De Rerum Natura
Lucretius
-
- sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
- inter enim cursant primordia principiorum
- motibus inter se, nihil ut secernier unum
- possit nec spatio fieri divisa potestas,
- sed quasi multae vis unius corporis extant.
- quod genus in quovis animantum viscere volgo
- est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
- omnibus est unum perfectum corporis augmen,
- sic calor atque et venti caeca potestas
- mixta creant unam naturam et mobilis illa
- vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
- sensifer unde oritur primum per viscera motus.
- nam penitus prorsum latet haec natura subestque
- nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
- atque anima est animae proporro totius ipsa.
- quod genus in nostris membris et corpore toto
- mixta latens animi vis est animaeque potestas,
- corporibus quia de parvis paucisque creatast,
- sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
- corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa