De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  2. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  3. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  4. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  5. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  6. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  7. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  8. conquisita diu dulcique reperta labore
  9. digna tua pergam disponere carmina vita.
  10. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  11. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  12. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  13. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  14. Principio quoniam tenuem constare minutis
  15. corporibus docui multoque minoribus esse
  16. principiis factam quam liquidus umor aquai
  17. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  18. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  19. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  20. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  21. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  22. nam procul haec dubio nobis simulacra
  23. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  24. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  25. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  26. crede animam quoque diffundi multoque perire
  27. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  28. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  29. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  30. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  31. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  32. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  33. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  34. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  35. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  36. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  37. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  38. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  39. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  40. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  41. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  42. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  43. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  44. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  45. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  46. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  47. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  48. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  49. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  50. sic animum curas acris luctumque metumque;
  51. quare participem leti quoque convenit esse.
  52. quin etiam morbis in corporis avius errat
  53. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  54. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  55. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  56. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  57. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  58. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  59. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  60. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  61. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  62. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  63. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  64. et pariter mentem sanari corpus inani
  65. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  66. acris et in venas discessit diditus ardor,
  67. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  68. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  69. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  70. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  71. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  72. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  73. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  74. significant, paulo si durior insinuarit
  75. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  76. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  77. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  78. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  79. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  80. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  81. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  82. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  83. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  84. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  85. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  86. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  87. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  88. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  89. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  90. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  91. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  92. in latebras acer corrupti corporis umor,
  93. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  94. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  95. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  96. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  97. cur eadem credis sine corpore in aperto
  98. cum validis ventis aetatem degere posse?
  99. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  100. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  101. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  102. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  103. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  104. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  105. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  106. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  107. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  108. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  109. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  110. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  111. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  112. usque adeo falsae rationi vera videtur
  113. res occurrere et effugium praecludere eunti
  114. ancipitique refutatu convincere falsum.
  115. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  116. et membratim vitalem deperdere sensum;
  117. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  118. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  119. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  120. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  121. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  122. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  123. introsum trahere et partis conducere in unum
  124. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  125. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  126. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  127. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  128. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  129. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  130. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  131. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  132. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  133. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  134. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  135. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  136. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  137. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  138. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  139. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  140. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  141. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  142. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  143. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  144. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  145. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  146. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  147. Denique corporis atque animi vivata potestas
  148. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  149. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  150. sola potest animi per se natura nec autem
  151. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  152. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  153. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  154. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  155. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  156. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  157. nec magnis intervallis primordia possunt
  158. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  159. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  160. haut possunt post mortem eiecta moveri
  161. propterea quia non simili ratione tenentur;
  162. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  163. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  164. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  165. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  166. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  167. dissolui sensus animi fateare necessest
  168. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  169. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  170. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  171. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  172. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  173. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  174. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  175. fundamenta foras manant animaeque per artus
  176. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  177. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  178. dispertitam animae naturam exisse per artus
  179. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  180. quam prolapsa foras enaret in auras.
  181. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  182. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  183. ire anima ac toto solui de corpore tota
  184. et quasi supremo languescere tempore voltus
  185. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  186. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  187. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  188. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  189. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  190. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  191. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  192. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  193. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  194. non modo non omnem possit durare per aevom,
  195. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  196. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  197. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  198. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  199. verum deficere in certa regione locatam;
  200. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  201. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  202. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  203. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  204. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  205. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  206. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  207. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  208. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  209. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  210. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  211. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  212. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  213. Praeterea si inmortalis natura animaist
  214. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  215. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  216. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  217. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  218. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  219. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  220. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  221. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  222. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  223. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  224. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  225. si subito medium celeri praeciderit ictu
  226. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  227. dispertita procul dubio quoque vis animai
  228. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  229. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  230. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  231. falciferos memorant currus abscidere membra
  232. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  233. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  234. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  235. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  236. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  237. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  238. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  239. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  240. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  241. inde alius conatur adempto surgere crure,
  242. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  243. et caput abscisum calido viventeque trunco
  244. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  245. donec reliquias animai reddidit omnes.
  246. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  247. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  248. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  249. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  250. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  251. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  252. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  253. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  254. particulis animas? at ea ratione sequetur
  255. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  256. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  257. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  258. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  259. Praeterea si inmortalis natura animai
  260. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  261. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  262. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  263. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  264. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  265. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  266. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  267. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  268. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  269. inferri solitast animi vivata potestas
  270. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  271. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  272. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  273. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  274. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  275. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  276. expertis animas nec leti lege solutas;
  277. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  278. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  279. quod fieri totum contra manifesta docet res
  280. ita conexa est per venas viscera nervos
  281. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  282. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  283. et lapis oppressus subitis e frugibus
  284. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  285. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  286. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  287. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  288. permanare animam nobis per membra solere,
  289. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  290. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  291. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  292. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  293. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  294. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  295. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  296. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus