De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  2. quod genus in nostris membris et corpore toto
  3. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  4. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  5. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  6. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  7. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  8. consimili ratione necessest ventus et
  9. et calor inter se vigeant commixta per artus
  10. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  11. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  12. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  13. interemant sensum diductaque solvant.
  14. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  15. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  16. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  17. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  18. est etiam quoque pacati status ille,
  19. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  20. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  21. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  22. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  23. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  24. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  25. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  26. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  27. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  28. at natura boum placido magis vivit
  29. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  30. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  31. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  32. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  33. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  34. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  35. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  36. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  37. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  38. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  39. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  40. inque aliis rebus multis differre necessest
  41. naturas hominum varias moresque sequacis;
  42. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  43. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  44. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  45. illud in his rebus video firmare potesse,
  46. usque adeo naturarum vestigia linqui
  47. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  48. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  49. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  50. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  51. nam communibus inter se radicibus haerent
  52. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  53. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  54. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  55. sic animi atque animae naturam corpore toto
  56. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  57. inplexis ita principiis ab origine prima
  58. inter se fiunt consorti praedita vita,
  59. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  60. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  61. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  62. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  63. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  64. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  65. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  66. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  67. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  68. discidium possunt artus perferre relicti,
  69. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  70. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  71. mutua vitalis discunt contagia motus,
  72. maternis etiam membris alvoque reposta,
  73. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  74. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  75. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  76. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  77. atque animam credit permixtam corpore toto
  78. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  79. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  80. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  81. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  82. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  83. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  84. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  85. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  86. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  87. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  88. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  89. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  90. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  91. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  92. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  93. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  94. iam magis exemptis oculis debere videtur
  95. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  96. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  97. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  98. corporis atque animi primordia singula primis
  99. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  100. nam cum multo sunt animae elementa minora
  101. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  102. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  103. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  104. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  105. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  106. intervalla tenere exordia prima animai.
  107. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  108. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  109. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  110. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  111. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  112. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  113. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  114. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  115. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  116. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  117. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  118. quam primordia sentiscant concussa animai,
  119. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  120. et quam in his intervallis tuditantia possint
  121. concursare coire et dissultare vicissim.
  122. Et magis est animus vitai claustra
  123. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  124. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  125. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  126. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  127. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  128. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  129. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  130. truncus adempta anima circum membrisque remota
  131. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  132. si non omnimodis, at magna parte animai
  133. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  134. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  135. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  136. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  137. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  138. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  139. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  140. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  141. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  142. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  143. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  144. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  145. conquisita diu dulcique reperta labore
  146. digna tua pergam disponere carmina vita.
  147. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  148. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  149. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  150. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  151. Principio quoniam tenuem constare minutis
  152. corporibus docui multoque minoribus esse
  153. principiis factam quam liquidus umor aquai
  154. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  155. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  156. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  157. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  158. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  159. nam procul haec dubio nobis simulacra
  160. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  161. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  162. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  163. crede animam quoque diffundi multoque perire
  164. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  165. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  166. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  167. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  168. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  169. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  170. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  171. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  172. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  173. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  174. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  175. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  176. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  177. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  178. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  179. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  180. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  181. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  182. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  183. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  184. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  185. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  186. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  187. sic animum curas acris luctumque metumque;
  188. quare participem leti quoque convenit esse.
  189. quin etiam morbis in corporis avius errat
  190. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  191. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  192. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  193. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  194. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  195. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  196. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  197. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  198. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  199. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  200. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  201. et pariter mentem sanari corpus inani
  202. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  203. acris et in venas discessit diditus ardor,
  204. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  205. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  206. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  207. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  208. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  209. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  210. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  211. significant, paulo si durior insinuarit
  212. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  213. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  214. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  215. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  216. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  217. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  218. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  219. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  220. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  221. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  222. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  223. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  224. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  225. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  226. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  227. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  228. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  229. in latebras acer corrupti corporis umor,
  230. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  231. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  232. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  233. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  234. cur eadem credis sine corpore in aperto
  235. cum validis ventis aetatem degere posse?
  236. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  237. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  238. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  239. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  240. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  241. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  242. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  243. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  244. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  245. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  246. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  247. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  248. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  249. usque adeo falsae rationi vera videtur
  250. res occurrere et effugium praecludere eunti
  251. ancipitique refutatu convincere falsum.
  252. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  253. et membratim vitalem deperdere sensum;
  254. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  255. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  256. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  257. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  258. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  259. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  260. introsum trahere et partis conducere in unum
  261. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  262. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  263. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  264. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  265. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  266. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  267. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  268. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  269. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  270. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  271. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  272. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  273. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  274. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  275. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  276. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  277. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  278. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  279. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  280. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  281. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  282. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  283. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  284. Denique corporis atque animi vivata potestas
  285. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  286. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  287. sola potest animi per se natura nec autem
  288. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  289. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  290. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  291. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  292. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  293. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  294. nec magnis intervallis primordia possunt
  295. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  296. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  297. haut possunt post mortem eiecta moveri
  298. propterea quia non simili ratione tenentur;
  299. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  300. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  301. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  302. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  303. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  304. dissolui sensus animi fateare necessest
  305. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  306. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  307. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  308. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  309. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  310. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  311. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  312. fundamenta foras manant animaeque per artus
  313. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  314. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  315. dispertitam animae naturam exisse per artus
  316. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  317. quam prolapsa foras enaret in auras.
  318. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  319. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  320. ire anima ac toto solui de corpore tota
  321. et quasi supremo languescere tempore voltus
  322. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  323. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  324. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  325. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  326. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  327. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  328. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  329. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  330. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  331. non modo non omnem possit durare per aevom,
  332. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  333. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  334. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  335. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  336. verum deficere in certa regione locatam;
  337. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  338. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  339. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  340. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  341. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  342. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  343. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  344. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  345. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  346. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  347. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  348. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  349. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  350. Praeterea si inmortalis natura animaist
  351. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  352. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  353. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  354. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  355. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  356. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  357. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  358. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  359. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  360. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  361. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  362. si subito medium celeri praeciderit ictu
  363. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  364. dispertita procul dubio quoque vis animai
  365. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  366. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  367. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  368. falciferos memorant currus abscidere membra
  369. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  370. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  371. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  372. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  373. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  374. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  375. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  376. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  377. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  378. inde alius conatur adempto surgere crure,
  379. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  380. et caput abscisum calido viventeque trunco