De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  2. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  3. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  4. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  5. sic calor atque et venti caeca potestas
  6. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  7. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  8. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  9. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  10. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  11. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  12. quod genus in nostris membris et corpore toto
  13. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  14. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  15. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  16. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  17. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  18. consimili ratione necessest ventus et
  19. et calor inter se vigeant commixta per artus
  20. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  21. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  22. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  23. interemant sensum diductaque solvant.
  24. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  25. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  26. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  27. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  28. est etiam quoque pacati status ille,
  29. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  30. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  31. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  32. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  33. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  34. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  35. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  36. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  37. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  38. at natura boum placido magis vivit
  39. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  40. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  41. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  42. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  43. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  44. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  45. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  46. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  47. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  48. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  49. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  50. inque aliis rebus multis differre necessest
  51. naturas hominum varias moresque sequacis;
  52. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  53. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  54. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  55. illud in his rebus video firmare potesse,
  56. usque adeo naturarum vestigia linqui
  57. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  58. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  59. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  60. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  61. nam communibus inter se radicibus haerent
  62. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  63. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  64. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  65. sic animi atque animae naturam corpore toto
  66. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  67. inplexis ita principiis ab origine prima
  68. inter se fiunt consorti praedita vita,
  69. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  70. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  71. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  72. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  73. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  74. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  75. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  76. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  77. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  78. discidium possunt artus perferre relicti,
  79. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  80. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  81. mutua vitalis discunt contagia motus,
  82. maternis etiam membris alvoque reposta,
  83. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  84. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  85. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  86. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  87. atque animam credit permixtam corpore toto
  88. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  89. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  90. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  91. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  92. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  93. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  94. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  95. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  96. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  97. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  98. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  99. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  100. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  101. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  102. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  103. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  104. iam magis exemptis oculis debere videtur
  105. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  106. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  107. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  108. corporis atque animi primordia singula primis
  109. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  110. nam cum multo sunt animae elementa minora
  111. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  112. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  113. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  114. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  115. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  116. intervalla tenere exordia prima animai.
  117. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  118. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  119. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  120. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  121. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  122. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  123. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  124. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  125. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  126. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  127. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  128. quam primordia sentiscant concussa animai,
  129. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  130. et quam in his intervallis tuditantia possint
  131. concursare coire et dissultare vicissim.
  132. Et magis est animus vitai claustra
  133. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  134. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  135. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  136. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  137. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  138. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  139. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  140. truncus adempta anima circum membrisque remota
  141. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  142. si non omnimodis, at magna parte animai
  143. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  144. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  145. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  146. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  147. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  148. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  149. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  150. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  151. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  152. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  153. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  154. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  155. conquisita diu dulcique reperta labore
  156. digna tua pergam disponere carmina vita.
  157. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  158. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  159. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  160. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  161. Principio quoniam tenuem constare minutis
  162. corporibus docui multoque minoribus esse
  163. principiis factam quam liquidus umor aquai
  164. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  165. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  166. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  167. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  168. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  169. nam procul haec dubio nobis simulacra
  170. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  171. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  172. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  173. crede animam quoque diffundi multoque perire
  174. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  175. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  176. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  177. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  178. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  179. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  180. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  181. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  182. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  183. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  184. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  185. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  186. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  187. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  188. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  189. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  190. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  191. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  192. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  193. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  194. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  195. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  196. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  197. sic animum curas acris luctumque metumque;
  198. quare participem leti quoque convenit esse.
  199. quin etiam morbis in corporis avius errat
  200. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  201. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  202. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  203. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  204. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  205. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  206. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  207. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  208. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  209. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  210. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  211. et pariter mentem sanari corpus inani
  212. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  213. acris et in venas discessit diditus ardor,
  214. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  215. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  216. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  217. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  218. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  219. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  220. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  221. significant, paulo si durior insinuarit
  222. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  223. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  224. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  225. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  226. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  227. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  228. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  229. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  230. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  231. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  232. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  233. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  234. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  235. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  236. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  237. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  238. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  239. in latebras acer corrupti corporis umor,
  240. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  241. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  242. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  243. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  244. cur eadem credis sine corpore in aperto
  245. cum validis ventis aetatem degere posse?
  246. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  247. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  248. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  249. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  250. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  251. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  252. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  253. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  254. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  255. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  256. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  257. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  258. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  259. usque adeo falsae rationi vera videtur
  260. res occurrere et effugium praecludere eunti
  261. ancipitique refutatu convincere falsum.
  262. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  263. et membratim vitalem deperdere sensum;
  264. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  265. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  266. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  267. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  268. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  269. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  270. introsum trahere et partis conducere in unum
  271. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  272. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  273. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  274. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  275. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  276. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  277. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  278. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  279. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  280. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  281. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  282. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  283. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  284. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  285. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  286. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  287. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  288. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  289. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  290. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  291. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  292. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  293. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  294. Denique corporis atque animi vivata potestas
  295. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  296. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  297. sola potest animi per se natura nec autem
  298. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  299. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  300. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  301. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  302. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  303. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  304. nec magnis intervallis primordia possunt
  305. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  306. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  307. haut possunt post mortem eiecta moveri
  308. propterea quia non simili ratione tenentur;
  309. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  310. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  311. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  312. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  313. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  314. dissolui sensus animi fateare necessest
  315. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  316. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  317. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  318. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  319. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  320. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  321. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  322. fundamenta foras manant animaeque per artus
  323. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  324. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  325. dispertitam animae naturam exisse per artus
  326. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  327. quam prolapsa foras enaret in auras.
