De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutua vitalis discunt contagia motus,
  2. maternis etiam membris alvoque reposta,
  3. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  4. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  5. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  6. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  7. atque animam credit permixtam corpore toto
  8. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  9. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  10. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  11. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  12. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  13. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  14. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  15. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  16. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  17. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  18. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  19. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  20. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  21. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  22. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  23. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  24. iam magis exemptis oculis debere videtur
  25. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  26. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  27. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  28. corporis atque animi primordia singula primis
  29. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  30. nam cum multo sunt animae elementa minora
  31. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  32. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  33. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  34. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  35. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  36. intervalla tenere exordia prima animai.
  37. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  38. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  39. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  40. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  41. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  42. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  43. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  44. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  45. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  46. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  47. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  48. quam primordia sentiscant concussa animai,
  49. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  50. et quam in his intervallis tuditantia possint
  51. concursare coire et dissultare vicissim.
  52. Et magis est animus vitai claustra
  53. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  54. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  55. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  56. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  57. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  58. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  59. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  60. truncus adempta anima circum membrisque remota
  61. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  62. si non omnimodis, at magna parte animai
  63. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  64. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  65. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  66. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  67. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  68. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  69. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  70. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  71. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  72. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  73. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  74. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  75. conquisita diu dulcique reperta labore
  76. digna tua pergam disponere carmina vita.
  77. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  78. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  79. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  80. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  81. Principio quoniam tenuem constare minutis
  82. corporibus docui multoque minoribus esse
  83. principiis factam quam liquidus umor aquai
  84. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  85. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  86. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  87. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  88. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  89. nam procul haec dubio nobis simulacra
  90. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  91. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  92. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  93. crede animam quoque diffundi multoque perire
  94. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  95. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  96. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  97. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  98. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  99. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  100. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  101. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  102. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  103. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  104. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  105. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  106. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  107. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  108. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  109. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  110. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  111. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  112. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  113. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  114. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  115. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  116. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  117. sic animum curas acris luctumque metumque;
  118. quare participem leti quoque convenit esse.
  119. quin etiam morbis in corporis avius errat
  120. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  121. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  122. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  123. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  124. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  125. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  126. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  127. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  128. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  129. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  130. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  131. et pariter mentem sanari corpus inani
  132. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  133. acris et in venas discessit diditus ardor,
  134. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  135. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  136. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  137. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  138. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  139. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  140. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  141. significant, paulo si durior insinuarit
  142. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  143. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  144. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  145. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  146. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  147. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  148. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  149. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  150. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  151. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  152. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  153. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  154. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  155. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  156. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  157. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  158. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  159. in latebras acer corrupti corporis umor,
  160. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  161. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  162. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  163. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  164. cur eadem credis sine corpore in aperto
  165. cum validis ventis aetatem degere posse?
  166. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  167. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  168. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  169. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  170. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  171. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  172. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  173. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  174. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  175. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  176. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  177. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  178. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  179. usque adeo falsae rationi vera videtur
  180. res occurrere et effugium praecludere eunti
  181. ancipitique refutatu convincere falsum.
  182. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  183. et membratim vitalem deperdere sensum;
  184. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  185. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  186. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  187. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  188. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  189. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  190. introsum trahere et partis conducere in unum
  191. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  192. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  193. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  194. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  195. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  196. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  197. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  198. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  199. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  200. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  201. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  202. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  203. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  204. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  205. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  206. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  207. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  208. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  209. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  210. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  211. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  212. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  213. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  214. Denique corporis atque animi vivata potestas
  215. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  216. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  217. sola potest animi per se natura nec autem
  218. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  219. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  220. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  221. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  222. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  223. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  224. nec magnis intervallis primordia possunt
  225. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  226. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  227. haut possunt post mortem eiecta moveri
  228. propterea quia non simili ratione tenentur;
  229. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  230. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  231. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  232. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  233. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  234. dissolui sensus animi fateare necessest
  235. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  236. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  237. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  238. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  239. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  240. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  241. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  242. fundamenta foras manant animaeque per artus
  243. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  244. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  245. dispertitam animae naturam exisse per artus
  246. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  247. quam prolapsa foras enaret in auras.
  248. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  249. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  250. ire anima ac toto solui de corpore tota
  251. et quasi supremo languescere tempore voltus
  252. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  253. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  254. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  255. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  256. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  257. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  258. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  259. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  260. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  261. non modo non omnem possit durare per aevom,
  262. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  263. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  264. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  265. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  266. verum deficere in certa regione locatam;
  267. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  268. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  269. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  270. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  271. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  272. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  273. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  274. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  275. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  276. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  277. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  278. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  279. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  280. Praeterea si inmortalis natura animaist
  281. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  282. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  283. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  284. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  285. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  286. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  287. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  288. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  289. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  290. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  291. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  292. si subito medium celeri praeciderit ictu
  293. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  294. dispertita procul dubio quoque vis animai
  295. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  296. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  297. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  298. falciferos memorant currus abscidere membra
  299. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  300. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  301. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  302. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  303. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  304. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  305. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  306. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  307. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  308. inde alius conatur adempto surgere crure,
  309. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  310. et caput abscisum calido viventeque trunco
  311. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  312. donec reliquias animai reddidit omnes.
  313. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  314. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  315. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  316. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  317. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  318. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  319. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  320. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  321. particulis animas? at ea ratione sequetur
  322. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  323. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  324. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  325. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  326. Praeterea si inmortalis natura animai
  327. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  328. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  329. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  330. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  331. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  332. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  333. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  334. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  335. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  336. inferri solitast animi vivata potestas
  337. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  338. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  339. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  340. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  341. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  342. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  343. expertis animas nec leti lege solutas;
  344. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  345. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  346. quod fieri totum contra manifesta docet res
  347. ita conexa est per venas viscera nervos
  348. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  349. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  350. et lapis oppressus subitis e frugibus
  351. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  352. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  353. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  354. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  355. permanare animam nobis per membra solere,
  356. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  357. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  358. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  359. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  360. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  361. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  362. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  363. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  364. particulae quibus haec animi natura creatur,
  365. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  366. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  367. quapropter neque natali privata videtur
  368. esse die natura animae nec funeris expers.
  369. Semina praeterea linquontur necne animai
  370. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  371. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  372. partibus amissis quoniam libata recessit.
  373. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  374. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  375. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  376. expirant atque unde animantum copia tanta
  377. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  378. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  379. vermibus et privas in corpora posse venire
  380. credis nec reputas cur milia multa animarum
  381. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  382. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  383. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  384. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  385. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  386. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  387. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  388. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  389. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  390. et mala multa animus contage fungitur eius.
  391. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  392. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  393. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  394. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  395. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  396. conexae neque consensu contagia fient.
  397. Denique cur acris violentia triste leonum
  398. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  399. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  400. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  401. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  402. si non, certa suo quia semine seminioque
  403. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  404. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  405. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  406. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  407. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  408. accipiter fugiens veniente columba,
  409. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  410. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  411. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  412. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  413. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  414. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  415. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  416. sin animas hominum dicent in corpora semper
  417. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  418. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  419. si non, certa suo quia semine seminioque
  420. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  421. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  422. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  423. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  424. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  425. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  426. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  427. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  428. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  429. an metuit conclusa manere in corpore putri
  430. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  431. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  432. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  433. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  434. expectare immortalis mortalia membra
  435. innumero numero certareque praeproperanter
  436. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  437. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  438. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  439. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  440. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto