De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et calor inter se vigeant commixta per artus
  2. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  3. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  4. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  5. interemant sensum diductaque solvant.
  6. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  7. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  8. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  9. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  10. est etiam quoque pacati status ille,
  11. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  12. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  13. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  14. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  15. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  16. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  17. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  18. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  19. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  20. at natura boum placido magis vivit
  21. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  22. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  23. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  24. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  25. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  26. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  27. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  28. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  29. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  30. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  31. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  32. inque aliis rebus multis differre necessest
  33. naturas hominum varias moresque sequacis;
  34. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  35. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  36. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  37. illud in his rebus video firmare potesse,
  38. usque adeo naturarum vestigia linqui
  39. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  40. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  41. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  42. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  43. nam communibus inter se radicibus haerent
  44. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  45. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  46. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  47. sic animi atque animae naturam corpore toto
  48. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  49. inplexis ita principiis ab origine prima
  50. inter se fiunt consorti praedita vita,
  51. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  52. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  53. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  54. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  55. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  56. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  57. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  58. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  59. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  60. discidium possunt artus perferre relicti,
  61. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  62. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  63. mutua vitalis discunt contagia motus,
  64. maternis etiam membris alvoque reposta,
  65. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  66. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  67. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  68. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  69. atque animam credit permixtam corpore toto
  70. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  71. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  72. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  73. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  74. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  75. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  76. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  77. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  78. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  79. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  80. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  81. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  82. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  83. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  84. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  85. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  86. iam magis exemptis oculis debere videtur
  87. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  88. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  89. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  90. corporis atque animi primordia singula primis
  91. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  92. nam cum multo sunt animae elementa minora
  93. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  94. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  95. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  96. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  97. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  98. intervalla tenere exordia prima animai.
  99. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  100. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  101. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  102. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  103. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  104. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  105. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  106. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  107. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  108. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  109. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  110. quam primordia sentiscant concussa animai,
  111. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  112. et quam in his intervallis tuditantia possint
  113. concursare coire et dissultare vicissim.
  114. Et magis est animus vitai claustra
  115. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  116. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  117. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  118. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  119. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  120. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  121. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  122. truncus adempta anima circum membrisque remota
  123. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  124. si non omnimodis, at magna parte animai
  125. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  126. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  127. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  128. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  129. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  130. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  131. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  132. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  133. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  134. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  135. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  136. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  137. conquisita diu dulcique reperta labore
  138. digna tua pergam disponere carmina vita.
  139. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  140. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  141. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  142. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  143. Principio quoniam tenuem constare minutis
  144. corporibus docui multoque minoribus esse
  145. principiis factam quam liquidus umor aquai
  146. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  147. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  148. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  149. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  150. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  151. nam procul haec dubio nobis simulacra
  152. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  153. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  154. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  155. crede animam quoque diffundi multoque perire
  156. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  157. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  158. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  159. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  160. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  161. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  162. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  163. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  164. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  165. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  166. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  167. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  168. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  169. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  170. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  171. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  172. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  173. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  174. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  175. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  176. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  177. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  178. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  179. sic animum curas acris luctumque metumque;
  180. quare participem leti quoque convenit esse.
  181. quin etiam morbis in corporis avius errat
  182. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  183. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  184. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  185. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  186. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  187. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  188. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  189. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  190. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  191. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  192. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  193. et pariter mentem sanari corpus inani
  194. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  195. acris et in venas discessit diditus ardor,
  196. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  197. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  198. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  199. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  200. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  201. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  202. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  203. significant, paulo si durior insinuarit
  204. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  205. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  206. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  207. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  208. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  209. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  210. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  211. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  212. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  213. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  214. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  215. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  216. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  217. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  218. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  219. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  220. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  221. in latebras acer corrupti corporis umor,
  222. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  223. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  224. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  225. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  226. cur eadem credis sine corpore in aperto
  227. cum validis ventis aetatem degere posse?
