De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  2. truncus adempta anima circum membrisque remota
  3. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  4. si non omnimodis, at magna parte animai
  5. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  6. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  7. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  8. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  9. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  10. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  11. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  12. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  13. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  14. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  15. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  16. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  17. conquisita diu dulcique reperta labore
  18. digna tua pergam disponere carmina vita.
  19. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  20. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  21. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  22. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  23. Principio quoniam tenuem constare minutis
  24. corporibus docui multoque minoribus esse
  25. principiis factam quam liquidus umor aquai
  26. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  27. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  28. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  29. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  30. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  31. nam procul haec dubio nobis simulacra
  32. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  33. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  34. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  35. crede animam quoque diffundi multoque perire
  36. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  37. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  38. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  39. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  40. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  41. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  42. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  43. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  44. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  45. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  46. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  47. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  48. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  49. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  50. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  51. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  52. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  53. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  54. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  55. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  56. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  57. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  58. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  59. sic animum curas acris luctumque metumque;
  60. quare participem leti quoque convenit esse.
  61. quin etiam morbis in corporis avius errat
  62. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  63. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  64. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  65. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  66. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  67. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  68. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  69. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  70. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  71. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  72. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  73. et pariter mentem sanari corpus inani
  74. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  75. acris et in venas discessit diditus ardor,
  76. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  77. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  78. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  79. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  80. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  81. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  82. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  83. significant, paulo si durior insinuarit
  84. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  85. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  86. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  87. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  88. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  89. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  90. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  91. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  92. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  93. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  94. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  95. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  96. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  97. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  98. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  99. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  100. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  101. in latebras acer corrupti corporis umor,
  102. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  103. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  104. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  105. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  106. cur eadem credis sine corpore in aperto
  107. cum validis ventis aetatem degere posse?
  108. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  109. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  110. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  111. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  112. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  113. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  114. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  115. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  116. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  117. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  118. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  119. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  120. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  121. usque adeo falsae rationi vera videtur
  122. res occurrere et effugium praecludere eunti
  123. ancipitique refutatu convincere falsum.
  124. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  125. et membratim vitalem deperdere sensum;
  126. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  127. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  128. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  129. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  130. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  131. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  132. introsum trahere et partis conducere in unum
  133. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  134. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  135. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  136. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  137. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  138. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  139. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  140. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  141. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  142. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  143. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  144. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  145. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  146. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  147. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  148. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  149. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  150. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  151. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  152. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  153. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  154. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  155. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  156. Denique corporis atque animi vivata potestas
  157. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  158. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  159. sola potest animi per se natura nec autem
  160. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  161. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  162. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  163. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  164. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  165. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  166. nec magnis intervallis primordia possunt
  167. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  168. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  169. haut possunt post mortem eiecta moveri
  170. propterea quia non simili ratione tenentur;
  171. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  172. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  173. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  174. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  175. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  176. dissolui sensus animi fateare necessest
  177. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  178. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  179. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  180. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  181. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  182. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  183. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  184. fundamenta foras manant animaeque per artus
  185. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  186. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  187. dispertitam animae naturam exisse per artus
  188. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  189. quam prolapsa foras enaret in auras.
  190. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  191. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  192. ire anima ac toto solui de corpore tota
  193. et quasi supremo languescere tempore voltus
  194. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  195. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  196. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  197. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  198. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  199. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  200. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  201. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  202. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  203. non modo non omnem possit durare per aevom,
  204. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  205. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  206. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  207. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  208. verum deficere in certa regione locatam;
  209. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  210. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  211. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  212. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  213. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  214. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  215. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  216. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  217. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  218. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  219. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  220. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  221. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  222. Praeterea si inmortalis natura animaist
  223. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  224. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  225. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  226. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  227. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  228. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  229. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  230. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  231. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  232. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  233. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  234. si subito medium celeri praeciderit ictu
  235. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  236. dispertita procul dubio quoque vis animai
  237. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  238. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  239. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  240. falciferos memorant currus abscidere membra
  241. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  242. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  243. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  244. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  245. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  246. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  247. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  248. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  249. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  250. inde alius conatur adempto surgere crure,
  251. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  252. et caput abscisum calido viventeque trunco
  253. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  254. donec reliquias animai reddidit omnes.
  255. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  256. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  257. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  258. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  259. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  260. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  261. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  262. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  263. particulis animas? at ea ratione sequetur
  264. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  265. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  266. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  267. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  268. Praeterea si inmortalis natura animai
  269. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  270. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  271. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  272. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  273. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  274. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  275. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  276. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  277. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  278. inferri solitast animi vivata potestas
  279. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  280. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  281. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  282. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  283. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  284. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  285. expertis animas nec leti lege solutas;
  286. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  287. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  288. quod fieri totum contra manifesta docet res
  289. ita conexa est per venas viscera nervos
  290. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  291. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  292. et lapis oppressus subitis e frugibus
  293. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  294. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  295. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  296. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  297. permanare animam nobis per membra solere,
  298. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  299. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  300. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  301. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  302. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  303. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  304. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  305. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  306. particulae quibus haec animi natura creatur,
  307. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  308. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  309. quapropter neque natali privata videtur
  310. esse die natura animae nec funeris expers.
  311. Semina praeterea linquontur necne animai
  312. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  313. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  314. partibus amissis quoniam libata recessit.
  315. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  316. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  317. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  318. expirant atque unde animantum copia tanta
  319. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  320. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  321. vermibus et privas in corpora posse venire
  322. credis nec reputas cur milia multa animarum
  323. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  324. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  325. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  326. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  327. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  328. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  329. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  330. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  331. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  332. et mala multa animus contage fungitur eius.
  333. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  334. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  335. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  336. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  337. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  338. conexae neque consensu contagia fient.
  339. Denique cur acris violentia triste leonum
  340. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  341. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  342. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  343. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  344. si non, certa suo quia semine seminioque
  345. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  346. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  347. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  348. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  349. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  350. accipiter fugiens veniente columba,
  351. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  352. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  353. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  354. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  355. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  356. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  357. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  358. sin animas hominum dicent in corpora semper
  359. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  360. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  361. si non, certa suo quia semine seminioque
  362. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  363. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  364. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  365. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  366. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  367. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  368. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  369. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  370. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  371. an metuit conclusa manere in corpore putri
  372. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  373. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.