De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  2. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  3. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  4. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  5. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  6. rara quod eius enim constat natura, necessest
  7. inter eum primordia multa moveri.
  8. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  9. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  10. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  11. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  12. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  13. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  14. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  15. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  16. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  17. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  18. inde calor motus et venti caeca potestas
  19. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  20. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  21. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  22. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  23. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  24. permanare malum, quin omnia perturbentur
  25. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  26. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  27. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  28. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  29. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  30. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  31. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  32. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  33. inter enim cursant primordia principiorum
  34. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  35. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  36. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  37. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  38. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  39. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  40. sic calor atque et venti caeca potestas
  41. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  42. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  43. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  44. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  45. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  46. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  47. quod genus in nostris membris et corpore toto
  48. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  49. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  50. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  51. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  52. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  53. consimili ratione necessest ventus et
  54. et calor inter se vigeant commixta per artus
  55. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  56. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  57. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  58. interemant sensum diductaque solvant.
  59. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  60. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  61. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  62. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  63. est etiam quoque pacati status ille,
  64. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  65. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  66. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  67. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  68. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  69. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  70. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  71. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  72. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  73. at natura boum placido magis vivit
  74. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  75. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  76. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  77. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  78. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  79. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  80. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  81. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  82. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  83. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  84. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  85. inque aliis rebus multis differre necessest