  228. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  229. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  230. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  231. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  232. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  233. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  234. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  235. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  236. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  237. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  238. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  239. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  240. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  241. usque adeo falsae rationi vera videtur
  242. res occurrere et effugium praecludere eunti
  243. ancipitique refutatu convincere falsum.
  244. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  245. et membratim vitalem deperdere sensum;
  246. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  247. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  248. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  249. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  250. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  251. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  252. introsum trahere et partis conducere in unum
  253. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  254. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  255. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  256. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  257. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  258. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  259. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  260. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  261. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  262. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  263. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  264. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  265. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  266. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  267. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  268. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  269. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  270. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  271. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  272. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  273. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  274. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  275. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  276. Denique corporis atque animi vivata potestas
  277. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  278. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  279. sola potest animi per se natura nec autem
  280. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  281. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  282. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  283. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  284. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  285. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  286. nec magnis intervallis primordia possunt
  287. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  288. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  289. haut possunt post mortem eiecta moveri
  290. propterea quia non simili ratione tenentur;
  291. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  292. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  293. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  294. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  295. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  296. dissolui sensus animi fateare necessest
  297. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  298. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  299. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  300. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  301. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  302. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  303. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  304. fundamenta foras manant animaeque per artus
  305. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  306. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  307. dispertitam animae naturam exisse per artus
  308. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  309. quam prolapsa foras enaret in auras.
  310. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  311. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  312. ire anima ac toto solui de corpore tota
  313. et quasi supremo languescere tempore voltus
  314. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  315. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  316. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  317. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  318. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  319. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  320. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  321. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  322. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  323. non modo non omnem possit durare per aevom,
  324. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  325. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  326. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  327. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  328. verum deficere in certa regione locatam;
  329. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  330. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  331. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  332. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  333. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  334. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  335. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  336. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  337. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  338. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  339. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  340. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  341. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  342. Praeterea si inmortalis natura animaist
  343. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  344. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  345. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  346. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  347. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  348. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  349. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  350. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  351. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  352. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  353. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  354. si subito medium celeri praeciderit ictu
  355. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  356. dispertita procul dubio quoque vis animai
  357. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  358. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  359. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  360. falciferos memorant currus abscidere membra
  361. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  362. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  363. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  364. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  365. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  366. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  367. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  368. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  369. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  370. inde alius conatur adempto surgere crure,
  371. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  372. et caput abscisum calido viventeque trunco
  373. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  374. donec reliquias animai reddidit omnes.
  375. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  376. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  377. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  378. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  379. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  380. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  381. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  382. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  383. particulis animas? at ea ratione sequetur
  384. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  385. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  386. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  387. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  388. Praeterea si inmortalis natura animai
  389. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  390. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  391. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  392. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  393. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  394. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  395. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  396. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  397. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  398. inferri solitast animi vivata potestas
  399. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  400. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  401. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  402. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  403. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  404. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  405. expertis animas nec leti lege solutas;
  406. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  407. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  408. quod fieri totum contra manifesta docet res
  409. ita conexa est per venas viscera nervos
  410. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  411. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  412. et lapis oppressus subitis e frugibus
  413. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  414. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  415. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  416. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  417. permanare animam nobis per membra solere,
  418. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  419. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  420. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  421. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  422. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  423. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  424. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  425. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  426. particulae quibus haec animi natura creatur,
  427. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  428. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  429. quapropter neque natali privata videtur
  430. esse die natura animae nec funeris expers.
  431. Semina praeterea linquontur necne animai
  432. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  433. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  434. partibus amissis quoniam libata recessit.
  435. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  436. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  437. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  438. expirant atque unde animantum copia tanta
  439. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  440. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  441. vermibus et privas in corpora posse venire
  442. credis nec reputas cur milia multa animarum
  443. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  444. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  445. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  446. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  447. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  448. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  449. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  450. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  451. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  452. et mala multa animus contage fungitur eius.
  453. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  454. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  455. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  456. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur