De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  2. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  3. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  4. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  5. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  6. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  7. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  8. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  9. iam magis exemptis oculis debere videtur
  10. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  11. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  12. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  13. corporis atque animi primordia singula primis
  14. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  15. nam cum multo sunt animae elementa minora
  16. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  17. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  18. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  19. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  20. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  21. intervalla tenere exordia prima animai.
  22. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  23. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  24. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  25. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  26. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  27. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  28. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  29. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  30. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  31. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  32. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  33. quam primordia sentiscant concussa animai,
  34. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  35. et quam in his intervallis tuditantia possint
  36. concursare coire et dissultare vicissim.
  37. Et magis est animus vitai claustra
  38. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  39. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  40. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  41. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  42. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  43. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  44. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  45. truncus adempta anima circum membrisque remota
  46. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  47. si non omnimodis, at magna parte animai
  48. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  49. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  50. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  51. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  52. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  53. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  54. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  55. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  56. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  57. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  58. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  59. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  60. conquisita diu dulcique reperta labore
  61. digna tua pergam disponere carmina vita.
  62. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  63. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  64. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  65. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  66. Principio quoniam tenuem constare minutis
  67. corporibus docui multoque minoribus esse
  68. principiis factam quam liquidus umor aquai
  69. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  70. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  71. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  72. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  73. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  74. nam procul haec dubio nobis simulacra
  75. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  76. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  77. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  78. crede animam quoque diffundi multoque perire
  79. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  80. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  81. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  82. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  83. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  84. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  85. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  86. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  87. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  88. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  89. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  90. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  91. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  92. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  93. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  94. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  95. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  96. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  97. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  98. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  99. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  100. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  101. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  102. sic animum curas acris luctumque metumque;
  103. quare participem leti quoque convenit esse.
  104. quin etiam morbis in corporis avius errat
  105. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  106. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  107. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  108. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  109. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  110. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  111. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  112. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  113. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  114. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  115. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  116. et pariter mentem sanari corpus inani
  117. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  118. acris et in venas discessit diditus ardor,
  119. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  120. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  121. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  122. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  123. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  124. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  125. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  126. significant, paulo si durior insinuarit
  127. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  128. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  129. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  130. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  131. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  132. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  133. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  134. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  135. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  136. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  137. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  138. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  139. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  140. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  141. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  142. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  143. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  144. in latebras acer corrupti corporis umor,
  145. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  146. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  147. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  148. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  149. cur eadem credis sine corpore in aperto
  150. cum validis ventis aetatem degere posse?
  151. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  152. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  153. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  154. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  155. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  156. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  157. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  158. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  159. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  160. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  161. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  162. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  163. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  164. usque adeo falsae rationi vera videtur
  165. res occurrere et effugium praecludere eunti
  166. ancipitique refutatu convincere falsum.
  167. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  168. et membratim vitalem deperdere sensum;
  169. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  170. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  171. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  172. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  173. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  174. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  175. introsum trahere et partis conducere in unum
  176. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  177. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  178. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  179. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  180. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  181. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  182. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  183. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  184. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  185. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  186. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  187. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  188. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  189. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  190. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  191. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  192. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  193. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  194. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  195. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  196. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  197. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  198. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  199. Denique corporis atque animi vivata potestas
  200. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  201. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  202. sola potest animi per se natura nec autem
  203. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  204. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  205. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  206. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  207. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  208. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  209. nec magnis intervallis primordia possunt
  210. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  211. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  212. haut possunt post mortem eiecta moveri
  213. propterea quia non simili ratione tenentur;
  214. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  215. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  216. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  217. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  218. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  219. dissolui sensus animi fateare necessest
  220. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  221. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  222. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  223. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  224. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  225. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  226. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  227. fundamenta foras manant animaeque per artus
  228. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  229. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  230. dispertitam animae naturam exisse per artus
  231. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  232. quam prolapsa foras enaret in auras.
  233. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  234. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  235. ire anima ac toto solui de corpore tota
  236. et quasi supremo languescere tempore voltus
  237. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  238. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  239. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  240. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  241. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  242. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  243. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  244. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  245. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  246. non modo non omnem possit durare per aevom,
  247. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  248. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  249. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  250. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  251. verum deficere in certa regione locatam;
  252. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  253. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  254. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  255. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  256. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  257. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  258. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  259. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  260. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  261. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  262. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  263. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  264. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  265. Praeterea si inmortalis natura animaist
  266. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  267. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  268. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  269. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  270. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  271. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  272. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  273. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  274. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  275. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  276. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  277. si subito medium celeri praeciderit ictu
  278. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  279. dispertita procul dubio quoque vis animai
  280. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  281. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  282. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  283. falciferos memorant currus abscidere membra
  284. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  285. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  286. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  287. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  288. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  289. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  290. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  291. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  292. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  293. inde alius conatur adempto surgere crure,
  294. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  295. et caput abscisum calido viventeque trunco
  296. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  297. donec reliquias animai reddidit omnes.
  298. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  299. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  300. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  301. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  302. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  303. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  304. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  305. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  306. particulis animas? at ea ratione sequetur
  307. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  308. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  309. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  310. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  311. Praeterea si inmortalis natura animai
  312. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  313. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  314. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  315. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  316. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  317. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  318. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  319. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  320. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  321. inferri solitast animi vivata potestas
  322. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  323. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  324. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  325. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  326. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  327. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  328. expertis animas nec leti lege solutas;
  329. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  330. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  331. quod fieri totum contra manifesta docet res
  332. ita conexa est per venas viscera nervos
  333. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  334. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  335. et lapis oppressus subitis e frugibus
  336. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  337. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  338. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  339. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  340. permanare animam nobis per membra solere,
  341. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  342. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  343. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  344. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  345. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  346. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  347. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  348. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  349. particulae quibus haec animi natura creatur,
  350. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  351. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  352. quapropter neque natali privata videtur
  353. esse die natura animae nec funeris expers.
  354. Semina praeterea linquontur necne animai
  355. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  356. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  357. partibus amissis quoniam libata recessit.
  358. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  359. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  360. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  361. expirant atque unde animantum copia tanta
  362. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  363. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  364. vermibus et privas in corpora posse venire
  365. credis nec reputas cur milia multa animarum
  366. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  367. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  368. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  369. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  370. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  371. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  372. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  373. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  374. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  375. et mala multa animus contage fungitur eius.
  376. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  377. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  378. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  379. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  380. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  381. conexae neque consensu contagia fient.
  382. Denique cur acris violentia triste leonum
  383. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  384. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  385. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  386. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  387. si non, certa suo quia semine seminioque
  388. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  389. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  390. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  391. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  392. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  393. accipiter fugiens veniente columba,
  394. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  395. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  396. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  397. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  398. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  399. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  400. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  401. sin animas hominum dicent in corpora semper
  402. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  403. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  404. si non, certa suo quia semine seminioque
  405. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  406. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  407. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  408. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  409. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  410. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  411. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  412. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  413. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  414. an metuit conclusa manere in corpore putri
  415. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  416. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  417. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  418. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  419. expectare immortalis mortalia membra
  420. innumero numero certareque praeproperanter
  421. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  422. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  423. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  424. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  425. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  426. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  427. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  428. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  429. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  430. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  431. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  432. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  433. posset et innasci quavis in parte soleret,
  434. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  435. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  436. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  437. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  438. totum posse extra corpus durare genique.
  439. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  440. confiteare animam distractam in corpore toto.
  441. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  442. consentire putare et fungi mutua posse
  443. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  444. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  445. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  446. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  447. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  448. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  449. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  450. dissociare intus partis, ut materiai
  451. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  452. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  453. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  454. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  455. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  456. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  457. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  458. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  459. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  460. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  461. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  462. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  463. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  464. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  465. ---
  466. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  467. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  468. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  469. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  470. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  471. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  472. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  473. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  474. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  475. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  476. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  477. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  478. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  479. omnibus humanis esset terraque marique,
  480. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  481. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  482. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  483. accidere omnino poterit sensumque movere,
  484. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  485. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  486. distractast animi natura animaeque potestas,
  487. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  488. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  489. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  490. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  491. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  492. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  493. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  494. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  495. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  496. nam cum respicias inmensi temporis omne
  497. praeteritum spatium, tum motus materiai
  498. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  499. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  500. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  501. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  502. inter enim iectast vitai pausa vageque
  503. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  504. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  505. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  506. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  507. illum cui possint incommoda conciliari,
  508. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  509. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  510. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  511. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  512. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  513. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  514. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  515. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  516. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  517. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  518. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  519. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  520. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  521. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  522. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  523. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  524. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  525. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  526. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  527. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  528. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  529. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  530. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  531. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  532. ignibus inpositum calidis torrescere flammis