De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  2. cana cadens violat semperque innubilus aether
  3. integit et large diffuso lumine ridet:
  4. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  5. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  6. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  7. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  8. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  9. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  10. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  11. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  12. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  13. qualia sint et quam variis distantia formis
  14. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  15. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  16. hasce secundum res animi natura videtur
  17. atque animae claranda meis iam versibus esse
  18. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  19. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  20. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  21. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  22. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  23. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  24. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  25. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  26. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  27. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  28. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  29. extorres idem patria longeque fugati
  30. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  31. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  32. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  33. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  34. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  35. acrius advertunt animos ad religionem.
  36. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  37. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  38. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  39. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  40. denique avarities et honorum caeca cupido,
  41. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  42. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  43. noctes atque dies niti praestante labore
  44. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  45. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  46. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  47. semota ab dulci vita stabilique videtur
  48. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  49. unde homines dum se falso terrore coacti
  50. effugisse volunt longe longeque remosse,
  51. sanguine civili rem conflant divitiasque
  52. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  53. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  54. et consanguineum mensas odere timentque.
  55. consimili ratione ab eodem saepe timore
  56. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  57. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  58. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  59. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  60. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  61. percipit humanos odium lucisque videndae,
  62. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  63. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  64. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  65. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  66. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  67. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  68. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  69. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  70. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  71. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  72. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  73. non radii solis neque lucida tela diei
  74. discutiant, sed naturae species ratioque.
  75. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  76. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  77. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  78. atque oculei partes animantis totius extant.
  79. ---
  80. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  81. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  82. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  83. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  84. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  85. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  86. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  87. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  88. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  89. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  90. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  91. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  92. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  93. in nullo caput interea sit forte dolore.
  94. Praeterea molli cum somno dedita membra
  95. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  96. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  97. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  98. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  99. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  100. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  101. principio fit uti detracto corpore multo
  102. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  103. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  104. diffugere forasque per os est editus ,
  105. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  106. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  107. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  108. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  109. semina, curare in membris ut vita moretur.
  110. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  111. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  112. quapropter quoniam est animi natura reperta
  113. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  114. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  115. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  116. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  117. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  118. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  119. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  120. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  121. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  122. idque situm media regione in pectoris haeret.
  123. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  124. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  125. cetera pars animae per totum dissita corpus
  126. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  127. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  128. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  129. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  130. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  131. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  132. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  133. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  134. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  135. consentire animam totam per membra videmus
  136. sudoresque ita palloremque existere toto
  137. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  138. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  139. denique concidere ex animi terrore videmus
  140. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  141. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  142. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  143. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  144. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  145. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  146. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  147. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  148. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  149. corporea natura animum constare animamque?
  150. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  151. consentire animum nobis in corpore cernis.
  152. si minus offendit vitam vis horrida teli
  153. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  154. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  155. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  156. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  157. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  158. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  159. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  160. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  161. principio esse aio persuptilem atque minutis
  162. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  163. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  164. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  165. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  166. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  167. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  168. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  169. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  170. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  171. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  172. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  173. at contra mellis constantior est natura
  174. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  175. haeret enim inter se magis omnis materiai
  176. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  177. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  178. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  179. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  180. at contra lapidum coniectum spicarumque
  181. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  182. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  183. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  184. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  185. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  186. mobilis egregie, perquam constare necessest
  187. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  188. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  189. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  190. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  191. quam tenui constet textura quamque loco se
  192. contineat parvo, si possit conglomerari,
  193. quod simul atque hominem leti secura quies est
  194. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  195. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  196. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  197. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  198. ergo animam totam perparvis esse necessest
  199. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  200. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  201. extima membrorum circumcaesura tamen se
  202. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  203. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  204. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  205. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  206. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  207. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  208. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  209. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  210. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  211. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  212. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  213. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  214. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  215. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  216. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  217. rara quod eius enim constat natura, necessest
  218. inter eum primordia multa moveri.
  219. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  220. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  221. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  222. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  223. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  224. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  225. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  226. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  227. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  228. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  229. inde calor motus et venti caeca potestas
  230. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  231. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  232. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  233. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  234. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  235. permanare malum, quin omnia perturbentur
  236. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  237. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  238. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  239. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  240. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  241. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  242. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  243. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  244. inter enim cursant primordia principiorum
  245. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  246. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  247. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  248. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  249. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  250. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  251. sic calor atque et venti caeca potestas
  252. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  253. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  254. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  255. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  256. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  257. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  258. quod genus in nostris membris et corpore toto
  259. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  260. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  261. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  262. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  263. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  264. consimili ratione necessest ventus et
  265. et calor inter se vigeant commixta per artus
  266. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  267. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  268. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  269. interemant sensum diductaque solvant.
  270. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  271. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  272. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  273. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  274. est etiam quoque pacati status ille,
  275. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  276. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  277. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  278. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  279. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  280. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  281. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  282. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  283. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  284. at natura boum placido magis vivit
  285. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  286. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  287. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  288. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  289. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  290. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  291. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  292. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  293. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  294. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  295. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  296. inque aliis rebus multis differre necessest
  297. naturas hominum varias moresque sequacis;
  298. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  299. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  300. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  301. illud in his rebus video firmare potesse,
  302. usque adeo naturarum vestigia linqui
  303. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  304. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  305. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  306. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  307. nam communibus inter se radicibus haerent
  308. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  309. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  310. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  311. sic animi atque animae naturam corpore toto
  312. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  313. inplexis ita principiis ab origine prima
  314. inter se fiunt consorti praedita vita,
  315. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  316. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  317. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  318. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  319. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  320. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  321. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  322. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  323. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  324. discidium possunt artus perferre relicti,
  325. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  326. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  327. mutua vitalis discunt contagia motus,
  328. maternis etiam membris alvoque reposta,
  329. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  330. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  331. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  332. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  333. atque animam credit permixtam corpore toto
  334. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  335. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  336. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  337. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  338. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  339. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  340. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  341. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  342. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  343. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  344. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  345. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  346. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  347. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  348. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  349. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  350. iam magis exemptis oculis debere videtur
  351. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  352. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  353. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  354. corporis atque animi primordia singula primis
  355. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  356. nam cum multo sunt animae elementa minora
  357. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  358. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  359. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  360. quantula prima queant nobis iniecta ciere