De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haeret enim inter se magis omnis materiai
  2. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  3. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  4. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  5. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  6. at contra lapidum coniectum spicarumque
  7. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  8. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  9. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  10. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  11. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  12. mobilis egregie, perquam constare necessest
  13. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  14. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  15. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  16. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  17. quam tenui constet textura quamque loco se
  18. contineat parvo, si possit conglomerari,
  19. quod simul atque hominem leti secura quies est
  20. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  21. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  22. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  23. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  24. ergo animam totam perparvis esse necessest
  25. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  26. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  27. extima membrorum circumcaesura tamen se
  28. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  29. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  30. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  31. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  32. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  33. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  34. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  35. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  36. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  37. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  38. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  39. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  40. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  41. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  42. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  43. rara quod eius enim constat natura, necessest
  44. inter eum primordia multa moveri.
  45. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  46. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  47. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  48. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  49. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  50. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  51. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  52. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  53. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  54. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  55. inde calor motus et venti caeca potestas
  56. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  57. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  58. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  59. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  60. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  61. permanare malum, quin omnia perturbentur
  62. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  63. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  64. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  65. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  66. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  67. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  68. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  69. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  70. inter enim cursant primordia principiorum
  71. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  72. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  73. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  74. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  75. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  76. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  77. sic calor atque et venti caeca potestas
  78. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  79. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  80. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  81. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  82. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  83. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  84. quod genus in nostris membris et corpore toto
  85. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  86. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  87. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  88. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  89. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  90. consimili ratione necessest ventus et
  91. et calor inter se vigeant commixta per artus
  92. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  93. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  94. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  95. interemant sensum diductaque solvant.
  96. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  97. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  98. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  99. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  100. est etiam quoque pacati status ille,
  101. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  102. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  103. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  104. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  105. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  106. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  107. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  108. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  109. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  110. at natura boum placido magis vivit
  111. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  112. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  113. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  114. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  115. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  116. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  117. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  118. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  119. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  120. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  121. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  122. inque aliis rebus multis differre necessest
  123. naturas hominum varias moresque sequacis;
  124. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  125. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  126. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  127. illud in his rebus video firmare potesse,
  128. usque adeo naturarum vestigia linqui
  129. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  130. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  131. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  132. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  133. nam communibus inter se radicibus haerent
  134. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  135. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  136. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  137. sic animi atque animae naturam corpore toto
  138. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  139. inplexis ita principiis ab origine prima
  140. inter se fiunt consorti praedita vita,
  141. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  142. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  143. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  144. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  145. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  146. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  147. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  148. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  149. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  150. discidium possunt artus perferre relicti,
  151. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  152. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  153. mutua vitalis discunt contagia motus,
  154. maternis etiam membris alvoque reposta,
  155. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  156. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  157. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  158. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  159. atque animam credit permixtam corpore toto
  160. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  161. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  162. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  163. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  164. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  165. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  166. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  167. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  168. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  169. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  170. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  171. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  172. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  173. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  174. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  175. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  176. iam magis exemptis oculis debere videtur
  177. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  178. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  179. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  180. corporis atque animi primordia singula primis
  181. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  182. nam cum multo sunt animae elementa minora
  183. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  184. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  185. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  186. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  187. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  188. intervalla tenere exordia prima animai.
  189. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  190. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  191. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  192. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  193. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  194. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  195. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  196. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  197. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  198. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  199. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  200. quam primordia sentiscant concussa animai,
  201. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  202. et quam in his intervallis tuditantia possint
  203. concursare coire et dissultare vicissim.
  204. Et magis est animus vitai claustra
  205. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  206. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  207. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  208. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  209. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  210. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  211. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  212. truncus adempta anima circum membrisque remota
  213. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  214. si non omnimodis, at magna parte animai
  215. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  216. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  217. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  218. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  219. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  220. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  221. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  222. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  223. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  224. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  225. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  226. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  227. conquisita diu dulcique reperta labore
  228. digna tua pergam disponere carmina vita.
  229. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  230. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  231. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  232. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  233. Principio quoniam tenuem constare minutis
  234. corporibus docui multoque minoribus esse
  235. principiis factam quam liquidus umor aquai
  236. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  237. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  238. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  239. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  240. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  241. nam procul haec dubio nobis simulacra
  242. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  243. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  244. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  245. crede animam quoque diffundi multoque perire
  246. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  247. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  248. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  249. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  250. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  251. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  252. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  253. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  254. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  255. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  256. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  257. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  258. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  259. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  260. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  261. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  262. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  263. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  264. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  265. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  266. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  267. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  268. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  269. sic animum curas acris luctumque metumque;
  270. quare participem leti quoque convenit esse.
  271. quin etiam morbis in corporis avius errat
  272. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  273. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  274. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  275. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  276. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  277. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  278. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  279. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  280. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  281. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  282. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  283. et pariter mentem sanari corpus inani
  284. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  285. acris et in venas discessit diditus ardor,
  286. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  287. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  288. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  289. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  290. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  291. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  292. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  293. significant, paulo si durior insinuarit
  294. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  295. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  296. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  297. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  298. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  299. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  300. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  301. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  302. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  303. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  304. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  305. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  306. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  307. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  308. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  309. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  310. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  311. in latebras acer corrupti corporis umor,
  312. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  313. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  314. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  315. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  316. cur eadem credis sine corpore in aperto
  317. cum validis ventis aetatem degere posse?
