De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum multo sunt animae elementa minora
  2. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  3. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  4. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  5. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  6. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  7. intervalla tenere exordia prima animai.
  8. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  9. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  10. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  11. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  12. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  13. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  14. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  15. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  16. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  17. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  18. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  19. quam primordia sentiscant concussa animai,
  20. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  21. et quam in his intervallis tuditantia possint
  22. concursare coire et dissultare vicissim.
  23. Et magis est animus vitai claustra
  24. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  25. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  26. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  27. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  28. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  29. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  30. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  31. truncus adempta anima circum membrisque remota
  32. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  33. si non omnimodis, at magna parte animai
  34. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  35. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  36. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  37. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  38. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  39. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  40. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  41. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  42. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  43. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  44. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  45. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  46. conquisita diu dulcique reperta labore
  47. digna tua pergam disponere carmina vita.
  48. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  49. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  50. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  51. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  52. Principio quoniam tenuem constare minutis
  53. corporibus docui multoque minoribus esse
  54. principiis factam quam liquidus umor aquai
  55. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  56. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  57. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  58. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  59. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  60. nam procul haec dubio nobis simulacra
  61. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  62. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  63. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  64. crede animam quoque diffundi multoque perire
  65. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  66. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  67. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  68. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  69. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  70. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  71. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  72. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  73. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  74. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  75. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  76. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  77. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  78. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  79. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  80. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  81. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  82. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  83. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  84. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  85. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  86. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  87. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  88. sic animum curas acris luctumque metumque;
  89. quare participem leti quoque convenit esse.
  90. quin etiam morbis in corporis avius errat
  91. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  92. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  93. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  94. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  95. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  96. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  97. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  98. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  99. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  100. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  101. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  102. et pariter mentem sanari corpus inani
  103. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  104. acris et in venas discessit diditus ardor,
  105. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  106. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  107. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  108. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  109. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  110. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  111. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  112. significant, paulo si durior insinuarit
  113. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  114. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  115. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  116. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  117. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  118. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  119. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  120. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  121. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  122. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  123. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  124. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  125. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  126. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  127. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  128. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  129. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  130. in latebras acer corrupti corporis umor,
  131. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  132. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  133. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  134. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  135. cur eadem credis sine corpore in aperto
  136. cum validis ventis aetatem degere posse?
  137. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  138. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  139. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  140. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  141. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  142. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  143. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  144. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  145. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  146. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  147. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  148. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  149. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  150. usque adeo falsae rationi vera videtur
  151. res occurrere et effugium praecludere eunti
  152. ancipitique refutatu convincere falsum.
  153. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  154. et membratim vitalem deperdere sensum;
  155. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  156. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  157. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  158. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  159. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  160. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  161. introsum trahere et partis conducere in unum
  162. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  163. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  164. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  165. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  166. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  167. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  168. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  169. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  170. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  171. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  172. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  173. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  174. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  175. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  176. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  177. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  178. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  179. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  180. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  181. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  182. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  183. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  184. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  185. Denique corporis atque animi vivata potestas
  186. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  187. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  188. sola potest animi per se natura nec autem
  189. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  190. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  191. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  192. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  193. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  194. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  195. nec magnis intervallis primordia possunt
  196. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  197. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  198. haut possunt post mortem eiecta moveri
  199. propterea quia non simili ratione tenentur;
  200. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  201. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  202. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  203. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  204. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  205. dissolui sensus animi fateare necessest
  206. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  207. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  208. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  209. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  210. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  211. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  212. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  213. fundamenta foras manant animaeque per artus
  214. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  215. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  216. dispertitam animae naturam exisse per artus
  217. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  218. quam prolapsa foras enaret in auras.
  219. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  220. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  221. ire anima ac toto solui de corpore tota
  222. et quasi supremo languescere tempore voltus
  223. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  224. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  225. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  226. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;