De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. apparet divum numen sedesque quietae,
  2. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  3. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  4. cana cadens violat semperque innubilus aether
  5. integit et large diffuso lumine ridet:
  6. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  7. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  8. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  9. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  10. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  11. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  12. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  13. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  14. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  15. qualia sint et quam variis distantia formis
  16. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  17. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  18. hasce secundum res animi natura videtur
  19. atque animae claranda meis iam versibus esse
  20. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  21. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  22. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  23. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  24. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  25. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  26. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  27. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  28. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  29. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  30. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  31. extorres idem patria longeque fugati
  32. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  33. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  34. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  35. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  36. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  37. acrius advertunt animos ad religionem.
  38. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  39. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  40. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  41. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  42. denique avarities et honorum caeca cupido,
  43. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  44. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  45. noctes atque dies niti praestante labore
  46. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  47. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  48. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  49. semota ab dulci vita stabilique videtur
  50. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  51. unde homines dum se falso terrore coacti
  52. effugisse volunt longe longeque remosse,
  53. sanguine civili rem conflant divitiasque
  54. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  55. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  56. et consanguineum mensas odere timentque.
  57. consimili ratione ab eodem saepe timore
  58. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  59. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  60. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  61. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  62. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  63. percipit humanos odium lucisque videndae,
  64. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  65. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  66. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  67. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  68. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  69. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  70. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  71. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  72. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  73. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  74. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  75. non radii solis neque lucida tela diei
  76. discutiant, sed naturae species ratioque.
  77. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  78. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  79. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  80. atque oculei partes animantis totius extant.
  81. ---
  82. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  83. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  84. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  85. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  86. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  87. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  88. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  89. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  90. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  91. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  92. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  93. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  94. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  95. in nullo caput interea sit forte dolore.
  96. Praeterea molli cum somno dedita membra
  97. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  98. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  99. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  100. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  101. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  102. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  103. principio fit uti detracto corpore multo
  104. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  105. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  106. diffugere forasque per os est editus ,
  107. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  108. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  109. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  110. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  111. semina, curare in membris ut vita moretur.
  112. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  113. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  114. quapropter quoniam est animi natura reperta
  115. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  116. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  117. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  118. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  119. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  120. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  121. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  122. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  123. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  124. idque situm media regione in pectoris haeret.
  125. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  126. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  127. cetera pars animae per totum dissita corpus
  128. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  129. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  130. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  131. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  132. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  133. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  134. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  135. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  136. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  137. consentire animam totam per membra videmus
  138. sudoresque ita palloremque existere toto
  139. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  140. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  141. denique concidere ex animi terrore videmus
  142. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  143. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  144. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  145. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  146. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  147. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  148. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  149. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  150. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  151. corporea natura animum constare animamque?
  152. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  153. consentire animum nobis in corpore cernis.
  154. si minus offendit vitam vis horrida teli
  155. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  156. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  157. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  158. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  159. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  160. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  161. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  162. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  163. principio esse aio persuptilem atque minutis
  164. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  165. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  166. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  167. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  168. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  169. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  170. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  171. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  172. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  173. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  174. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  175. at contra mellis constantior est natura
  176. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  177. haeret enim inter se magis omnis materiai
  178. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  179. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  180. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  181. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  182. at contra lapidum coniectum spicarumque
  183. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  184. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  185. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  186. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  187. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  188. mobilis egregie, perquam constare necessest
  189. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  190. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  191. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  192. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  193. quam tenui constet textura quamque loco se
  194. contineat parvo, si possit conglomerari,
  195. quod simul atque hominem leti secura quies est
  196. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  197. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  198. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  199. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  200. ergo animam totam perparvis esse necessest
  201. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  202. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  203. extima membrorum circumcaesura tamen se
  204. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  205. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  206. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  207. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  208. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  209. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  210. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  211. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  212. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  213. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  214. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  215. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  216. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  217. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  218. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  219. rara quod eius enim constat natura, necessest
  220. inter eum primordia multa moveri.
