De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  2. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  3. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  4. permanare malum, quin omnia perturbentur
  5. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  6. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  7. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  8. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  9. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  10. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  11. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  12. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  13. inter enim cursant primordia principiorum
  14. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  15. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  16. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  17. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  18. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  19. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  20. sic calor atque et venti caeca potestas
  21. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  22. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  23. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  24. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  25. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro