De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  2. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  3. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  4. interemant sensum diductaque solvant.
  5. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  6. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  7. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  8. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  9. est etiam quoque pacati status ille,
  10. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  11. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  12. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  13. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  14. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  15. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  16. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  17. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  18. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  19. at natura boum placido magis vivit
  20. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  21. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  22. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  23. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  24. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  25. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  26. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  27. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  28. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  29. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  30. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  31. inque aliis rebus multis differre necessest
  32. naturas hominum varias moresque sequacis;
  33. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  34. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  35. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  36. illud in his rebus video firmare potesse,
  37. usque adeo naturarum vestigia linqui
  38. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  39. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  40. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  41. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  42. nam communibus inter se radicibus haerent
  43. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  44. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  45. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  46. sic animi atque animae naturam corpore toto
  47. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  48. inplexis ita principiis ab origine prima
  49. inter se fiunt consorti praedita vita,
  50. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  51. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  52. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  53. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  54. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  55. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  56. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  57. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  58. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  59. discidium possunt artus perferre relicti,
  60. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  61. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  62. mutua vitalis discunt contagia motus,
  63. maternis etiam membris alvoque reposta,
  64. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  65. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  66. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  67. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  68. atque animam credit permixtam corpore toto
  69. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  70. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  71. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  72. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  73. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  74. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  75. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  76. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  77. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  78. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  79. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  80. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  81. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  82. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  83. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  84. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  85. iam magis exemptis oculis debere videtur
  86. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  87. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  88. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  89. corporis atque animi primordia singula primis
  90. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  91. nam cum multo sunt animae elementa minora
  92. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  93. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  94. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  95. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  96. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  97. intervalla tenere exordia prima animai.
  98. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  99. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  100. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  101. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  102. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  103. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  104. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  105. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  106. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  107. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  108. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  109. quam primordia sentiscant concussa animai,
  110. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  111. et quam in his intervallis tuditantia possint
  112. concursare coire et dissultare vicissim.
  113. Et magis est animus vitai claustra
  114. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  115. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  116. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  117. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  118. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  119. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  120. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  121. truncus adempta anima circum membrisque remota
  122. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  123. si non omnimodis, at magna parte animai
  124. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  125. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  126. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  127. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  128. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  129. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  130. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  131. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  132. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  133. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  134. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  135. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  136. conquisita diu dulcique reperta labore
  137. digna tua pergam disponere carmina vita.
  138. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  139. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  140. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  141. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  142. Principio quoniam tenuem constare minutis
  143. corporibus docui multoque minoribus esse
  144. principiis factam quam liquidus umor aquai
  145. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  146. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  147. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  148. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  149. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  150. nam procul haec dubio nobis simulacra
  151. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  152. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  153. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  154. crede animam quoque diffundi multoque perire
  155. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  156. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  157. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  158. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  159. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  160. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  161. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  162. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  163. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  164. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  165. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  166. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  167. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  168. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  169. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  170. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  171. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  172. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  173. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  174. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  175. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  176. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  177. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  178. sic animum curas acris luctumque metumque;
  179. quare participem leti quoque convenit esse.
  180. quin etiam morbis in corporis avius errat
  181. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  182. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  183. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  184. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  185. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  186. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  187. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  188. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  189. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  190. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  191. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  192. et pariter mentem sanari corpus inani
  193. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  194. acris et in venas discessit diditus ardor,
  195. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  196. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  197. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  198. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  199. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  200. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  201. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  202. significant, paulo si durior insinuarit
  203. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  204. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  205. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  206. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  207. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  208. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  209. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  210. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  211. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  212. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  213. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  214. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  215. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  216. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  217. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  218. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  219. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  220. in latebras acer corrupti corporis umor,
  221. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  222. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  223. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  224. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  225. cur eadem credis sine corpore in aperto
  226. cum validis ventis aetatem degere posse?
  227. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  228. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  229. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  230. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  231. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  232. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  233. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  234. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  235. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  236. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  237. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  238. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  239. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  240. usque adeo falsae rationi vera videtur
  241. res occurrere et effugium praecludere eunti
  242. ancipitique refutatu convincere falsum.
  243. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  244. et membratim vitalem deperdere sensum;
  245. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  246. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  247. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  248. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  249. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  250. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  251. introsum trahere et partis conducere in unum
  252. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  253. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  254. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  255. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  256. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  257. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  258. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  259. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  260. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  261. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  262. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  263. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  264. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  265. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  266. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  267. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  268. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  269. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  270. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  271. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  272. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  273. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  274. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  275. Denique corporis atque animi vivata potestas
  276. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  277. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  278. sola potest animi per se natura nec autem
  279. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  280. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  281. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  282. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  283. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  284. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  285. nec magnis intervallis primordia possunt
  286. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  287. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  288. haut possunt post mortem eiecta moveri
  289. propterea quia non simili ratione tenentur;
  290. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  291. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  292. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  293. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  294. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  295. dissolui sensus animi fateare necessest
  296. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  297. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  298. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  299. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  300. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  301. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  302. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  303. fundamenta foras manant animaeque per artus
  304. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  305. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  306. dispertitam animae naturam exisse per artus
  307. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  308. quam prolapsa foras enaret in auras.
  309. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  310. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  311. ire anima ac toto solui de corpore tota
  312. et quasi supremo languescere tempore voltus
  313. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  314. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  315. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  316. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  317. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  318. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  319. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  320. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  321. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  322. non modo non omnem possit durare per aevom,
  323. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  324. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  325. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  326. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  327. verum deficere in certa regione locatam;
  328. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  329. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  330. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  331. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  332. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  333. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  334. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  335. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  336. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  337. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  338. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  339. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  340. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  341. Praeterea si inmortalis natura animaist
  342. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  343. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  344. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  345. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  346. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  347. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  348. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  349. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  350. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  351. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  352. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  353. si subito medium celeri praeciderit ictu
  354. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  355. dispertita procul dubio quoque vis animai
  356. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  357. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  358. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  359. falciferos memorant currus abscidere membra
  360. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  361. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  362. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  363. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  364. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  365. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  366. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  367. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  368. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  369. inde alius conatur adempto surgere crure,
  370. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  371. et caput abscisum calido viventeque trunco
  372. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  373. donec reliquias animai reddidit omnes.
  374. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  375. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  376. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  377. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  378. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  379. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  380. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  381. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  382. particulis animas? at ea ratione sequetur
  383. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  384. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  385. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  386. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  387. Praeterea si inmortalis natura animai
  388. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  389. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  390. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  391. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  392. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  393. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  394. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  395. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  396. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  397. inferri solitast animi vivata potestas
  398. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  399. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  400. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  401. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  402. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  403. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  404. expertis animas nec leti lege solutas;
  405. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  406. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  407. quod fieri totum contra manifesta docet res
  408. ita conexa est per venas viscera nervos
  409. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  410. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  411. et lapis oppressus subitis e frugibus
  412. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  413. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  414. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  415. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  416. permanare animam nobis per membra solere,
  417. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  418. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  419. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  420. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  421. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  422. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  423. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  424. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  425. particulae quibus haec animi natura creatur,
  426. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  427. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  428. quapropter neque natali privata videtur
  429. esse die natura animae nec funeris expers.
  430. Semina praeterea linquontur necne animai
  431. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  432. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  433. partibus amissis quoniam libata recessit.
  434. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  435. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  436. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  437. expirant atque unde animantum copia tanta
  438. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  439. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  440. vermibus et privas in corpora posse venire
  441. credis nec reputas cur milia multa animarum
  442. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  443. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  444. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  445. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  446. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  447. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  448. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  449. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  450. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  451. et mala multa animus contage fungitur eius.
  452. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  453. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  454. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  455. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  456. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  457. conexae neque consensu contagia fient.
  458. Denique cur acris violentia triste leonum
  459. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  460. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  461. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  462. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  463. si non, certa suo quia semine seminioque
  464. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  465. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  466. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  467. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  468. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  469. accipiter fugiens veniente columba,
  470. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  471. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  472. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  473. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  474. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  475. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  476. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  477. sin animas hominum dicent in corpora semper
  478. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  479. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  480. si non, certa suo quia semine seminioque
  481. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  482. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  483. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  484. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  485. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  486. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  487. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  488. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  489. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  490. an metuit conclusa manere in corpore putri
  491. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto