De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  2. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  3. at natura boum placido magis vivit
  4. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  5. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  6. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  7. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  8. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  9. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  10. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  11. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  12. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  13. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  14. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  15. inque aliis rebus multis differre necessest
  16. naturas hominum varias moresque sequacis;
  17. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  18. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  19. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  20. illud in his rebus video firmare potesse,
  21. usque adeo naturarum vestigia linqui
  22. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  23. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  24. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  25. ipsaque corporis est custos et causa salutis;