  318. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  319. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  320. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  321. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  322. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  323. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  324. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  325. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  326. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  327. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  328. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  329. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  330. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  331. usque adeo falsae rationi vera videtur
  332. res occurrere et effugium praecludere eunti
  333. ancipitique refutatu convincere falsum.
  334. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  335. et membratim vitalem deperdere sensum;
  336. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  337. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  338. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  339. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  340. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  341. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  342. introsum trahere et partis conducere in unum
  343. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  344. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  345. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  346. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  347. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  348. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  349. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  350. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  351. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  352. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  353. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  354. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  355. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  356. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  357. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  358. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  359. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  360. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  361. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  362. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  363. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  364. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  365. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  366. Denique corporis atque animi vivata potestas
  367. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  368. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  369. sola potest animi per se natura nec autem
  370. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  371. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  372. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  373. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  374. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  375. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  376. nec magnis intervallis primordia possunt
  377. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  378. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  379. haut possunt post mortem eiecta moveri
  380. propterea quia non simili ratione tenentur;
  381. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  382. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  383. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  384. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  385. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  386. dissolui sensus animi fateare necessest
  387. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  388. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  389. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  390. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  391. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  392. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  393. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  394. fundamenta foras manant animaeque per artus
  395. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  396. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  397. dispertitam animae naturam exisse per artus
  398. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  399. quam prolapsa foras enaret in auras.
  400. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  401. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  402. ire anima ac toto solui de corpore tota
  403. et quasi supremo languescere tempore voltus
  404. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  405. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  406. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  407. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  408. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  409. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  410. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  411. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  412. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  413. non modo non omnem possit durare per aevom,
  414. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  415. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  416. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  417. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  418. verum deficere in certa regione locatam;
  419. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  420. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  421. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  422. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  423. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  424. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  425. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  426. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  427. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  428. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  429. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  430. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  431. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  432. Praeterea si inmortalis natura animaist
  433. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  434. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  435. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  436. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  437. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  438. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  439. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  440. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  441. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  442. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  443. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  444. si subito medium celeri praeciderit ictu
  445. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  446. dispertita procul dubio quoque vis animai
  447. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  448. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  449. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  450. falciferos memorant currus abscidere membra
  451. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  452. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  453. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  454. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  455. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  456. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  457. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  458. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  459. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  460. inde alius conatur adempto surgere crure,
  461. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  462. et caput abscisum calido viventeque trunco
  463. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  464. donec reliquias animai reddidit omnes.
  465. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  466. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  467. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  468. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  469. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  470. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  471. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  472. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  473. particulis animas? at ea ratione sequetur
  474. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  475. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  476. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  477. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  478. Praeterea si inmortalis natura animai
  479. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  480. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  481. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  482. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  483. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  484. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  485. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  486. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  487. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  488. inferri solitast animi vivata potestas
  489. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  490. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  491. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  492. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  493. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  494. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  495. expertis animas nec leti lege solutas;
  496. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  497. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  498. quod fieri totum contra manifesta docet res
  499. ita conexa est per venas viscera nervos
  500. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  501. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  502. et lapis oppressus subitis e frugibus
  503. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  504. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  505. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  506. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  507. permanare animam nobis per membra solere,
  508. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  509. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  510. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  511. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  512. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  513. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  514. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  515. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  516. particulae quibus haec animi natura creatur,
  517. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  518. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  519. quapropter neque natali privata videtur
  520. esse die natura animae nec funeris expers.
  521. Semina praeterea linquontur necne animai
  522. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  523. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  524. partibus amissis quoniam libata recessit.
  525. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  526. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  527. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  528. expirant atque unde animantum copia tanta
  529. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  530. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  531. vermibus et privas in corpora posse venire
  532. credis nec reputas cur milia multa animarum
  533. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  534. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  535. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  536. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  537. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  538. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  539. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  540. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  541. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  542. et mala multa animus contage fungitur eius.
  543. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  544. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  545. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  546. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  547. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  548. conexae neque consensu contagia fient.
  549. Denique cur acris violentia triste leonum
  550. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  551. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  552. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  553. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  554. si non, certa suo quia semine seminioque
  555. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  556. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  557. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  558. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  559. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  560. accipiter fugiens veniente columba,
  561. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  562. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  563. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  564. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  565. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  566. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  567. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  568. sin animas hominum dicent in corpora semper
  569. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  570. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  571. si non, certa suo quia semine seminioque
  572. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  573. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  574. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  575. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  576. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  577. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  578. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  579. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  580. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  581. an metuit conclusa manere in corpore putri
  582. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  583. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  584. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  585. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  586. expectare immortalis mortalia membra
  587. innumero numero certareque praeproperanter
  588. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  589. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  590. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  591. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  592. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  593. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  594. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  595. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  596. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  597. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  598. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  599. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  600. posset et innasci quavis in parte soleret,
  601. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  602. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  603. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  604. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  605. totum posse extra corpus durare genique.
  606. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  607. confiteare animam distractam in corpore toto.
  608. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  609. consentire putare et fungi mutua posse
  610. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  611. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  612. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  613. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  614. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  615. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  616. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  617. dissociare intus partis, ut materiai
  618. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  619. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  620. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  621. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  622. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,