De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  2. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  3. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  4. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  5. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  6. rara quod eius enim constat natura, necessest
  7. inter eum primordia multa moveri.
  8. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  9. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  10. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  11. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  12. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  13. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  14. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  15. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  16. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  17. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  18. inde calor motus et venti caeca potestas
  19. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  20. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  21. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  22. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  23. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  24. permanare malum, quin omnia perturbentur
  25. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  26. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  27. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  28. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  29. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  30. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  31. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  32. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  33. inter enim cursant primordia principiorum
  34. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  35. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  36. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  37. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  38. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  39. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  40. sic calor atque et venti caeca potestas
  41. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  42. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  43. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  44. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  45. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  46. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  47. quod genus in nostris membris et corpore toto
  48. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  49. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  50. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  51. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  52. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  53. consimili ratione necessest ventus et
  54. et calor inter se vigeant commixta per artus
  55. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  56. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  57. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  58. interemant sensum diductaque solvant.
  59. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  60. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  61. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  62. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  63. est etiam quoque pacati status ille,
  64. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  65. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  66. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  67. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  68. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  69. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  70. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  71. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  72. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  73. at natura boum placido magis vivit
  74. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  75. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  76. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  77. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  78. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  79. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  80. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  81. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  82. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  83. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  84. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  85. inque aliis rebus multis differre necessest
  86. naturas hominum varias moresque sequacis;
  87. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  88. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  89. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  90. illud in his rebus video firmare potesse,
  91. usque adeo naturarum vestigia linqui
  92. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  93. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  94. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  95. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  96. nam communibus inter se radicibus haerent
  97. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  98. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  99. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  100. sic animi atque animae naturam corpore toto
  101. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  102. inplexis ita principiis ab origine prima
  103. inter se fiunt consorti praedita vita,
  104. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  105. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  106. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  107. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  108. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  109. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  110. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  111. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  112. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  113. discidium possunt artus perferre relicti,
  114. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  115. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  116. mutua vitalis discunt contagia motus,
  117. maternis etiam membris alvoque reposta,
  118. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  119. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  120. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  121. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  122. atque animam credit permixtam corpore toto
  123. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  124. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  125. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  126. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  127. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  128. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  129. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  130. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  131. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  132. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  133. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  134. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  135. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  136. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  137. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  138. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  139. iam magis exemptis oculis debere videtur
  140. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  141. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  142. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  143. corporis atque animi primordia singula primis
  144. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  145. nam cum multo sunt animae elementa minora
  146. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  147. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  148. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  149. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  150. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  151. intervalla tenere exordia prima animai.
  152. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  153. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  154. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  155. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  156. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  157. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  158. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  159. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  160. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  161. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  162. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  163. quam primordia sentiscant concussa animai,
  164. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  165. et quam in his intervallis tuditantia possint
  166. concursare coire et dissultare vicissim.
  167. Et magis est animus vitai claustra
  168. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  169. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  170. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  171. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  172. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  173. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  174. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  175. truncus adempta anima circum membrisque remota
  176. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  177. si non omnimodis, at magna parte animai
  178. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  179. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  180. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  181. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  182. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  183. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  184. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  185. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  186. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  187. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  188. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  189. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  190. conquisita diu dulcique reperta labore
  191. digna tua pergam disponere carmina vita.
  192. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  193. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  194. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  195. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  196. Principio quoniam tenuem constare minutis
  197. corporibus docui multoque minoribus esse
  198. principiis factam quam liquidus umor aquai
  199. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  200. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  201. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  202. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  203. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  204. nam procul haec dubio nobis simulacra
  205. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  206. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  207. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  208. crede animam quoque diffundi multoque perire
  209. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  210. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  211. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  212. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  213. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  214. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  215. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  216. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  217. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  218. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  219. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  220. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  221. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  222. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  223. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  224. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  225. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  226. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  227. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  228. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  229. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  230. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  231. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  232. sic animum curas acris luctumque metumque;
  233. quare participem leti quoque convenit esse.
