De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  2. et quam in his intervallis tuditantia possint
  3. concursare coire et dissultare vicissim.
  4. Et magis est animus vitai claustra
  5. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  6. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  7. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  8. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  9. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  10. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  11. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  12. truncus adempta anima circum membrisque remota
  13. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  14. si non omnimodis, at magna parte animai
  15. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  16. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  17. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  18. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  19. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  20. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  21. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  22. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  23. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  24. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  25. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  26. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  27. conquisita diu dulcique reperta labore
  28. digna tua pergam disponere carmina vita.
  29. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  30. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  31. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  32. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  33. Principio quoniam tenuem constare minutis
  34. corporibus docui multoque minoribus esse
  35. principiis factam quam liquidus umor aquai
  36. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  37. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  38. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  39. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  40. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  41. nam procul haec dubio nobis simulacra
  42. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  43. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  44. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  45. crede animam quoque diffundi multoque perire
  46. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  47. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  48. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  49. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  50. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  51. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  52. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  53. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  54. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  55. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  56. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  57. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  58. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  59. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  60. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  61. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  62. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  63. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  64. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  65. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  66. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  67. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  68. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  69. sic animum curas acris luctumque metumque;
  70. quare participem leti quoque convenit esse.
  71. quin etiam morbis in corporis avius errat
  72. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  73. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  74. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  75. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  76. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  77. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  78. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  79. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  80. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  81. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  82. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  83. et pariter mentem sanari corpus inani
  84. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  85. acris et in venas discessit diditus ardor,
  86. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  87. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  88. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  89. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  90. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  91. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  92. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  93. significant, paulo si durior insinuarit
  94. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  95. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  96. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  97. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  98. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  99. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  100. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  101. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  102. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  103. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  104. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  105. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  106. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  107. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  108. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  109. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  110. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  111. in latebras acer corrupti corporis umor,
  112. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  113. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  114. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  115. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  116. cur eadem credis sine corpore in aperto
  117. cum validis ventis aetatem degere posse?
  118. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  119. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  120. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  121. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  122. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  123. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  124. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  125. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  126. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  127. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  128. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  129. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  130. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  131. usque adeo falsae rationi vera videtur
  132. res occurrere et effugium praecludere eunti
  133. ancipitique refutatu convincere falsum.
  134. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  135. et membratim vitalem deperdere sensum;
  136. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  137. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  138. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  139. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  140. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  141. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  142. introsum trahere et partis conducere in unum
  143. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  144. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  145. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  146. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  147. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  148. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  149. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  150. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  151. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  152. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  153. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  154. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  155. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  156. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  157. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  158. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  159. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  160. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  161. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  162. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  163. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  164. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  165. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  166. Denique corporis atque animi vivata potestas
  167. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  168. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  169. sola potest animi per se natura nec autem
  170. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  171. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  172. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  173. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  174. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  175. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  176. nec magnis intervallis primordia possunt
  177. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  178. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  179. haut possunt post mortem eiecta moveri
  180. propterea quia non simili ratione tenentur;
  181. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  182. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  183. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  184. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  185. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  186. dissolui sensus animi fateare necessest
  187. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  188. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  189. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  190. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  191. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  192. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  193. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  194. fundamenta foras manant animaeque per artus
  195. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  196. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  197. dispertitam animae naturam exisse per artus
  198. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  199. quam prolapsa foras enaret in auras.
  200. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  201. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  202. ire anima ac toto solui de corpore tota
  203. et quasi supremo languescere tempore voltus
  204. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  205. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  206. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  207. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  208. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  209. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  210. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  211. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  212. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  213. non modo non omnem possit durare per aevom,
  214. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  215. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  216. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  217. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  218. verum deficere in certa regione locatam;
  219. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  220. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  221. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  222. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  223. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  224. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  225. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  226. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  227. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  228. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  229. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  230. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  231. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  232. Praeterea si inmortalis natura animaist
  233. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  234. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  235. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  236. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  237. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  238. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  239. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  240. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  241. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  242. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  243. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  244. si subito medium celeri praeciderit ictu
  245. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  246. dispertita procul dubio quoque vis animai
  247. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  248. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  249. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  250. falciferos memorant currus abscidere membra
  251. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  252. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  253. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  254. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  255. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  256. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  257. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  258. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  259. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  260. inde alius conatur adempto surgere crure,
  261. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  262. et caput abscisum calido viventeque trunco
  263. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  264. donec reliquias animai reddidit omnes.
  265. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  266. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  267. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  268. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  269. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  270. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  271. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  272. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  273. particulis animas? at ea ratione sequetur
  274. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  275. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  276. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  277. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  278. Praeterea si inmortalis natura animai
  279. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  280. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  281. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  282. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  283. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  284. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  285. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  286. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  287. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  288. inferri solitast animi vivata potestas
  289. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  290. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  291. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  292. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  293. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  294. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  295. expertis animas nec leti lege solutas;
  296. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  297. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  298. quod fieri totum contra manifesta docet res
  299. ita conexa est per venas viscera nervos
  300. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  301. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  302. et lapis oppressus subitis e frugibus
  303. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  304. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  305. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  306. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  307. permanare animam nobis per membra solere,
  308. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  309. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  310. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  311. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  312. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  313. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  314. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  315. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  316. particulae quibus haec animi natura creatur,
  317. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  318. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  319. quapropter neque natali privata videtur
  320. esse die natura animae nec funeris expers.
