De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  2. inde calor motus et venti caeca potestas
  3. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  4. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  5. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  6. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  7. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  8. permanare malum, quin omnia perturbentur
  9. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  10. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  11. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  12. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  13. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  14. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  15. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  16. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  17. inter enim cursant primordia principiorum
  18. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  19. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  20. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  21. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  22. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  23. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  24. sic calor atque et venti caeca potestas
  25. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  26. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  27. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  28. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  29. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  30. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  31. quod genus in nostris membris et corpore toto
  32. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  33. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  34. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  35. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  36. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  37. consimili ratione necessest ventus et
  38. et calor inter se vigeant commixta per artus
  39. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  40. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  41. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  42. interemant sensum diductaque solvant.
  43. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  44. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  45. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  46. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  47. est etiam quoque pacati status ille,
  48. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  49. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  50. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  51. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  52. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  53. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  54. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  55. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  56. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  57. at natura boum placido magis vivit
  58. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  59. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  60. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  61. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  62. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  63. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  64. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  65. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  66. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  67. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  68. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  69. inque aliis rebus multis differre necessest
  70. naturas hominum varias moresque sequacis;
  71. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  72. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  73. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  74. illud in his rebus video firmare potesse,
  75. usque adeo naturarum vestigia linqui
  76. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  77. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  78. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  79. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  80. nam communibus inter se radicibus haerent
  81. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  82. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  83. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  84. sic animi atque animae naturam corpore toto
  85. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  86. inplexis ita principiis ab origine prima
  87. inter se fiunt consorti praedita vita,
  88. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  89. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  90. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  91. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  92. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  93. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  94. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  95. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  96. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  97. discidium possunt artus perferre relicti,
  98. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  99. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  100. mutua vitalis discunt contagia motus,
  101. maternis etiam membris alvoque reposta,
  102. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  103. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  104. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  105. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  106. atque animam credit permixtam corpore toto
  107. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  108. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  109. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  110. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  111. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  112. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  113. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  114. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  115. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  116. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  117. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  118. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  119. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  120. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  121. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  122. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  123. iam magis exemptis oculis debere videtur
  124. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  125. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  126. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  127. corporis atque animi primordia singula primis
  128. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  129. nam cum multo sunt animae elementa minora
  130. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  131. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  132. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  133. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  134. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  135. intervalla tenere exordia prima animai.
  136. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  137. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  138. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  139. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  140. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  141. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  142. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  143. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  144. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  145. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  146. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  147. quam primordia sentiscant concussa animai,
  148. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  149. et quam in his intervallis tuditantia possint
  150. concursare coire et dissultare vicissim.
  151. Et magis est animus vitai claustra
  152. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  153. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  154. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  155. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  156. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  157. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  158. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  159. truncus adempta anima circum membrisque remota
  160. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  161. si non omnimodis, at magna parte animai
  162. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  163. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  164. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  165. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  166. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  167. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  168. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  169. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  170. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  171. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  172. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  173. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  174. conquisita diu dulcique reperta labore
  175. digna tua pergam disponere carmina vita.
  176. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  177. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  178. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  179. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  180. Principio quoniam tenuem constare minutis
  181. corporibus docui multoque minoribus esse
  182. principiis factam quam liquidus umor aquai
  183. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  184. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  185. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  186. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  187. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  188. nam procul haec dubio nobis simulacra
  189. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  190. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  191. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  192. crede animam quoque diffundi multoque perire
  193. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  194. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  195. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  196. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  197. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  198. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  199. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  200. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  201. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  202. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  203. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  204. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  205. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  206. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  207. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  208. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,