De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  2. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  3. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  4. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  5. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  6. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  7. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  8. qualia sint et quam variis distantia formis
  9. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  10. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  11. hasce secundum res animi natura videtur
  12. atque animae claranda meis iam versibus esse
  13. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  14. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  15. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  16. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  17. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  18. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  19. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  20. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  21. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  22. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  23. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  24. extorres idem patria longeque fugati
  25. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  26. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  27. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  28. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  29. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  30. acrius advertunt animos ad religionem.
  31. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  32. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  33. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  34. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  35. denique avarities et honorum caeca cupido,
  36. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  37. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  38. noctes atque dies niti praestante labore
  39. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  40. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  41. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  42. semota ab dulci vita stabilique videtur
  43. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  44. unde homines dum se falso terrore coacti
  45. effugisse volunt longe longeque remosse,
  46. sanguine civili rem conflant divitiasque
  47. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  48. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  49. et consanguineum mensas odere timentque.
  50. consimili ratione ab eodem saepe timore
  51. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  52. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  53. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  54. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  55. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  56. percipit humanos odium lucisque videndae,
  57. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  58. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  59. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  60. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  61. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  62. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  63. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  64. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  65. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  66. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  67. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  68. non radii solis neque lucida tela diei
  69. discutiant, sed naturae species ratioque.
  70. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  71. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  72. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  73. atque oculei partes animantis totius extant.
  74. ---
  75. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  76. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  77. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  78. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  79. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  80. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  81. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  82. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  83. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  84. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  85. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  86. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  87. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  88. in nullo caput interea sit forte dolore.
  89. Praeterea molli cum somno dedita membra
  90. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  91. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  92. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  93. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  94. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  95. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  96. principio fit uti detracto corpore multo
  97. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  98. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  99. diffugere forasque per os est editus ,
  100. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  101. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  102. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  103. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  104. semina, curare in membris ut vita moretur.
  105. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  106. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  107. quapropter quoniam est animi natura reperta
  108. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  109. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  110. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  111. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  112. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  113. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  114. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  115. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  116. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  117. idque situm media regione in pectoris haeret.
  118. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  119. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  120. cetera pars animae per totum dissita corpus
  121. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  122. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  123. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  124. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  125. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  126. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  127. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  128. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  129. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  130. consentire animam totam per membra videmus
  131. sudoresque ita palloremque existere toto
  132. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  133. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  134. denique concidere ex animi terrore videmus
  135. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  136. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  137. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  138. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  139. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  140. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  141. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  142. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  143. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  144. corporea natura animum constare animamque?
  145. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  146. consentire animum nobis in corpore cernis.
  147. si minus offendit vitam vis horrida teli
  148. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  149. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  150. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  151. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  152. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  153. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  154. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  155. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  156. principio esse aio persuptilem atque minutis
  157. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  158. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  159. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  160. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  161. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  162. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  163. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  164. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  165. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  166. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  167. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  168. at contra mellis constantior est natura
  169. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  170. haeret enim inter se magis omnis materiai
  171. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  172. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  173. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  174. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  175. at contra lapidum coniectum spicarumque
  176. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  177. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  178. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  179. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  180. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  181. mobilis egregie, perquam constare necessest
  182. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  183. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  184. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  185. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  186. quam tenui constet textura quamque loco se
  187. contineat parvo, si possit conglomerari,
  188. quod simul atque hominem leti secura quies est
  189. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  190. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  191. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  192. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  193. ergo animam totam perparvis esse necessest
  194. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  195. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  196. extima membrorum circumcaesura tamen se
  197. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  198. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  199. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  200. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  201. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  202. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  203. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  204. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  205. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  206. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  207. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  208. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  209. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  210. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  211. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  212. rara quod eius enim constat natura, necessest
  213. inter eum primordia multa moveri.
  214. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  215. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  216. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  217. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  218. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  219. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  220. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  221. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  222. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  223. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  224. inde calor motus et venti caeca potestas
  225. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  226. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  227. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  228. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  229. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  230. permanare malum, quin omnia perturbentur
  231. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  232. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  233. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  234. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  235. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  236. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  237. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  238. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  239. inter enim cursant primordia principiorum
  240. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  241. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  242. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  243. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  244. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  245. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  246. sic calor atque et venti caeca potestas
  247. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  248. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  249. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  250. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  251. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  252. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  253. quod genus in nostris membris et corpore toto
  254. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  255. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  256. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  257. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  258. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  259. consimili ratione necessest ventus et
  260. et calor inter se vigeant commixta per artus
  261. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  262. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  263. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  264. interemant sensum diductaque solvant.
  265. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  266. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  267. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  268. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  269. est etiam quoque pacati status ille,
  270. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  271. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  272. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  273. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  274. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  275. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  276. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  277. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  278. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  279. at natura boum placido magis vivit
  280. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  281. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  282. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  283. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  284. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  285. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  286. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  287. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  288. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  289. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  290. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  291. inque aliis rebus multis differre necessest