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  99. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  100. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  101. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  102. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  103. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  104. introsum trahere et partis conducere in unum
  105. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  106. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  107. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  108. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  109. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  110. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  111. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  112. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  113. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  114. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  115. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  116. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  117. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  118. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  119. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  120. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  121. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  122. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  123. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  124. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  125. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  126. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  127. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  128. Denique corporis atque animi vivata potestas
  129. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  130. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  131. sola potest animi per se natura nec autem
  132. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  133. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  134. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  135. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  136. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  137. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  138. nec magnis intervallis primordia possunt
  139. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  140. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  141. haut possunt post mortem eiecta moveri
  142. propterea quia non simili ratione tenentur;
  143. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  144. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  145. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  146. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  147. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  148. dissolui sensus animi fateare necessest
  149. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  150. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  151. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  152. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  153. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  154. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  155. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  156. fundamenta foras manant animaeque per artus
  157. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  158. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  159. dispertitam animae naturam exisse per artus
  160. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  161. quam prolapsa foras enaret in auras.
  162. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  163. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  164. ire anima ac toto solui de corpore tota
  165. et quasi supremo languescere tempore voltus
  166. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  167. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  168. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  169. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  170. conquassatur enim tum mens animaeque potestas