  234. quin etiam morbis in corporis avius errat
  235. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  236. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  237. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  238. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  239. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  240. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  241. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  242. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  243. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  244. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  245. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  246. et pariter mentem sanari corpus inani
  247. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  248. acris et in venas discessit diditus ardor,
  249. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  250. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  251. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  252. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  253. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  254. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  255. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  256. significant, paulo si durior insinuarit
  257. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  258. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  259. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  260. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  261. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  262. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  263. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  264. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  265. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  266. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  267. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  268. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  269. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  270. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  271. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  272. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  273. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  274. in latebras acer corrupti corporis umor,
  275. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  276. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  277. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  278. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  279. cur eadem credis sine corpore in aperto
  280. cum validis ventis aetatem degere posse?
  281. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  282. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  283. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  284. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  285. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  286. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  287. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  288. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  289. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  290. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  291. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  292. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  293. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  294. usque adeo falsae rationi vera videtur
  295. res occurrere et effugium praecludere eunti
  296. ancipitique refutatu convincere falsum.
  297. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  298. et membratim vitalem deperdere sensum;
  299. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  300. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  301. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  302. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  303. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  304. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  305. introsum trahere et partis conducere in unum
  306. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  307. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  308. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  309. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  310. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  311. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  312. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  313. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  314. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  315. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  316. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  317. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  318. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  319. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  320. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  321. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  322. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  323. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  324. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  325. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  326. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  327. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  328. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  329. Denique corporis atque animi vivata potestas
  330. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  331. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  332. sola potest animi per se natura nec autem
  333. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  334. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  335. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  336. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  337. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  338. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  339. nec magnis intervallis primordia possunt
  340. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  341. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  342. haut possunt post mortem eiecta moveri
  343. propterea quia non simili ratione tenentur;
  344. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  345. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  346. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  347. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  348. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  349. dissolui sensus animi fateare necessest
  350. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  351. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  352. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  353. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  354. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  355. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  356. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  357. fundamenta foras manant animaeque per artus
  358. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  359. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  360. dispertitam animae naturam exisse per artus
  361. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  362. quam prolapsa foras enaret in auras.
  363. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  364. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  365. ire anima ac toto solui de corpore tota
  366. et quasi supremo languescere tempore voltus
  367. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  368. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  369. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  370. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  371. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  372. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  373. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  374. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  375. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  376. non modo non omnem possit durare per aevom,
  377. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  378. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  379. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  380. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  381. verum deficere in certa regione locatam;
  382. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  383. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  384. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  385. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  386. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  387. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  388. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  389. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  390. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  391. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  392. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  393. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  394. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  395. Praeterea si inmortalis natura animaist
  396. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  397. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  398. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  399. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  400. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  401. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  402. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  403. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  404. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  405. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  406. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  407. si subito medium celeri praeciderit ictu
  408. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  409. dispertita procul dubio quoque vis animai
  410. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  411. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  412. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  413. falciferos memorant currus abscidere membra
  414. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  415. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  416. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  417. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  418. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  419. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  420. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  421. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  422. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  423. inde alius conatur adempto surgere crure,
  424. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  425. et caput abscisum calido viventeque trunco
  426. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  427. donec reliquias animai reddidit omnes.
  428. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  429. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  430. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  431. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  432. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  433. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  434. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  435. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  436. particulis animas? at ea ratione sequetur
  437. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  438. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  439. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  440. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  441. Praeterea si inmortalis natura animai
  442. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  443. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  444. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  445. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  446. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  447. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  448. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  449. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  450. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  451. inferri solitast animi vivata potestas
  452. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  453. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  454. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  455. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  456. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  457. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  458. expertis animas nec leti lege solutas;
  459. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  460. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  461. quod fieri totum contra manifesta docet res
  462. ita conexa est per venas viscera nervos
  463. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  464. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai