De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  2. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  3. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  4. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  5. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  6. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  7. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  8. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  9. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  10. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  11. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  12. extorres idem patria longeque fugati
  13. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  14. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  15. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  16. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  17. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  18. acrius advertunt animos ad religionem.