De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  2. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  3. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  4. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  5. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  6. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  7. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  8. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  9. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  10. qualia sint et quam variis distantia formis
  11. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  12. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  13. hasce secundum res animi natura videtur
  14. atque animae claranda meis iam versibus esse
  15. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  16. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  17. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  18. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  19. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  20. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti