De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  2. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  3. quam primordia sentiscant concussa animai,
  4. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  5. et quam in his intervallis tuditantia possint
  6. concursare coire et dissultare vicissim.
  7. Et magis est animus vitai claustra
  8. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  9. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  10. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  11. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  12. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  13. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  14. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  15. truncus adempta anima circum membrisque remota
  16. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  17. si non omnimodis, at magna parte animai
  18. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  19. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  20. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  21. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  22. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  23. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  24. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  25. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  26. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  27. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  28. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  29. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  30. conquisita diu dulcique reperta labore
  31. digna tua pergam disponere carmina vita.
  32. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  33. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  34. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  35. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  36. Principio quoniam tenuem constare minutis
  37. corporibus docui multoque minoribus esse
  38. principiis factam quam liquidus umor aquai
  39. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  40. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  41. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  42. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  43. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  44. nam procul haec dubio nobis simulacra
  45. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  46. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  47. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  48. crede animam quoque diffundi multoque perire
  49. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  50. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  51. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  52. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  53. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  54. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  55. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  56. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  57. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  58. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  59. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  60. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  61. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  62. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  63. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  64. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  65. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  66. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  67. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  68. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  69. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  70. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  71. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  72. sic animum curas acris luctumque metumque;
  73. quare participem leti quoque convenit esse.
  74. quin etiam morbis in corporis avius errat
  75. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  76. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  77. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  78. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  79. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  80. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  81. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  82. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  83. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  84. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  85. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  86. et pariter mentem sanari corpus inani
  87. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  88. acris et in venas discessit diditus ardor,
  89. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  90. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  91. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  92. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  93. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  94. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  95. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  96. significant, paulo si durior insinuarit
  97. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  98. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  99. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  100. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  101. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  102. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  103. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  104. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  105. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  106. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  107. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  108. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  109. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  110. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  111. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  112. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  113. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  114. in latebras acer corrupti corporis umor,
  115. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  116. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  117. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  118. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  119. cur eadem credis sine corpore in aperto
  120. cum validis ventis aetatem degere posse?
  121. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  122. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  123. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  124. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  125. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  126. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  127. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  128. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  129. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  130. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  131. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  132. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  133. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  134. usque adeo falsae rationi vera videtur
  135. res occurrere et effugium praecludere eunti
  136. ancipitique refutatu convincere falsum.
  137. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  138. et membratim vitalem deperdere sensum;
  139. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  140. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  141. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  142. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  143. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  144. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  145. introsum trahere et partis conducere in unum