De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  2. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  3. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  4. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  5. inter enim cursant primordia principiorum
  6. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  7. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  8. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  9. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  10. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  11. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  12. sic calor atque et venti caeca potestas
  13. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  14. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  15. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  16. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  17. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  18. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  19. quod genus in nostris membris et corpore toto
  20. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  21. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  22. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  23. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  24. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  25. consimili ratione necessest ventus et
  26. et calor inter se vigeant commixta per artus
  27. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  28. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  29. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  30. interemant sensum diductaque solvant.
  31. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  32. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  33. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  34. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  35. est etiam quoque pacati status ille,
  36. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  37. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  38. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  39. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  40. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  41. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  42. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  43. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  44. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  45. at natura boum placido magis vivit
  46. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  47. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  48. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  49. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  50. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  51. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  52. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  53. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  54. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  55. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  56. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  57. inque aliis rebus multis differre necessest
  58. naturas hominum varias moresque sequacis;
  59. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  60. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  61. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  62. illud in his rebus video firmare potesse,
  63. usque adeo naturarum vestigia linqui
  64. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  65. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  66. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  67. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  68. nam communibus inter se radicibus haerent
  69. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  70. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  71. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  72. sic animi atque animae naturam corpore toto
  73. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  74. inplexis ita principiis ab origine prima
  75. inter se fiunt consorti praedita vita,
  76. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  77. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  78. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  79. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  80. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  81. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  82. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  83. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  84. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  85. discidium possunt artus perferre relicti,
  86. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  87. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  88. mutua vitalis discunt contagia motus,
  89. maternis etiam membris alvoque reposta,
  90. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  91. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  92. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  93. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  94. atque animam credit permixtam corpore toto
  95. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  96. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  97. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  98. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  99. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  100. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  101. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  102. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  103. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  104. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  105. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  106. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  107. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  108. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  109. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  110. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  111. iam magis exemptis oculis debere videtur
  112. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  113. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  114. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  115. corporis atque animi primordia singula primis
  116. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  117. nam cum multo sunt animae elementa minora
  118. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  119. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  120. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  121. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  122. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  123. intervalla tenere exordia prima animai.
  124. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  125. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  126. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  127. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  128. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  129. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  130. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  131. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  132. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  133. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  134. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  135. quam primordia sentiscant concussa animai,
  136. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  137. et quam in his intervallis tuditantia possint
  138. concursare coire et dissultare vicissim.
  139. Et magis est animus vitai claustra
  140. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  141. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  142. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  143. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  144. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  145. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  146. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  147. truncus adempta anima circum membrisque remota
  148. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  149. si non omnimodis, at magna parte animai
  150. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  151. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  152. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  153. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  154. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  155. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  156. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  157. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  158. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  159. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  160. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  161. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  162. conquisita diu dulcique reperta labore
  163. digna tua pergam disponere carmina vita.
  164. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  165. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  166. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  167. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  168. Principio quoniam tenuem constare minutis
  169. corporibus docui multoque minoribus esse
  170. principiis factam quam liquidus umor aquai
  171. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  172. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  173. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  174. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  175. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  176. nam procul haec dubio nobis simulacra
  177. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  178. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  179. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  180. crede animam quoque diffundi multoque perire
  181. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  182. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  183. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  184. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  185. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  186. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  187. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  188. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  189. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  190. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  191. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  192. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  193. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  194. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  195. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  196. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  197. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  198. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  199. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  200. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  201. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  202. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  203. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  204. sic animum curas acris luctumque metumque;
  205. quare participem leti quoque convenit esse.
  206. quin etiam morbis in corporis avius errat
  207. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  208. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  209. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  210. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  211. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  212. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  213. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  214. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  215. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  216. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  217. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  218. et pariter mentem sanari corpus inani
  219. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  220. acris et in venas discessit diditus ardor,
  221. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  222. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  223. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  224. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  225. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  226. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  227. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  228. significant, paulo si durior insinuarit
  229. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  230. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  231. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  232. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  233. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  234. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  235. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  236. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  237. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  238. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  239. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  240. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  241. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  242. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  243. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  244. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  245. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  246. in latebras acer corrupti corporis umor,
  247. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  248. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  249. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  250. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  251. cur eadem credis sine corpore in aperto
  252. cum validis ventis aetatem degere posse?
  253. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  254. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  255. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  256. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  257. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  258. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  259. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  260. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  261. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  262. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  263. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  264. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  265. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  266. usque adeo falsae rationi vera videtur
  267. res occurrere et effugium praecludere eunti
  268. ancipitique refutatu convincere falsum.
  269. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  270. et membratim vitalem deperdere sensum;
  271. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  272. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  273. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  274. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  275. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  276. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  277. introsum trahere et partis conducere in unum
  278. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  279. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  280. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  281. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  282. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  283. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  284. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  285. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  286. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  287. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  288. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  289. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  290. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  291. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  292. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  293. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  294. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  295. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  296. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  297. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  298. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  299. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  300. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  301. Denique corporis atque animi vivata potestas
  302. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  303. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  304. sola potest animi per se natura nec autem
  305. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  306. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  307. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  308. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  309. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  310. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  311. nec magnis intervallis primordia possunt
  312. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  313. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  314. haut possunt post mortem eiecta moveri
  315. propterea quia non simili ratione tenentur;
  316. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  317. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  318. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  319. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  320. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  321. dissolui sensus animi fateare necessest
  322. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  323. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  324. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  325. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  326. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  327. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  328. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  329. fundamenta foras manant animaeque per artus
  330. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  331. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  332. dispertitam animae naturam exisse per artus
  333. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  334. quam prolapsa foras enaret in auras.
  335. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  336. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  337. ire anima ac toto solui de corpore tota
  338. et quasi supremo languescere tempore voltus
  339. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  340. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  341. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  342. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  343. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  344. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  345. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  346. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  347. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  348. non modo non omnem possit durare per aevom,
  349. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  350. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  351. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  352. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  353. verum deficere in certa regione locatam;
  354. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  355. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  356. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  357. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  358. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  359. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  360. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  361. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  362. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  363. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  364. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  365. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  366. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  367. Praeterea si inmortalis natura animaist
  368. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  369. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  370. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  371. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  372. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  373. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  374. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  375. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  376. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  377. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  378. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  379. si subito medium celeri praeciderit ictu
  380. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  381. dispertita procul dubio quoque vis animai
  382. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  383. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  384. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  385. falciferos memorant currus abscidere membra
  386. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  387. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  388. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  389. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  390. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  391. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  392. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  393. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  394. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  395. inde alius conatur adempto surgere crure,
  396. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  397. et caput abscisum calido viventeque trunco
  398. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  399. donec reliquias animai reddidit omnes.
  400. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  401. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  402. sit libitum in multas partis discidere ferro,