  328. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  329. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  330. ire anima ac toto solui de corpore tota
  331. et quasi supremo languescere tempore voltus
  332. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  333. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  334. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  335. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  336. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  337. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  338. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  339. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  340. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  341. non modo non omnem possit durare per aevom,
  342. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  343. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  344. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  345. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  346. verum deficere in certa regione locatam;
  347. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  348. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  349. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  350. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  351. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  352. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  353. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  354. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  355. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  356. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  357. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  358. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  359. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  360. Praeterea si inmortalis natura animaist
  361. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  362. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  363. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  364. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  365. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  366. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  367. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  368. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  369. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  370. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  371. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  372. si subito medium celeri praeciderit ictu
  373. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  374. dispertita procul dubio quoque vis animai
  375. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  376. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  377. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  378. falciferos memorant currus abscidere membra
  379. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  380. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  381. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  382. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  383. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  384. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  385. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  386. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  387. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  388. inde alius conatur adempto surgere crure,
  389. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  390. et caput abscisum calido viventeque trunco
  391. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  392. donec reliquias animai reddidit omnes.
  393. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  394. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  395. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  396. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  397. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  398. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  399. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  400. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  401. particulis animas? at ea ratione sequetur
  402. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  403. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  404. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  405. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  406. Praeterea si inmortalis natura animai
  407. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  408. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  409. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  410. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  411. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  412. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  413. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  414. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  415. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  416. inferri solitast animi vivata potestas
  417. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  418. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  419. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  420. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  421. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  422. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  423. expertis animas nec leti lege solutas;
  424. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  425. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  426. quod fieri totum contra manifesta docet res
  427. ita conexa est per venas viscera nervos
  428. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  429. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  430. et lapis oppressus subitis e frugibus
  431. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  432. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  433. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  434. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  435. permanare animam nobis per membra solere,
  436. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  437. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  438. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  439. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  440. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  441. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  442. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  443. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  444. particulae quibus haec animi natura creatur,
  445. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  446. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  447. quapropter neque natali privata videtur
  448. esse die natura animae nec funeris expers.
  449. Semina praeterea linquontur necne animai
  450. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  451. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  452. partibus amissis quoniam libata recessit.
  453. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  454. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  455. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  456. expirant atque unde animantum copia tanta
  457. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  458. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  459. vermibus et privas in corpora posse venire
  460. credis nec reputas cur milia multa animarum
  461. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  462. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  463. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  464. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  465. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  466. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  467. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  468. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  469. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  470. et mala multa animus contage fungitur eius.
  471. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  472. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  473. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  474. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  475. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  476. conexae neque consensu contagia fient.
  477. Denique cur acris violentia triste leonum
  478. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  479. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  480. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  481. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  482. si non, certa suo quia semine seminioque
  483. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  484. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  485. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  486. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  487. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  488. accipiter fugiens veniente columba,
  489. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  490. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  491. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  492. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  493. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  494. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  495. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  496. sin animas hominum dicent in corpora semper
  497. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  498. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  499. si non, certa suo quia semine seminioque
  500. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  501. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  502. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  503. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  504. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  505. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  506. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  507. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  508. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  509. an metuit conclusa manere in corpore putri
  510. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  511. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  512. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  513. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  514. expectare immortalis mortalia membra
  515. innumero numero certareque praeproperanter
  516. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  517. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  518. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  519. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  520. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  521. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  522. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  523. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  524. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  525. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  526. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  527. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  528. posset et innasci quavis in parte soleret,
  529. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  530. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  531. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  532. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  533. totum posse extra corpus durare genique.
  534. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  535. confiteare animam distractam in corpore toto.
  536. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  537. consentire putare et fungi mutua posse
  538. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  539. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  540. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  541. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  542. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  543. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  544. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  545. dissociare intus partis, ut materiai
  546. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  547. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  548. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  549. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  550. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  551. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  552. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  553. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  554. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  555. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  556. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  557. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  558. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  559. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  560. ---
  561. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  562. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  563. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  564. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  565. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  566. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  567. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  568. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  569. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  570. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  571. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  572. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  573. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  574. omnibus humanis esset terraque marique,
  575. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  576. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  577. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  578. accidere omnino poterit sensumque movere,
  579. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  580. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  581. distractast animi natura animaeque potestas,
  582. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  583. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  584. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  585. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  586. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  587. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  588. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  589. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  590. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  591. nam cum respicias inmensi temporis omne
  592. praeteritum spatium, tum motus materiai
  593. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  594. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  595. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  596. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  597. inter enim iectast vitai pausa vageque
  598. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  599. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  600. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  601. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  602. illum cui possint incommoda conciliari,
  603. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  604. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  605. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  606. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  607. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  608. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  609. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  610. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  611. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  612. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  613. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  614. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  615. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  616. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  617. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  618. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  619. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  620. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  621. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  622. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  623. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  624. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  625. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  626. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  627. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  628. aut in melle situm suffocari atque rigere
  629. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  630. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  631. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  632. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  633. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  634. non poteris factis florentibus esse tuisque
  635. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  636. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  637. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  638. iam desiderium rerum super insidet una.'
  639. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  640. dissoluant animi magno se angore metuque.
  641. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  642. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  643. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  644. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  645. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  646. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  647. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  648. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  649. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  650. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  651. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  652. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  653. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  654. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  655. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  656. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  657. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  658. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  659. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  660. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  661. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  662. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  663. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  664. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  665. maior enim turbae disiectus materiai
  666. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  667. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  668. Denique si vocem rerum natura repente.
  669. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  670. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  671. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  672. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  673. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  674. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  675. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  676. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  677. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  678. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  679. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  680. non potius vitae finem facis atque laboris?
  681. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  682. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  683. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  684. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  685. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  686. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  687. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  688. naturam et veram verbis exponere causam?
  689. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  690. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  691. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  692. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  693. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  694. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  695. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  696. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  697. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  698. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  699. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  700. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  701. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  702. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  703. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  704. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  705. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  706. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  707. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  708. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  709. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  710. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  711. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  712. temporis exponit post mortem denique nostram.
  713. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  714. quicquam, non omni somno securius exstat?
  715. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  716. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  717. nec miser inpendens magnum timet saxum
  718. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  719. sed magis in vita divom metus urget inanis
  720. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  721. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  722. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  723. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  724. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  725. qui non sola novem dispessis iugera membris
  726. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  727. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  728. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  729. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  730. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  731. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  732. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  733. qui petere a populo fasces saevasque secures
  734. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  735. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  736. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  737. hoc est adverso nixantem trudere monte
  738. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  739. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  740. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  741. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  742. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  743. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  744. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  745. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  746. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  747. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  748. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  749. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  750. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  751. sed metus in vita poenarum pro male factis
  752. est insignibus insignis scelerisque luela,
  753. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  754. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  755. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  756. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  757. nec videt interea qui terminus esse malorum
  758. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  759. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  760. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  761. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  762. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  763. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  764. inde alii multi reges rerumque potentes
  765. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  766. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  767. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  768. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  769. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  770. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  771. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  772. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  773. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  774. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  775. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  776. denique Democritum post quam matura vetustas
  777. admonuit memores motus languescere mentis,
  778. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  779. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  780. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  781. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  782. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  783. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  784. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  785. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  786. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  787. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  788. ebrius urgeris multis miser undique curis
  789. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  790. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  791. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  792. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  793. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  794. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  795. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  796. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  797. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  798. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  799. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  800. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  801. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  802. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  803. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  804. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  805. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  806. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  807. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  808. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  809. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  810. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  811. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  812. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  813. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  814. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  815. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  816. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  817. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  818. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  819. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  820. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  821. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  822. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  823. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  824. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  825. tempore de mortis nec delibare valemus,
  826. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  827. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  828. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  829. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  830. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  831. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  51. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  52. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  55. corpora res multae, partim diffusa solute,
  56. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  57. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  58. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  59. et vituli cum membranas de corpore summo
  60. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  61. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  62. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  63. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  64. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  65. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  66. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  67. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  68. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  69. quo fuerint et formai servare figuram,
  70. et multo citius, quanto minus indupediri
  71. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  72. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  73. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  74. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  75. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  76. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  77. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  78. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  79. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  80. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  81. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  82. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  83. omnia conrident correpta luce diei.
  84. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  85. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  86. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  87. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  88. quae volgo volitant subtili praedita filo
  89. nec singillatim possunt secreta videri.
  90. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  91. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  92. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  93. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  94. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  95. at contra tenuis summi membrana coloris
  96. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  97. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  98. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  99. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  100. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  101. exin imaginibus missis consistere eorum.
  102. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  103. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  104. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  105. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  106. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  107. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  108. nec ratione alia servari posse videntur,
  109. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  110. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  111. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  112. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  113. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  114. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  115. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  116. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  117. tertia pars nulla possit ratione videri.
  118. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  119. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  120. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  121. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  122. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  123. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  124. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  125. habrotonique graves et tristia centaurea,
  126. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  127. ---
  128. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  129. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  130. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  131. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  132. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  133. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  134. quae multis formata modis sublime feruntur,
  135. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  136. cernimus et mundi speciem violare serenam
  137. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  138. ora volare videntur et umbram ducere late,
  139. inter dum magni montes avolsaque saxa
  140. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  141. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  142. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  143. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  144. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  145. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  146. ---
  147. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  148. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  149. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  150. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  151. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  152. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  153. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  154. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  155. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  156. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  157. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  158. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  159. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  160. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  161. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,