De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  2. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  3. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  4. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  5. inde calor motus et venti caeca potestas
  6. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  7. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  8. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  9. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  10. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  11. permanare malum, quin omnia perturbentur
  12. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  13. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  14. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  15. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  16. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  17. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  18. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  19. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  20. inter enim cursant primordia principiorum
  21. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  22. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  23. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  24. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  25. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  26. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  27. sic calor atque et venti caeca potestas
  28. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  29. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  30. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  31. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  32. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  33. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  34. quod genus in nostris membris et corpore toto
  35. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  36. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  37. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  38. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  39. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  40. consimili ratione necessest ventus et
  41. et calor inter se vigeant commixta per artus
  42. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  43. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  44. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  45. interemant sensum diductaque solvant.
  46. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  47. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  48. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  49. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  50. est etiam quoque pacati status ille,
  51. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  52. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  53. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  54. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  55. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  56. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  57. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  58. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  59. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  60. at natura boum placido magis vivit
  61. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  62. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  63. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  64. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  65. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  66. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  67. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  68. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  69. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  70. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  71. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  72. inque aliis rebus multis differre necessest
  73. naturas hominum varias moresque sequacis;
  74. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  75. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  76. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  77. illud in his rebus video firmare potesse,
  78. usque adeo naturarum vestigia linqui
  79. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  80. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  81. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  82. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  83. nam communibus inter se radicibus haerent
  84. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  85. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  86. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  87. sic animi atque animae naturam corpore toto
  88. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  89. inplexis ita principiis ab origine prima
  90. inter se fiunt consorti praedita vita,
  91. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  92. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  93. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  94. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  95. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  96. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  97. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  98. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  99. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  100. discidium possunt artus perferre relicti,
  101. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  102. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  103. mutua vitalis discunt contagia motus,
  104. maternis etiam membris alvoque reposta,
  105. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  106. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  107. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  108. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  109. atque animam credit permixtam corpore toto
  110. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  111. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  112. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  113. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  114. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  115. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  116. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  117. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  118. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  119. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  120. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  121. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  122. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  123. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  124. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  125. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  126. iam magis exemptis oculis debere videtur
  127. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  128. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  129. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  130. corporis atque animi primordia singula primis
  131. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  132. nam cum multo sunt animae elementa minora
  133. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  134. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  135. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  136. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  137. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  138. intervalla tenere exordia prima animai.
  139. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  140. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  141. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  142. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  143. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  144. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  145. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  146. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  147. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  148. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  149. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  150. quam primordia sentiscant concussa animai,
  151. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  152. et quam in his intervallis tuditantia possint
  153. concursare coire et dissultare vicissim.
  154. Et magis est animus vitai claustra
  155. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  156. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  157. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  158. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  159. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  160. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  161. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  162. truncus adempta anima circum membrisque remota
  163. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  164. si non omnimodis, at magna parte animai
  165. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  166. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  167. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  168. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  169. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  170. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  171. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  172. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  173. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  174. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  175. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  176. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  177. conquisita diu dulcique reperta labore
  178. digna tua pergam disponere carmina vita.
  179. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  180. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  181. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  182. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  183. Principio quoniam tenuem constare minutis
  184. corporibus docui multoque minoribus esse
  185. principiis factam quam liquidus umor aquai
  186. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  187. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  188. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  189. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  190. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  191. nam procul haec dubio nobis simulacra
  192. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  193. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  194. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  195. crede animam quoque diffundi multoque perire
  196. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  197. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  198. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  199. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  200. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  201. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  202. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  203. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  204. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  205. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  206. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  207. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  208. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  209. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  210. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  211. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  212. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  213. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  214. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  215. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  216. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  217. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  218. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  219. sic animum curas acris luctumque metumque;
  220. quare participem leti quoque convenit esse.