  321. Semina praeterea linquontur necne animai
  322. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  323. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  324. partibus amissis quoniam libata recessit.
  325. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  326. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  327. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  328. expirant atque unde animantum copia tanta
  329. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  330. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  331. vermibus et privas in corpora posse venire
  332. credis nec reputas cur milia multa animarum
  333. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  334. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  335. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  336. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  337. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  338. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  339. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  340. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  341. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  342. et mala multa animus contage fungitur eius.
  343. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  344. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  345. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  346. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  347. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  348. conexae neque consensu contagia fient.
  349. Denique cur acris violentia triste leonum
  350. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  351. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  352. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  353. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  354. si non, certa suo quia semine seminioque
  355. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  356. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  357. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  358. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  359. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  360. accipiter fugiens veniente columba,
  361. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  362. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  363. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  364. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  365. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  366. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  367. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  368. sin animas hominum dicent in corpora semper
  369. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  370. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  371. si non, certa suo quia semine seminioque
  372. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  373. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  374. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  375. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  376. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  377. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  378. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  379. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  380. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  381. an metuit conclusa manere in corpore putri
  382. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  383. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  384. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  385. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  386. expectare immortalis mortalia membra
  387. innumero numero certareque praeproperanter
  388. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  389. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  390. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  391. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  392. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  393. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  394. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  395. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  396. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  397. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  398. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  399. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  400. posset et innasci quavis in parte soleret,
  401. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  402. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  403. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  404. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  405. totum posse extra corpus durare genique.
  406. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  407. confiteare animam distractam in corpore toto.
  408. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  409. consentire putare et fungi mutua posse
  410. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  411. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  412. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  413. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  414. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  415. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  416. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  417. dissociare intus partis, ut materiai
  418. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  419. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  420. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  421. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  422. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  423. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  424. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  425. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  426. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  427. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  428. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  429. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  430. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  431. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  432. ---
  433. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  434. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  435. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  436. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  437. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  438. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  439. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  440. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  441. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  442. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  443. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  444. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  445. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  446. omnibus humanis esset terraque marique,
  447. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  448. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  449. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  450. accidere omnino poterit sensumque movere,
  451. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  452. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  453. distractast animi natura animaeque potestas,
  454. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  455. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  456. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  457. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  458. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  459. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  460. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  461. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  462. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  463. nam cum respicias inmensi temporis omne
  464. praeteritum spatium, tum motus materiai
  465. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  466. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  467. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  468. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  469. inter enim iectast vitai pausa vageque
  470. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  471. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  472. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  473. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  474. illum cui possint incommoda conciliari,
  475. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  476. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  477. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  478. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  479. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  480. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  481. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  482. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  483. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  484. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  485. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  486. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  487. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  488. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  489. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  490. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  491. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  492. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  493. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  494. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  495. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  496. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  497. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  498. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  499. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  500. aut in melle situm suffocari atque rigere
  501. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  502. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  503. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  504. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  505. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  506. non poteris factis florentibus esse tuisque
  507. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  508. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  509. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  510. iam desiderium rerum super insidet una.'
  511. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  512. dissoluant animi magno se angore metuque.
  513. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  514. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  515. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  516. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  517. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  518. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  519. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  520. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  521. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  522. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  523. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  524. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  525. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  526. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  527. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  528. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  529. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  530. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  531. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  532. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  533. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  534. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  535. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  536. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  537. maior enim turbae disiectus materiai
  538. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  539. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  540. Denique si vocem rerum natura repente.
  541. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  542. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  543. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  544. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  545. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  546. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  547. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  548. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  549. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  550. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  551. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  552. non potius vitae finem facis atque laboris?
  553. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  554. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  555. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  556. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  557. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  558. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  559. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  560. naturam et veram verbis exponere causam?
  561. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  562. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  563. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  564. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  565. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  566. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  567. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  568. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  569. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  570. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  571. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  572. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  573. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  574. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  575. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  576. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  577. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  578. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  579. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  580. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  581. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  582. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  583. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  584. temporis exponit post mortem denique nostram.
  585. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  586. quicquam, non omni somno securius exstat?
  587. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  588. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  589. nec miser inpendens magnum timet saxum
  590. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  591. sed magis in vita divom metus urget inanis
  592. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  593. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  594. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  595. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  596. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  597. qui non sola novem dispessis iugera membris
  598. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  599. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  600. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  601. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  602. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  603. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  604. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  605. qui petere a populo fasces saevasque secures
  606. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  607. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  608. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  609. hoc est adverso nixantem trudere monte
  610. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  611. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  612. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  613. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  614. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  615. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  616. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  617. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  618. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  619. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  620. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  621. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  622. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  623. sed metus in vita poenarum pro male factis
  624. est insignibus insignis scelerisque luela,
  625. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  626. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  627. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  628. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  629. nec videt interea qui terminus esse malorum
  630. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  631. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  632. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  633. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  634. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  635. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  636. inde alii multi reges rerumque potentes
  637. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  638. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  639. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  640. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  641. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  642. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  643. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  644. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  645. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  646. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  647. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  648. denique Democritum post quam matura vetustas
  649. admonuit memores motus languescere mentis,
  650. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  651. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  652. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  653. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  654. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  655. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  656. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  657. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  658. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  659. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  660. ebrius urgeris multis miser undique curis
  661. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  662. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  663. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  664. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  665. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  666. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  667. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  668. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  669. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  670. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  671. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  672. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  673. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;