De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis atque animi primordia singula primis
  2. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  3. nam cum multo sunt animae elementa minora
  4. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  5. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  6. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  7. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  8. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  9. intervalla tenere exordia prima animai.
  10. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  11. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  12. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  13. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  14. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  15. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  16. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  17. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  18. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  19. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  20. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  21. quam primordia sentiscant concussa animai,
  22. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  23. et quam in his intervallis tuditantia possint
  24. concursare coire et dissultare vicissim.
  25. Et magis est animus vitai claustra
  26. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  27. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  28. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  29. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  30. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  31. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  32. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  33. truncus adempta anima circum membrisque remota
  34. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  35. si non omnimodis, at magna parte animai
  36. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  37. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  38. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  39. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  40. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  41. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  42. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  43. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  44. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  45. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  46. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  47. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  48. conquisita diu dulcique reperta labore
  49. digna tua pergam disponere carmina vita.
  50. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  51. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  52. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  53. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  54. Principio quoniam tenuem constare minutis
  55. corporibus docui multoque minoribus esse
  56. principiis factam quam liquidus umor aquai
  57. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  58. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  59. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  60. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  61. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  62. nam procul haec dubio nobis simulacra
  63. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  64. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  65. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  66. crede animam quoque diffundi multoque perire
  67. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  68. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  69. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  70. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  71. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  72. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  73. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  74. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  75. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  76. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  77. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  78. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  79. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  80. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  81. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  82. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  83. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  84. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  85. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  86. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  87. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  88. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  89. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  90. sic animum curas acris luctumque metumque;
  91. quare participem leti quoque convenit esse.
  92. quin etiam morbis in corporis avius errat
  93. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  94. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  95. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  96. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  97. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  98. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  99. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  100. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  101. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  102. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  103. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  104. et pariter mentem sanari corpus inani
  105. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  106. acris et in venas discessit diditus ardor,
  107. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  108. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  109. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  110. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  111. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  112. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  113. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  114. significant, paulo si durior insinuarit
  115. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  116. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  117. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  118. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  119. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  120. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  121. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  122. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  123. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  124. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  125. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  126. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  127. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  128. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  129. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  130. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  131. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  132. in latebras acer corrupti corporis umor,
  133. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  134. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  135. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  136. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  137. cur eadem credis sine corpore in aperto
  138. cum validis ventis aetatem degere posse?
  139. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  140. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  141. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  142. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  143. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  144. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  145. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  146. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  147. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  148. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  149. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  150. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  151. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  152. usque adeo falsae rationi vera videtur
  153. res occurrere et effugium praecludere eunti
  154. ancipitique refutatu convincere falsum.
  155. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  156. et membratim vitalem deperdere sensum;
  157. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  158. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  159. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  160. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  161. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  162. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  163. introsum trahere et partis conducere in unum
  164. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  165. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  166. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  167. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  168. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  169. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  170. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  171. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  172. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  173. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  174. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  175. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  176. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  177. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  178. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  179. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  180. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  181. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  182. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  183. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  184. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  185. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  186. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  187. Denique corporis atque animi vivata potestas
  188. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  189. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  190. sola potest animi per se natura nec autem
  191. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  192. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  193. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  194. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  195. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  196. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  197. nec magnis intervallis primordia possunt
  198. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  199. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  200. haut possunt post mortem eiecta moveri
  201. propterea quia non simili ratione tenentur;
  202. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  203. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  204. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  205. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  206. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  207. dissolui sensus animi fateare necessest
  208. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  209. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  210. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  211. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  212. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  213. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  214. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  215. fundamenta foras manant animaeque per artus
  216. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  217. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  218. dispertitam animae naturam exisse per artus
  219. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  220. quam prolapsa foras enaret in auras.
  221. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  222. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  223. ire anima ac toto solui de corpore tota
  224. et quasi supremo languescere tempore voltus
  225. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  226. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  227. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  228. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  229. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  230. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  231. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  232. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  233. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  234. non modo non omnem possit durare per aevom,
  235. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  236. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  237. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  238. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  239. verum deficere in certa regione locatam;
  240. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  241. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  242. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  243. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  244. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  245. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  246. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  247. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  248. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  249. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  250. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  251. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  252. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  253. Praeterea si inmortalis natura animaist
  254. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  255. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  256. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  257. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  258. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  259. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  260. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  261. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  262. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  263. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  264. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  265. si subito medium celeri praeciderit ictu
  266. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  267. dispertita procul dubio quoque vis animai
  268. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  269. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  270. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  271. falciferos memorant currus abscidere membra
  272. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  273. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  274. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  275. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  276. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  277. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  278. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  279. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  280. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  281. inde alius conatur adempto surgere crure,
  282. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  283. et caput abscisum calido viventeque trunco
  284. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  285. donec reliquias animai reddidit omnes.
