De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conquisita diu dulcique reperta labore
  2. digna tua pergam disponere carmina vita.
  3. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  4. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  5. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  6. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  7. Principio quoniam tenuem constare minutis
  8. corporibus docui multoque minoribus esse
  9. principiis factam quam liquidus umor aquai
  10. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  11. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  12. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  13. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  14. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  15. nam procul haec dubio nobis simulacra
  16. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  17. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  18. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  19. crede animam quoque diffundi multoque perire
  20. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  21. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  22. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  23. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  24. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  25. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  26. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  27. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  28. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  29. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  30. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  31. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  32. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  33. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  34. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  35. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  36. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  37. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  38. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  39. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  40. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  41. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  42. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  43. sic animum curas acris luctumque metumque;
  44. quare participem leti quoque convenit esse.
  45. quin etiam morbis in corporis avius errat
  46. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  47. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  48. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  49. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  50. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  51. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  52. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  53. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  54. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  55. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  56. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  57. et pariter mentem sanari corpus inani
  58. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  59. acris et in venas discessit diditus ardor,
  60. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  61. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  62. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  63. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  64. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  65. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  66. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  67. significant, paulo si durior insinuarit
  68. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  69. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  70. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  71. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  72. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  73. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  74. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  75. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  76. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  77. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  78. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  79. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  80. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  81. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  82. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  83. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  84. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  85. in latebras acer corrupti corporis umor,
  86. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  87. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  88. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  89. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  90. cur eadem credis sine corpore in aperto
  91. cum validis ventis aetatem degere posse?
  92. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  93. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  94. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  95. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  96. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  97. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  98. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  99. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  100. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  101. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  102. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  103. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  104. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  105. usque adeo falsae rationi vera videtur
  106. res occurrere et effugium praecludere eunti
  107. ancipitique refutatu convincere falsum.
  108. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  109. et membratim vitalem deperdere sensum;
  110. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  111. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  112. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  113. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  114. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  115. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  116. introsum trahere et partis conducere in unum
  117. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  118. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  119. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  120. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  121. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  122. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  123. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  124. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  125. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  126. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  127. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  128. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  129. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  130. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  131. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  132. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  133. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  134. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  135. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  136. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  137. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  138. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  139. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  140. Denique corporis atque animi vivata potestas
  141. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  142. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  143. sola potest animi per se natura nec autem
  144. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  145. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  146. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  147. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  148. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  149. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  150. nec magnis intervallis primordia possunt
  151. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  152. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  153. haut possunt post mortem eiecta moveri
  154. propterea quia non simili ratione tenentur;
  155. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  156. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  157. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  158. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  159. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  160. dissolui sensus animi fateare necessest
  161. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  162. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  163. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  164. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  165. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  166. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  167. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  168. fundamenta foras manant animaeque per artus
  169. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  170. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  171. dispertitam animae naturam exisse per artus
  172. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  173. quam prolapsa foras enaret in auras.
  174. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  175. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  176. ire anima ac toto solui de corpore tota
  177. et quasi supremo languescere tempore voltus
  178. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  179. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  180. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  181. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;