De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio quoniam tenuem constare minutis
  2. corporibus docui multoque minoribus esse
  3. principiis factam quam liquidus umor aquai
  4. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  5. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  6. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  7. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  8. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  9. nam procul haec dubio nobis simulacra
  10. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  11. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  12. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  13. crede animam quoque diffundi multoque perire
  14. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  15. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  16. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  17. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  18. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  19. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  20. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  21. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  22. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  23. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  24. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  25. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  26. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  27. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  28. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  29. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  30. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  31. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  32. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  33. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  34. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  35. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  36. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  37. sic animum curas acris luctumque metumque;
  38. quare participem leti quoque convenit esse.
  39. quin etiam morbis in corporis avius errat
  40. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  41. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  42. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  43. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  44. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  45. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  46. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  47. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  48. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  49. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  50. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  51. et pariter mentem sanari corpus inani
  52. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  53. acris et in venas discessit diditus ardor,
  54. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  55. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  56. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  57. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  58. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  59. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  60. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  61. significant, paulo si durior insinuarit
  62. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  63. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  64. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  65. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  66. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  67. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  68. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  69. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  70. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  71. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  72. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  73. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  74. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  75. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  76. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  77. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  78. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  79. in latebras acer corrupti corporis umor,
  80. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  81. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  82. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  83. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  84. cur eadem credis sine corpore in aperto
  85. cum validis ventis aetatem degere posse?
  86. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  87. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  88. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  89. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  90. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  91. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  92. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  93. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  94. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  95. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  96. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  97. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  98. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  99. usque adeo falsae rationi vera videtur
  100. res occurrere et effugium praecludere eunti
  101. ancipitique refutatu convincere falsum.
  102. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  103. et membratim vitalem deperdere sensum;
  104. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  105. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  106. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  107. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  108. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  109. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  110. introsum trahere et partis conducere in unum
  111. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  112. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  113. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  114. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  115. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  116. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  117. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  118. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  119. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  120. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  121. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  122. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  123. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  124. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  125. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  126. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  127. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  128. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  129. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  130. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  131. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  132. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  133. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  134. Denique corporis atque animi vivata potestas
  135. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  136. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  137. sola potest animi per se natura nec autem
  138. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  139. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  140. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  141. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  142. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  143. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  144. nec magnis intervallis primordia possunt
  145. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  146. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  147. haut possunt post mortem eiecta moveri
  148. propterea quia non simili ratione tenentur;
  149. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  150. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  151. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  152. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  153. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  154. dissolui sensus animi fateare necessest
  155. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  156. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  157. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  158. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  159. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  160. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  161. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  162. fundamenta foras manant animaeque per artus
  163. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  164. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  165. dispertitam animae naturam exisse per artus
  166. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  167. quam prolapsa foras enaret in auras.
  168. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  169. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  170. ire anima ac toto solui de corpore tota
  171. et quasi supremo languescere tempore voltus
  172. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  173. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  174. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  175. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  176. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  177. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  178. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  179. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  180. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  181. non modo non omnem possit durare per aevom,
  182. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  183. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  184. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  185. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  186. verum deficere in certa regione locatam;
  187. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  188. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  189. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  190. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  191. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  192. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  193. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  194. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  195. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  196. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  197. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  198. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  199. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  200. Praeterea si inmortalis natura animaist
  201. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  202. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  203. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  204. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  205. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  206. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  207. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  208. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  209. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  210. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  211. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  212. si subito medium celeri praeciderit ictu
  213. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  214. dispertita procul dubio quoque vis animai
  215. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  216. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  217. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  218. falciferos memorant currus abscidere membra
  219. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  220. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  221. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  222. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  223. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  224. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  225. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  226. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  227. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  228. inde alius conatur adempto surgere crure,
  229. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  230. et caput abscisum calido viventeque trunco
  231. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  232. donec reliquias animai reddidit omnes.
  233. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  234. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  235. sit libitum in multas partis discidere ferro,