De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  2. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  3. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  4. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  5. truncus adempta anima circum membrisque remota
  6. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  7. si non omnimodis, at magna parte animai
  8. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  9. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  10. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  11. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  12. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  13. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  14. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  15. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  16. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  17. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  18. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  19. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  20. conquisita diu dulcique reperta labore
  21. digna tua pergam disponere carmina vita.
  22. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  23. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  24. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  25. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  26. Principio quoniam tenuem constare minutis
  27. corporibus docui multoque minoribus esse
  28. principiis factam quam liquidus umor aquai
  29. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  30. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  31. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  32. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  33. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  34. nam procul haec dubio nobis simulacra
  35. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  36. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  37. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  38. crede animam quoque diffundi multoque perire
  39. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  40. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  41. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  42. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  43. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  44. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  45. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  46. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  47. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  48. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  49. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  50. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  51. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  52. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  53. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  54. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  55. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  56. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  57. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  58. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  59. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  60. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  61. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  62. sic animum curas acris luctumque metumque;
  63. quare participem leti quoque convenit esse.
  64. quin etiam morbis in corporis avius errat
  65. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  66. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  67. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  68. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  69. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  70. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  71. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  72. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  73. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  74. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  75. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  76. et pariter mentem sanari corpus inani
  77. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  78. acris et in venas discessit diditus ardor,
  79. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  80. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  81. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  82. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  83. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  84. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  85. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  86. significant, paulo si durior insinuarit
  87. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  88. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  89. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  90. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  91. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  92. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  93. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  94. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  95. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  96. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  97. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  98. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  99. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  100. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  101. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  102. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  103. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  104. in latebras acer corrupti corporis umor,
  105. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  106. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  107. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  108. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  109. cur eadem credis sine corpore in aperto
  110. cum validis ventis aetatem degere posse?
  111. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  112. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  113. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  114. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  115. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  116. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  117. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  118. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  119. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  120. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  121. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  122. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  123. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  124. usque adeo falsae rationi vera videtur
  125. res occurrere et effugium praecludere eunti
  126. ancipitique refutatu convincere falsum.
  127. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  128. et membratim vitalem deperdere sensum;
  129. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  130. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  131. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  132. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  133. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  134. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  135. introsum trahere et partis conducere in unum
  136. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  137. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  138. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  139. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  140. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  141. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  142. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  143. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  144. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  145. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  146. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  147. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  148. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  149. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  150. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  151. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  152. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  153. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  154. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  155. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  156. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  157. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  158. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  159. Denique corporis atque animi vivata potestas
  160. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  161. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  162. sola potest animi per se natura nec autem
  163. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  164. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  165. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  166. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  167. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  168. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  169. nec magnis intervallis primordia possunt
  170. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  171. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  172. haut possunt post mortem eiecta moveri
  173. propterea quia non simili ratione tenentur;
  174. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  175. sese anima atque in eos poterit concludere motus,