De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  2. cana cadens violat semperque innubilus aether
  3. integit et large diffuso lumine ridet:
  4. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  5. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  6. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  7. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  8. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  9. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  10. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  11. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  12. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  13. qualia sint et quam variis distantia formis
  14. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  15. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  16. hasce secundum res animi natura videtur
  17. atque animae claranda meis iam versibus esse
  18. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  19. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  20. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  21. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  22. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  23. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  24. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  25. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,