De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  2. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  3. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  4. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  5. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  6. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  7. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  8. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  9. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  10. inque aliis rebus multis differre necessest
  11. naturas hominum varias moresque sequacis;
  12. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  13. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  14. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  15. illud in his rebus video firmare potesse,
  16. usque adeo naturarum vestigia linqui
  17. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  18. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  19. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  20. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  21. nam communibus inter se radicibus haerent
  22. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  23. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  24. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  25. sic animi atque animae naturam corpore toto
  26. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  27. inplexis ita principiis ab origine prima
  28. inter se fiunt consorti praedita vita,
  29. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  30. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  31. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  32. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  33. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  34. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  35. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  36. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  37. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  38. discidium possunt artus perferre relicti,
  39. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  40. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  41. mutua vitalis discunt contagia motus,
  42. maternis etiam membris alvoque reposta,
  43. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  44. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  45. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  46. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  47. atque animam credit permixtam corpore toto
  48. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  49. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  50. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  51. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  52. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  53. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  54. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  55. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  56. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  57. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  58. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  59. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  60. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  61. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  62. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  63. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  64. iam magis exemptis oculis debere videtur
  65. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  66. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  67. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  68. corporis atque animi primordia singula primis
  69. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  70. nam cum multo sunt animae elementa minora
  71. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  72. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  73. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  74. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  75. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  76. intervalla tenere exordia prima animai.
  77. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  78. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  79. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  80. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  81. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  82. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  83. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  84. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  85. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  86. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  87. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  88. quam primordia sentiscant concussa animai,
  89. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  90. et quam in his intervallis tuditantia possint
  91. concursare coire et dissultare vicissim.
  92. Et magis est animus vitai claustra
  93. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  94. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  95. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  96. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  97. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  98. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  99. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  100. truncus adempta anima circum membrisque remota
  101. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  102. si non omnimodis, at magna parte animai
  103. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  104. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  105. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  106. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  107. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  108. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  109. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  110. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  111. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  112. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  113. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  114. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  115. conquisita diu dulcique reperta labore
  116. digna tua pergam disponere carmina vita.
  117. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  118. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  119. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  120. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  121. Principio quoniam tenuem constare minutis
  122. corporibus docui multoque minoribus esse
  123. principiis factam quam liquidus umor aquai
  124. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  125. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  126. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  127. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  128. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  129. nam procul haec dubio nobis simulacra
  130. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  131. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  132. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  133. crede animam quoque diffundi multoque perire
  134. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  135. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  136. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  137. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  138. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  139. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  140. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  141. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  142. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  143. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  144. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  145. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  146. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  147. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  148. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  149. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  150. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  151. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  152. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  153. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  154. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  155. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  156. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  157. sic animum curas acris luctumque metumque;
  158. quare participem leti quoque convenit esse.
  159. quin etiam morbis in corporis avius errat
  160. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  161. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  162. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  163. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  164. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  165. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  166. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  167. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  168. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  169. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  170. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  171. et pariter mentem sanari corpus inani
  172. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  173. acris et in venas discessit diditus ardor,
  174. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  175. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  176. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  177. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  178. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  179. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  180. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  181. significant, paulo si durior insinuarit
  182. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  183. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  184. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  185. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  186. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  187. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  188. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  189. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  190. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  191. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  192. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  193. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  194. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  195. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  196. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  197. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  198. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  199. in latebras acer corrupti corporis umor,
  200. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  201. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  202. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  203. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  204. cur eadem credis sine corpore in aperto
  205. cum validis ventis aetatem degere posse?
  206. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  207. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  208. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  209. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  210. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  211. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  212. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  213. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  214. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  215. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  216. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  217. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  218. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  219. usque adeo falsae rationi vera videtur
  220. res occurrere et effugium praecludere eunti
  221. ancipitique refutatu convincere falsum.
  222. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  223. et membratim vitalem deperdere sensum;
  224. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  225. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  226. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  227. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  228. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  229. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  230. introsum trahere et partis conducere in unum
  231. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  232. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  233. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  234. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  235. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  236. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  237. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  238. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  239. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  240. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  241. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  242. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  243. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  244. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  245. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  246. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  247. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  248. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  249. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  250. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  251. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  252. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  253. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  254. Denique corporis atque animi vivata potestas
  255. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  256. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  257. sola potest animi per se natura nec autem
  258. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  259. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  260. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  261. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  262. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  263. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  264. nec magnis intervallis primordia possunt
  265. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  266. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  267. haut possunt post mortem eiecta moveri
  268. propterea quia non simili ratione tenentur;
  269. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  270. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  271. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  272. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  273. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  274. dissolui sensus animi fateare necessest
  275. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  276. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  277. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  278. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  279. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  280. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  281. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  282. fundamenta foras manant animaeque per artus
  283. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  284. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  285. dispertitam animae naturam exisse per artus
  286. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  287. quam prolapsa foras enaret in auras.
  288. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  289. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  290. ire anima ac toto solui de corpore tota
  291. et quasi supremo languescere tempore voltus
  292. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  293. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  294. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  295. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  296. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  297. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  298. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  299. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  300. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  301. non modo non omnem possit durare per aevom,
  302. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  303. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  304. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  305. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  306. verum deficere in certa regione locatam;
  307. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  308. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  309. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  310. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  311. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  312. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  313. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  314. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  315. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  316. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  317. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  318. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  319. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  320. Praeterea si inmortalis natura animaist
  321. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  322. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  323. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  324. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  325. pictores itaque et scriptorum saecla priora