De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  2. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  3. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  4. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  5. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  6. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  7. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  8. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  9. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  10. conquisita diu dulcique reperta labore
  11. digna tua pergam disponere carmina vita.
  12. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  13. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  14. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  15. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  16. Principio quoniam tenuem constare minutis
  17. corporibus docui multoque minoribus esse
  18. principiis factam quam liquidus umor aquai
  19. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  20. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  21. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  22. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  23. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  24. nam procul haec dubio nobis simulacra
  25. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  26. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  27. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  28. crede animam quoque diffundi multoque perire
  29. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  30. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  31. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  32. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  33. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  34. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  35. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  36. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  37. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  38. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  39. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  40. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  41. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  42. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  43. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  44. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  45. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  46. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  47. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  48. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  49. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  50. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  51. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  52. sic animum curas acris luctumque metumque;
  53. quare participem leti quoque convenit esse.
  54. quin etiam morbis in corporis avius errat
  55. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  56. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  57. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  58. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  59. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  60. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  61. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  62. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  63. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  64. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  65. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  66. et pariter mentem sanari corpus inani
  67. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  68. acris et in venas discessit diditus ardor,
  69. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  70. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  71. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  72. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  73. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  74. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  75. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  76. significant, paulo si durior insinuarit
  77. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  78. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  79. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  80. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  81. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  82. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  83. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  84. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  85. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  86. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  87. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  88. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  89. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  90. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  91. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  92. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  93. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  94. in latebras acer corrupti corporis umor,
  95. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  96. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  97. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  98. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  99. cur eadem credis sine corpore in aperto
  100. cum validis ventis aetatem degere posse?
  101. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  102. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  103. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  104. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  105. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  106. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  107. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  108. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  109. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  110. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  111. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  112. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  113. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  114. usque adeo falsae rationi vera videtur
  115. res occurrere et effugium praecludere eunti
  116. ancipitique refutatu convincere falsum.
  117. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  118. et membratim vitalem deperdere sensum;
  119. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  120. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  121. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  122. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  123. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  124. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  125. introsum trahere et partis conducere in unum
  126. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  127. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  128. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  129. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  130. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  131. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  132. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  133. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  134. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  135. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  136. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  137. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  138. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  139. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  140. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  141. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  142. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  143. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  144. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  145. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  146. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  147. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  148. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  149. Denique corporis atque animi vivata potestas
  150. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  151. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  152. sola potest animi per se natura nec autem
  153. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  154. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  155. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  156. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  157. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  158. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  159. nec magnis intervallis primordia possunt
  160. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  161. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  162. haut possunt post mortem eiecta moveri
  163. propterea quia non simili ratione tenentur;
  164. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  165. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  166. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  167. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  168. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  169. dissolui sensus animi fateare necessest
  170. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  171. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  172. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  173. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  174. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  175. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  176. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  177. fundamenta foras manant animaeque per artus
  178. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  179. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  180. dispertitam animae naturam exisse per artus
  181. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  182. quam prolapsa foras enaret in auras.
  183. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  184. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  185. ire anima ac toto solui de corpore tota
  186. et quasi supremo languescere tempore voltus
  187. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  188. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  189. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  190. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  191. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  192. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  193. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  194. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  195. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  196. non modo non omnem possit durare per aevom,
  197. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  198. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  199. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  200. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  201. verum deficere in certa regione locatam;
  202. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  203. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  204. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  205. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  206. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  207. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis