De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  2. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  3. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  4. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  5. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  6. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  7. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  8. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  9. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  10. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  11. rara quod eius enim constat natura, necessest
  12. inter eum primordia multa moveri.
  13. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  14. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  15. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  16. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  17. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  18. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  19. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  20. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  21. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  22. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  23. inde calor motus et venti caeca potestas
  24. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  25. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  26. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  27. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  28. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  29. permanare malum, quin omnia perturbentur
  30. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  31. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  32. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  33. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  34. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  35. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  36. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  37. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  38. inter enim cursant primordia principiorum
  39. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  40. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  41. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  42. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  43. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  44. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  45. sic calor atque et venti caeca potestas
  46. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  47. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  48. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  49. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  50. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  51. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  52. quod genus in nostris membris et corpore toto
  53. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  54. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  55. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  56. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  57. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  58. consimili ratione necessest ventus et
  59. et calor inter se vigeant commixta per artus
  60. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  61. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  62. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  63. interemant sensum diductaque solvant.
  64. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  65. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  66. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  67. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  68. est etiam quoque pacati status ille,
  69. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  70. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  71. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  72. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  73. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  74. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  75. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  76. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  77. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  78. at natura boum placido magis vivit
  79. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  80. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  81. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  82. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  83. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  84. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  85. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  86. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  87. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  88. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  89. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  90. inque aliis rebus multis differre necessest
  91. naturas hominum varias moresque sequacis;
  92. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  93. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  94. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  95. illud in his rebus video firmare potesse,
  96. usque adeo naturarum vestigia linqui
  97. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  98. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  99. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  100. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  101. nam communibus inter se radicibus haerent
  102. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  103. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  104. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  105. sic animi atque animae naturam corpore toto
  106. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  107. inplexis ita principiis ab origine prima
  108. inter se fiunt consorti praedita vita,
  109. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  110. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  111. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  112. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  113. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  114. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  115. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  116. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  117. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  118. discidium possunt artus perferre relicti,
  119. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  120. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  121. mutua vitalis discunt contagia motus,
  122. maternis etiam membris alvoque reposta,
  123. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  124. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  125. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  126. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  127. atque animam credit permixtam corpore toto
  128. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  129. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  130. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  131. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  132. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  133. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  134. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  135. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  136. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  137. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  138. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  139. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  140. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.