De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concursare coire et dissultare vicissim.
  2. Et magis est animus vitai claustra
  3. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  4. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  5. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  6. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  7. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  8. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  9. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  10. truncus adempta anima circum membrisque remota
  11. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  12. si non omnimodis, at magna parte animai
  13. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  14. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  15. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  16. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  17. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  18. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  19. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  20. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  21. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  22. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  23. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  24. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  25. conquisita diu dulcique reperta labore
  26. digna tua pergam disponere carmina vita.
  27. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  28. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  29. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  30. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  31. Principio quoniam tenuem constare minutis
  32. corporibus docui multoque minoribus esse
  33. principiis factam quam liquidus umor aquai
  34. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  35. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  36. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  37. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  38. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  39. nam procul haec dubio nobis simulacra
  40. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  41. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  42. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  43. crede animam quoque diffundi multoque perire
  44. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  45. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  46. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  47. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  48. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  49. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  50. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  51. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  52. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  53. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  54. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  55. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  56. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  57. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  58. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  59. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  60. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  61. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  62. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  63. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  64. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  65. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  66. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  67. sic animum curas acris luctumque metumque;
  68. quare participem leti quoque convenit esse.
  69. quin etiam morbis in corporis avius errat
  70. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  71. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  72. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  73. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  74. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  75. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  76. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  77. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  78. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  79. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  80. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  81. et pariter mentem sanari corpus inani
  82. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  83. acris et in venas discessit diditus ardor,
  84. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  85. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  86. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  87. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  88. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  89. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  90. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  91. significant, paulo si durior insinuarit
  92. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  93. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  94. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  95. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  96. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  97. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  98. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  99. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  100. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  101. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  102. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  103. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  104. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  105. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  106. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  107. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  108. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  109. in latebras acer corrupti corporis umor,
  110. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  111. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  112. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  113. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  114. cur eadem credis sine corpore in aperto
  115. cum validis ventis aetatem degere posse?
  116. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  117. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  118. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  119. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  120. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  121. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  122. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  123. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  124. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  125. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  126. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  127. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  128. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  129. usque adeo falsae rationi vera videtur
  130. res occurrere et effugium praecludere eunti
  131. ancipitique refutatu convincere falsum.
  132. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  133. et membratim vitalem deperdere sensum;
  134. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  135. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  136. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  137. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  138. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  139. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  140. introsum trahere et partis conducere in unum
  141. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  142. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  143. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  144. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  145. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  146. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  147. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  148. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  149. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  150. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  151. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  152. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  153. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  154. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  155. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  156. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  157. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  158. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  159. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  160. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  161. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  162. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  163. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  164. Denique corporis atque animi vivata potestas
  165. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  166. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  167. sola potest animi per se natura nec autem
  168. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  169. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  170. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  171. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  172. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  173. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  174. nec magnis intervallis primordia possunt
  175. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  176. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  177. haut possunt post mortem eiecta moveri
  178. propterea quia non simili ratione tenentur;
  179. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  180. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  181. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  182. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  183. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  184. dissolui sensus animi fateare necessest
  185. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  186. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  187. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  188. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  189. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  190. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  191. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  192. fundamenta foras manant animaeque per artus
  193. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  194. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  195. dispertitam animae naturam exisse per artus
  196. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  197. quam prolapsa foras enaret in auras.
  198. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  199. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  200. ire anima ac toto solui de corpore tota
  201. et quasi supremo languescere tempore voltus
  202. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  203. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  204. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  205. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  206. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  207. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  208. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  209. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  210. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  211. non modo non omnem possit durare per aevom,
  212. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  213. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  214. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  215. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  216. verum deficere in certa regione locatam;
  217. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  218. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  219. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  220. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  221. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  222. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  223. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  224. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  225. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  226. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  227. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  228. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  229. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  230. Praeterea si inmortalis natura animaist
  231. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  232. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  233. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  234. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  235. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  236. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  237. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  238. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  239. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  240. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  241. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  242. si subito medium celeri praeciderit ictu
  243. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  244. dispertita procul dubio quoque vis animai
  245. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  246. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  247. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  248. falciferos memorant currus abscidere membra
  249. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  250. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  251. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  252. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  253. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  254. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  255. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  256. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  257. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  258. inde alius conatur adempto surgere crure,
  259. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  260. et caput abscisum calido viventeque trunco
  261. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  262. donec reliquias animai reddidit omnes.
  263. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  264. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  265. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  266. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  267. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  268. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  269. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  270. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  271. particulis animas? at ea ratione sequetur
  272. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  273. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  274. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  275. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  276. Praeterea si inmortalis natura animai
  277. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  278. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  279. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  280. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  281. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  282. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  283. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  284. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  285. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  286. inferri solitast animi vivata potestas
  287. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  288. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  289. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  290. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  291. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  292. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  293. expertis animas nec leti lege solutas;
  294. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  295. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  296. quod fieri totum contra manifesta docet res
  297. ita conexa est per venas viscera nervos
  298. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  299. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  300. et lapis oppressus subitis e frugibus
  301. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  302. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  303. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  304. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  305. permanare animam nobis per membra solere,
  306. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  307. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  308. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  309. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  310. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  311. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  312. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  313. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  314. particulae quibus haec animi natura creatur,
  315. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  316. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  317. quapropter neque natali privata videtur
  318. esse die natura animae nec funeris expers.
  319. Semina praeterea linquontur necne animai
  320. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  321. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  322. partibus amissis quoniam libata recessit.
  323. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  324. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  325. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  326. expirant atque unde animantum copia tanta
  327. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  328. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  329. vermibus et privas in corpora posse venire
  330. credis nec reputas cur milia multa animarum
  331. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  332. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  333. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  334. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  335. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  336. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  337. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  338. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  339. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  340. et mala multa animus contage fungitur eius.
  341. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  342. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  343. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  344. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  345. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  346. conexae neque consensu contagia fient.
  347. Denique cur acris violentia triste leonum
  348. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  349. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  350. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  351. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  352. si non, certa suo quia semine seminioque
  353. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  354. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  355. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  356. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  357. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  358. accipiter fugiens veniente columba,
  359. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  360. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  361. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  362. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  363. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  364. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  365. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  366. sin animas hominum dicent in corpora semper
  367. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  368. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  369. si non, certa suo quia semine seminioque
  370. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  371. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  372. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  373. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  374. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  375. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  376. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  377. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  378. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  379. an metuit conclusa manere in corpore putri
  380. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  381. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  382. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  383. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  384. expectare immortalis mortalia membra
  385. innumero numero certareque praeproperanter
  386. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  387. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  388. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  389. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  390. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  391. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  392. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  393. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  394. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  395. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  396. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  397. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  398. posset et innasci quavis in parte soleret,
  399. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  400. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  401. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  402. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  403. totum posse extra corpus durare genique.
  404. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  405. confiteare animam distractam in corpore toto.
  406. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  407. consentire putare et fungi mutua posse
  408. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  409. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  410. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  411. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  412. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  413. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  414. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  415. dissociare intus partis, ut materiai
  416. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  417. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  418. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  419. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  420. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  421. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  422. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  423. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  424. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  425. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  426. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  427. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  428. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  429. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  430. ---
  431. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  432. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  433. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  434. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  435. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  436. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  437. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  438. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  439. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  440. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  441. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  442. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  443. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  444. omnibus humanis esset terraque marique,
  445. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  446. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  447. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  448. accidere omnino poterit sensumque movere,
  449. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  450. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  451. distractast animi natura animaeque potestas,
  452. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  453. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  454. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  455. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  456. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  457. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  458. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  459. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  460. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  461. nam cum respicias inmensi temporis omne
  462. praeteritum spatium, tum motus materiai
  463. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  464. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  465. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  466. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  467. inter enim iectast vitai pausa vageque
  468. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  469. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  470. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  471. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  472. illum cui possint incommoda conciliari,
  473. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  474. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum