De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  2. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  3. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  4. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  5. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  6. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  7. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  8. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  9. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  10. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  11. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  12. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  13. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  14. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  15. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  16. iam magis exemptis oculis debere videtur
  17. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  18. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  19. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  20. corporis atque animi primordia singula primis
  21. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  22. nam cum multo sunt animae elementa minora
  23. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  24. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  25. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  26. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  27. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  28. intervalla tenere exordia prima animai.
  29. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  30. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  31. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  32. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  33. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  34. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  35. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  36. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  37. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  38. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  39. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  40. quam primordia sentiscant concussa animai,
  41. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  42. et quam in his intervallis tuditantia possint
  43. concursare coire et dissultare vicissim.
  44. Et magis est animus vitai claustra
  45. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  46. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  47. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  48. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  49. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  50. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  51. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  52. truncus adempta anima circum membrisque remota
  53. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  54. si non omnimodis, at magna parte animai
  55. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  56. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  57. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  58. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  59. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  60. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  61. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  62. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  63. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  64. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  65. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  66. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  67. conquisita diu dulcique reperta labore
  68. digna tua pergam disponere carmina vita.
  69. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  70. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  71. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  72. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  73. Principio quoniam tenuem constare minutis
  74. corporibus docui multoque minoribus esse
  75. principiis factam quam liquidus umor aquai
  76. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  77. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  78. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  79. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  80. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  81. nam procul haec dubio nobis simulacra
  82. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  83. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  84. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  85. crede animam quoque diffundi multoque perire
  86. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  87. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  88. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  89. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  90. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  91. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  92. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  93. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  94. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  95. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  96. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  97. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  98. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  99. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  100. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  101. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  102. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  103. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  104. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  105. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  106. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  107. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  108. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  109. sic animum curas acris luctumque metumque;
  110. quare participem leti quoque convenit esse.
  111. quin etiam morbis in corporis avius errat
  112. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  113. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  114. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  115. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  116. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  117. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  118. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  119. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  120. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  121. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  122. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  123. et pariter mentem sanari corpus inani
  124. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  125. acris et in venas discessit diditus ardor,
  126. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  127. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  128. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  129. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  130. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  131. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  132. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  133. significant, paulo si durior insinuarit
  134. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  135. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  136. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  137. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  138. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  139. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  140. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  141. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  142. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  143. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  144. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  145. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  146. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  147. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  148. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  149. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  150. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  151. in latebras acer corrupti corporis umor,
  152. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  153. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  154. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  155. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  156. cur eadem credis sine corpore in aperto
  157. cum validis ventis aetatem degere posse?
  158. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  159. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  160. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  161. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  162. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  163. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  164. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  165. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  166. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  167. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  168. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  169. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  170. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  171. usque adeo falsae rationi vera videtur
  172. res occurrere et effugium praecludere eunti
  173. ancipitique refutatu convincere falsum.
  174. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  175. et membratim vitalem deperdere sensum;
  176. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  177. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  178. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  179. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  180. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  181. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  182. introsum trahere et partis conducere in unum
  183. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  184. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  185. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  186. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  187. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  188. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  189. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  190. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  191. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  192. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  193. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  194. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  195. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  196. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  197. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  198. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  199. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  200. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  201. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  202. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  203. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  204. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  205. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  206. Denique corporis atque animi vivata potestas
  207. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  208. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  209. sola potest animi per se natura nec autem
  210. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  211. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  212. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  213. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  214. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  215. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  216. nec magnis intervallis primordia possunt
  217. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  218. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  219. haut possunt post mortem eiecta moveri
  220. propterea quia non simili ratione tenentur;
  221. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  222. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  223. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  224. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  225. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  226. dissolui sensus animi fateare necessest
  227. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  228. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  229. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  230. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  231. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  232. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  233. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  234. fundamenta foras manant animaeque per artus
  235. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  236. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  237. dispertitam animae naturam exisse per artus
  238. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  239. quam prolapsa foras enaret in auras.
  240. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  241. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  242. ire anima ac toto solui de corpore tota
  243. et quasi supremo languescere tempore voltus
  244. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  245. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  246. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  247. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  248. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  249. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  250. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  251. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  252. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  253. non modo non omnem possit durare per aevom,
  254. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  255. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  256. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  257. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,