  286. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  287. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  288. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  289. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  290. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  291. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  292. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  293. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  294. particulis animas? at ea ratione sequetur
  295. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  296. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  297. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  298. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  299. Praeterea si inmortalis natura animai
  300. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  301. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  302. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  303. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  304. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  305. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  306. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  307. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  308. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  309. inferri solitast animi vivata potestas
  310. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  311. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  312. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  313. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  314. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  315. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  316. expertis animas nec leti lege solutas;
  317. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  318. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  319. quod fieri totum contra manifesta docet res
  320. ita conexa est per venas viscera nervos
  321. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  322. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  323. et lapis oppressus subitis e frugibus
  324. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  325. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  326. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  327. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  328. permanare animam nobis per membra solere,
  329. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  330. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  331. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  332. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  333. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  334. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  335. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  336. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  337. particulae quibus haec animi natura creatur,
  338. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  339. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  340. quapropter neque natali privata videtur
  341. esse die natura animae nec funeris expers.
  342. Semina praeterea linquontur necne animai
  343. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  344. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  345. partibus amissis quoniam libata recessit.
  346. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  347. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  348. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  349. expirant atque unde animantum copia tanta
  350. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  351. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  352. vermibus et privas in corpora posse venire
  353. credis nec reputas cur milia multa animarum
  354. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  355. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  356. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  357. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  358. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  359. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  360. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  361. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  362. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  363. et mala multa animus contage fungitur eius.
  364. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  365. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  366. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  367. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  368. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  369. conexae neque consensu contagia fient.
  370. Denique cur acris violentia triste leonum
  371. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  372. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  373. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  374. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  375. si non, certa suo quia semine seminioque
  376. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  377. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  378. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  379. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  380. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  381. accipiter fugiens veniente columba,
  382. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  383. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  384. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  385. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  386. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  387. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  388. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  389. sin animas hominum dicent in corpora semper
  390. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  391. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  392. si non, certa suo quia semine seminioque
  393. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  394. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  395. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  396. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  397. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  398. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  399. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  400. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  401. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  402. an metuit conclusa manere in corpore putri
  403. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  404. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  405. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  406. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  407. expectare immortalis mortalia membra
  408. innumero numero certareque praeproperanter
  409. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  410. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  411. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  412. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  413. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  414. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  415. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  416. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  417. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  418. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  419. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  420. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  421. posset et innasci quavis in parte soleret,
  422. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  423. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  424. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  425. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  426. totum posse extra corpus durare genique.
  427. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  428. confiteare animam distractam in corpore toto.
  429. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  430. consentire putare et fungi mutua posse
  431. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  432. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  433. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  434. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  435. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  436. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  437. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  438. dissociare intus partis, ut materiai
  439. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  440. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  441. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  442. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  443. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  444. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  445. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  446. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  447. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  448. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  449. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  450. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  451. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  452. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  453. ---
  454. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  455. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  456. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  457. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  458. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  459. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  460. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  461. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  462. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  463. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  464. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  465. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  466. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  467. omnibus humanis esset terraque marique,
  468. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  469. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  470. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  471. accidere omnino poterit sensumque movere,
  472. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  473. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  474. distractast animi natura animaeque potestas,
  475. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  476. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  477. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  478. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  479. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  480. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  481. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  482. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  483. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  484. nam cum respicias inmensi temporis omne
  485. praeteritum spatium, tum motus materiai
  486. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  487. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  488. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  489. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  490. inter enim iectast vitai pausa vageque
  491. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  492. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  493. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  494. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  495. illum cui possint incommoda conciliari,
  496. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  497. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  498. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  499. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  500. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  501. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  502. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  503. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  504. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  505. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  506. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  507. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  508. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  509. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  510. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  511. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  512. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  513. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  514. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  515. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  516. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  517. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  518. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  519. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  520. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  521. aut in melle situm suffocari atque rigere
  522. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  523. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  524. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  525. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  526. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  527. non poteris factis florentibus esse tuisque
  528. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  529. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  530. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  531. iam desiderium rerum super insidet una.'
  532. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  533. dissoluant animi magno se angore metuque.
  534. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  535. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  536. at nos horrifico cinefactum te prope busto