  221. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  222. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  223. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  224. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  225. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  226. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  227. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  228. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  229. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  230. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  231. inde calor motus et venti caeca potestas
  232. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  233. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  234. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  235. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  236. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  237. permanare malum, quin omnia perturbentur
  238. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  239. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  240. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  241. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  242. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  243. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  244. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  245. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  246. inter enim cursant primordia principiorum
  247. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  248. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  249. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  250. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  251. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  252. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  253. sic calor atque et venti caeca potestas
  254. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  255. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  256. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  257. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  258. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  259. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  260. quod genus in nostris membris et corpore toto
  261. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  262. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  263. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  264. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  265. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  266. consimili ratione necessest ventus et
  267. et calor inter se vigeant commixta per artus
  268. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  269. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  270. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  271. interemant sensum diductaque solvant.
  272. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  273. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  274. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  275. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  276. est etiam quoque pacati status ille,
  277. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  278. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  279. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  280. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  281. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  282. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  283. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  284. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  285. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  286. at natura boum placido magis vivit
  287. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  288. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  289. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  290. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  291. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  292. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  293. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  294. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  295. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  296. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  297. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  298. inque aliis rebus multis differre necessest
  299. naturas hominum varias moresque sequacis;
  300. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  301. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  302. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  303. illud in his rebus video firmare potesse,
  304. usque adeo naturarum vestigia linqui
  305. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  306. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  307. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  308. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  309. nam communibus inter se radicibus haerent
  310. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  311. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  312. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  313. sic animi atque animae naturam corpore toto
  314. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  315. inplexis ita principiis ab origine prima
  316. inter se fiunt consorti praedita vita,
  317. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  318. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  319. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  320. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  321. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  322. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  323. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  324. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  325. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  326. discidium possunt artus perferre relicti,
  327. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  328. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  329. mutua vitalis discunt contagia motus,
  330. maternis etiam membris alvoque reposta,
  331. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  332. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  333. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  334. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  335. atque animam credit permixtam corpore toto
  336. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  337. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  338. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  339. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  340. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  341. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  342. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  343. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  344. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  345. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  346. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  347. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  348. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  349. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  350. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  351. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  352. iam magis exemptis oculis debere videtur
  353. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  354. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  355. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  356. corporis atque animi primordia singula primis
  357. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  358. nam cum multo sunt animae elementa minora
  359. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  360. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  361. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  362. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  363. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  364. intervalla tenere exordia prima animai.
  365. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  366. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  367. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  368. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  369. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  370. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  371. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  372. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  373. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  374. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  375. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  376. quam primordia sentiscant concussa animai,
  377. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  378. et quam in his intervallis tuditantia possint
  379. concursare coire et dissultare vicissim.
  380. Et magis est animus vitai claustra
  381. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  382. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  383. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  384. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  385. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  386. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  387. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  388. truncus adempta anima circum membrisque remota
  389. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  390. si non omnimodis, at magna parte animai
  391. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  392. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  393. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  394. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  395. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  396. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  397. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  398. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  399. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  400. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  401. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  402. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  403. conquisita diu dulcique reperta labore
  404. digna tua pergam disponere carmina vita.
  405. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  406. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  407. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  408. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  409. Principio quoniam tenuem constare minutis
  410. corporibus docui multoque minoribus esse
  411. principiis factam quam liquidus umor aquai
  412. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  413. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  414. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  415. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  416. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  417. nam procul haec dubio nobis simulacra
  418. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  419. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  420. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  421. crede animam quoque diffundi multoque perire
  422. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  423. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  424. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  425. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  426. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  427. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  428. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  429. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  430. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  431. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  432. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  433. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  434. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  435. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  436. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  437. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  438. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  439. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  440. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  441. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  442. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  443. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  444. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  445. sic animum curas acris luctumque metumque;
  446. quare participem leti quoque convenit esse.