  221. quin etiam morbis in corporis avius errat
  222. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  223. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  224. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  225. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  226. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  227. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  228. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  229. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  230. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  231. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  232. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  233. et pariter mentem sanari corpus inani
  234. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  235. acris et in venas discessit diditus ardor,
  236. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  237. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  238. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  239. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  240. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  241. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  242. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  243. significant, paulo si durior insinuarit
  244. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  245. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  246. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  247. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  248. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  249. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  250. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  251. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  252. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  253. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  254. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  255. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  256. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  257. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  258. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  259. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  260. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  261. in latebras acer corrupti corporis umor,
  262. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  263. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  264. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  265. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  266. cur eadem credis sine corpore in aperto
  267. cum validis ventis aetatem degere posse?
  268. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  269. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  270. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  271. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  272. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  273. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  274. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  275. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  276. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  277. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  278. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  279. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  280. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  281. usque adeo falsae rationi vera videtur
  282. res occurrere et effugium praecludere eunti
  283. ancipitique refutatu convincere falsum.
  284. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  285. et membratim vitalem deperdere sensum;
  286. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  287. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  288. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  289. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  290. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  291. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  292. introsum trahere et partis conducere in unum
  293. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  294. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  295. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  296. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  297. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  298. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  299. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  300. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  301. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  302. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  303. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  304. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  305. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  306. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  307. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  308. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  309. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  310. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  311. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  312. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  313. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  314. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  315. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  316. Denique corporis atque animi vivata potestas
  317. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  318. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  319. sola potest animi per se natura nec autem
  320. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  321. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  322. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  323. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  324. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  325. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  326. nec magnis intervallis primordia possunt
  327. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  328. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  329. haut possunt post mortem eiecta moveri
  330. propterea quia non simili ratione tenentur;
  331. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  332. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  333. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  334. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  335. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  336. dissolui sensus animi fateare necessest
  337. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  338. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  339. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  340. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  341. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  342. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  343. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  344. fundamenta foras manant animaeque per artus
  345. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  346. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  347. dispertitam animae naturam exisse per artus
  348. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  349. quam prolapsa foras enaret in auras.
  350. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  351. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  352. ire anima ac toto solui de corpore tota
  353. et quasi supremo languescere tempore voltus
  354. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  355. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  356. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  357. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  358. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  359. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  360. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  361. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  362. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  363. non modo non omnem possit durare per aevom,
  364. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  365. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  366. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  367. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  368. verum deficere in certa regione locatam;
  369. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  370. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  371. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  372. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  373. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  374. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  375. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  376. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  377. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  378. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  379. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  380. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  381. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  382. Praeterea si inmortalis natura animaist
  383. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  384. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  385. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  386. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  387. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  388. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  389. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  390. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  391. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  392. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  393. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  394. si subito medium celeri praeciderit ictu
  395. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  396. dispertita procul dubio quoque vis animai
  397. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  398. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  399. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  400. falciferos memorant currus abscidere membra
  401. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  402. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  403. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  404. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  405. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  406. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  407. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  408. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  409. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  410. inde alius conatur adempto surgere crure,
  411. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  412. et caput abscisum calido viventeque trunco
  413. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  414. donec reliquias animai reddidit omnes.
  415. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  416. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  417. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  418. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  419. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  420. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  421. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  422. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  423. particulis animas? at ea ratione sequetur
  424. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  425. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  426. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  427. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  428. Praeterea si inmortalis natura animai
  429. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  430. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  431. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  432. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  433. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  434. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  435. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  436. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  437. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  438. inferri solitast animi vivata potestas
  439. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  440. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  441. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  442. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  443. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  444. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  445. expertis animas nec leti lege solutas;
  446. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  447. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  448. quod fieri totum contra manifesta docet res
  449. ita conexa est per venas viscera nervos
  450. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  451. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  452. et lapis oppressus subitis e frugibus
  453. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  454. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  455. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  456. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  457. permanare animam nobis per membra solere,
  458. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  459. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  460. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  461. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  462. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  463. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  464. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  465. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  466. particulae quibus haec animi natura creatur,
  467. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  468. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  469. quapropter neque natali privata videtur
  470. esse die natura animae nec funeris expers.
  471. Semina praeterea linquontur necne animai
  472. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  473. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  474. partibus amissis quoniam libata recessit.
  475. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  476. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  477. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  478. expirant atque unde animantum copia tanta
  479. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  480. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  481. vermibus et privas in corpora posse venire