  447. quin etiam morbis in corporis avius errat
  448. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  449. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  450. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  451. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  452. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  453. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  454. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  455. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  456. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  457. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  458. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  459. et pariter mentem sanari corpus inani
  460. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  461. acris et in venas discessit diditus ardor,
  462. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  463. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  464. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  465. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  466. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  467. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  468. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  469. significant, paulo si durior insinuarit
  470. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  471. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  472. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  473. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  474. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  475. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  476. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  477. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  478. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  479. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  480. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  481. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  482. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  483. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  484. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  485. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  486. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  487. in latebras acer corrupti corporis umor,
  488. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  489. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  490. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  491. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  492. cur eadem credis sine corpore in aperto
  493. cum validis ventis aetatem degere posse?
  494. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  495. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  496. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  497. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  498. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  499. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  500. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  501. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  502. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  503. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  504. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  505. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  506. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  507. usque adeo falsae rationi vera videtur
  508. res occurrere et effugium praecludere eunti
  509. ancipitique refutatu convincere falsum.
  510. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  511. et membratim vitalem deperdere sensum;
  512. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  513. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  514. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  515. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  516. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  517. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  518. introsum trahere et partis conducere in unum
  519. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  520. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  521. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  522. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  523. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  524. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  525. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  526. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  527. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  528. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  529. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  530. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  531. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  532. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  533. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  534. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  535. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  536. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  537. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  538. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  539. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  540. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  541. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  542. Denique corporis atque animi vivata potestas
  543. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  544. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  545. sola potest animi per se natura nec autem
  546. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  547. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  548. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  549. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  550. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  551. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  552. nec magnis intervallis primordia possunt
  553. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  554. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  555. haut possunt post mortem eiecta moveri
  556. propterea quia non simili ratione tenentur;
  557. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  558. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  559. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  560. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  561. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  562. dissolui sensus animi fateare necessest
  563. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  564. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  565. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  566. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  567. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  568. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  569. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  570. fundamenta foras manant animaeque per artus
  571. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  572. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  573. dispertitam animae naturam exisse per artus
  574. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  575. quam prolapsa foras enaret in auras.
  576. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  577. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  578. ire anima ac toto solui de corpore tota
  579. et quasi supremo languescere tempore voltus
  580. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  581. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  582. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  583. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  584. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  585. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  586. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  587. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  588. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  589. non modo non omnem possit durare per aevom,
  590. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  591. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  592. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  593. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  594. verum deficere in certa regione locatam;
  595. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  596. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  597. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  598. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  599. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  600. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  601. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  602. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  603. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  604. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  605. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  606. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  607. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  608. Praeterea si inmortalis natura animaist
  609. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  610. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  611. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  612. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  613. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  614. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  615. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  616. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  617. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  618. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  619. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  620. si subito medium celeri praeciderit ictu
  621. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  622. dispertita procul dubio quoque vis animai
  623. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  624. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  625. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  626. falciferos memorant currus abscidere membra
  627. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  628. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  629. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  630. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  631. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  632. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  633. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  634. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  635. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  636. inde alius conatur adempto surgere crure,
  637. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  638. et caput abscisum calido viventeque trunco
  639. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  640. donec reliquias animai reddidit omnes.
  641. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  642. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  643. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  644. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  645. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  646. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  647. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  648. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  649. particulis animas? at ea ratione sequetur
  650. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  651. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  652. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  653. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  654. Praeterea si inmortalis natura animai
  655. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  656. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  657. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  658. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  659. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  660. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  661. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  662. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  663. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  664. inferri solitast animi vivata potestas
  665. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  666. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  667. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  668. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  669. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  670. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  671. expertis animas nec leti lege solutas;
  672. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  673. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  674. quod fieri totum contra manifesta docet res
  675. ita conexa est per venas viscera nervos
  676. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  677. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  678. et lapis oppressus subitis e frugibus
  679. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  680. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  681. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  682. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  683. permanare animam nobis per membra solere,
  684. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  685. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  686. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  687. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  688. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  689. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  690. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  691. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  692. particulae quibus haec animi natura creatur,
  693. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  694. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  695. quapropter neque natali privata videtur
  696. esse die natura animae nec funeris expers.
  697. Semina praeterea linquontur necne animai
  698. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  699. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  700. partibus amissis quoniam libata recessit.
  701. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  702. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  703. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  704. expirant atque unde animantum copia tanta
  705. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  706. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  707. vermibus et privas in corpora posse venire
  708. credis nec reputas cur milia multa animarum
  709. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  710. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  711. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  712. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  713. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  714. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  715. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  716. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  717. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  718. et mala multa animus contage fungitur eius.
  719. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  720. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  721. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  722. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  723. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  724. conexae neque consensu contagia fient.
  725. Denique cur acris violentia triste leonum
  726. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  727. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  728. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  729. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  730. si non, certa suo quia semine seminioque
  731. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  732. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  733. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  734. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  735. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  736. accipiter fugiens veniente columba,
  737. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  738. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  739. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  740. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  741. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  742. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  743. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  744. sin animas hominum dicent in corpora semper
  745. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  746. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  747. si non, certa suo quia semine seminioque
  748. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  749. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  750. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  751. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  752. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  753. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  754. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  755. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  756. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  757. an metuit conclusa manere in corpore putri
  758. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  759. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  760. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  761. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  762. expectare immortalis mortalia membra
  763. innumero numero certareque praeproperanter
  764. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  765. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  766. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  767. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  768. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  769. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  770. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  771. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  772. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  773. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  774. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  775. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  776. posset et innasci quavis in parte soleret,
  777. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  778. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  779. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  780. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  781. totum posse extra corpus durare genique.
  782. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  783. confiteare animam distractam in corpore toto.
  784. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  785. consentire putare et fungi mutua posse
  786. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  787. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  788. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  789. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  790. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  791. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  792. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  793. dissociare intus partis, ut materiai
  794. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  795. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  796. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  797. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  798. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  799. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  800. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  801. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  802. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  803. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  804. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  805. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  806. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  807. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  808. ---
  809. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  810. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  811. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  812. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  813. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  814. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  815. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  816. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  817. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  818. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  819. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  820. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  821. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  822. omnibus humanis esset terraque marique,
  823. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  824. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  825. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  826. accidere omnino poterit sensumque movere,
  827. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  828. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  829. distractast animi natura animaeque potestas,
  830. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  831. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  832. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  833. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  834. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  835. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  836. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  837. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  838. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  839. nam cum respicias inmensi temporis omne
  840. praeteritum spatium, tum motus materiai
  841. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  842. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  843. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  844. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  845. inter enim iectast vitai pausa vageque
  846. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  847. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  848. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  849. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  850. illum cui possint incommoda conciliari,
  851. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  852. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  853. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  854. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  855. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  856. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  857. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  858. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  859. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  860. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  861. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  862. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  863. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  864. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  865. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  866. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  867. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  868. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  869. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  870. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  871. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  872. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  873. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  874. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  875. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  876. aut in melle situm suffocari atque rigere
  877. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  878. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  879. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  880. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  881. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  882. non poteris factis florentibus esse tuisque
  883. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  884. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  885. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  886. iam desiderium rerum super insidet una.'
  887. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  888. dissoluant animi magno se angore metuque.
  889. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  890. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  891. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  892. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  893. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  894. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  895. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  896. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  897. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  898. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  899. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  900. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  901. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  902. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  903. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  904. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  905. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  906. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  907. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  908. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  909. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  910. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  911. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  912. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  913. maior enim turbae disiectus materiai
  914. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  915. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  916. Denique si vocem rerum natura repente.
  917. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  918. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  919. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  920. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  921. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  922. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  923. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  924. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  925. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  926. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,