De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  2. corporea natura animum constare animamque?
  3. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  4. consentire animum nobis in corpore cernis.
  5. si minus offendit vitam vis horrida teli
  6. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  7. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  8. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  9. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  10. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  11. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  12. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  13. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  14. principio esse aio persuptilem atque minutis
  15. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  16. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  17. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  18. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  19. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  20. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  21. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  22. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  23. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  24. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  25. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  26. at contra mellis constantior est natura
  27. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  28. haeret enim inter se magis omnis materiai
  29. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  30. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  31. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  32. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  33. at contra lapidum coniectum spicarumque
  34. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  35. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  36. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  37. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  38. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  39. mobilis egregie, perquam constare necessest
  40. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  41. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  42. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  43. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  44. quam tenui constet textura quamque loco se
  45. contineat parvo, si possit conglomerari,
  46. quod simul atque hominem leti secura quies est
  47. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  48. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  49. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  50. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  51. ergo animam totam perparvis esse necessest
  52. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  53. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  54. extima membrorum circumcaesura tamen se
  55. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  56. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  57. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  58. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  59. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  60. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  61. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  62. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  63. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  64. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  65. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  66. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  67. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  68. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  69. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  70. rara quod eius enim constat natura, necessest
  71. inter eum primordia multa moveri.
  72. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  73. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  74. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  75. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  76. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  77. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  78. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  79. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  80. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  81. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  82. inde calor motus et venti caeca potestas
  83. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  84. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  85. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  86. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  87. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  88. permanare malum, quin omnia perturbentur
  89. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  90. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  91. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  92. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  93. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  94. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  95. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  96. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  97. inter enim cursant primordia principiorum
  98. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  99. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  100. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  101. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  102. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  103. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  104. sic calor atque et venti caeca potestas
  105. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  106. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  107. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  108. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  109. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  110. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  111. quod genus in nostris membris et corpore toto
  112. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  113. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  114. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  115. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  116. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  117. consimili ratione necessest ventus et
  118. et calor inter se vigeant commixta per artus
  119. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  120. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  121. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  122. interemant sensum diductaque solvant.
  123. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  124. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  125. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  126. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  127. est etiam quoque pacati status ille,
  128. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  129. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  130. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  131. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  132. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  133. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  134. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  135. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  136. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  137. at natura boum placido magis vivit
  138. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  139. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  140. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  141. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  142. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  143. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  144. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  145. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  146. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  147. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  148. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  149. inque aliis rebus multis differre necessest
  150. naturas hominum varias moresque sequacis;
  151. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  152. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  153. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  154. illud in his rebus video firmare potesse,
  155. usque adeo naturarum vestigia linqui
  156. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  157. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  158. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  159. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  160. nam communibus inter se radicibus haerent
  161. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  162. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  163. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  164. sic animi atque animae naturam corpore toto
  165. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  166. inplexis ita principiis ab origine prima
  167. inter se fiunt consorti praedita vita,
  168. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  169. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  170. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  171. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  172. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  173. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  174. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  175. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  176. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  177. discidium possunt artus perferre relicti,
  178. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  179. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  180. mutua vitalis discunt contagia motus,
  181. maternis etiam membris alvoque reposta,
  182. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  183. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  184. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  185. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  186. atque animam credit permixtam corpore toto
  187. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  188. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  189. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  190. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  191. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  192. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  193. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  194. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  195. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  196. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  197. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  198. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  199. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  200. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  201. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  202. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  203. iam magis exemptis oculis debere videtur
  204. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  205. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  206. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  207. corporis atque animi primordia singula primis
  208. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  209. nam cum multo sunt animae elementa minora
  210. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  211. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  212. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  213. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  214. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  215. intervalla tenere exordia prima animai.
  216. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  217. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  218. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  219. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  220. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  221. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  222. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  223. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  224. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  225. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  226. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  227. quam primordia sentiscant concussa animai,
  228. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  229. et quam in his intervallis tuditantia possint
  230. concursare coire et dissultare vicissim.
  231. Et magis est animus vitai claustra
  232. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  233. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  234. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  235. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  236. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  237. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  238. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  239. truncus adempta anima circum membrisque remota
  240. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  241. si non omnimodis, at magna parte animai
  242. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  243. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  244. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  245. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  246. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  247. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  248. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  249. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  250. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  251. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  252. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  253. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  254. conquisita diu dulcique reperta labore
  255. digna tua pergam disponere carmina vita.
  256. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  257. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  258. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  259. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  260. Principio quoniam tenuem constare minutis
  261. corporibus docui multoque minoribus esse
  262. principiis factam quam liquidus umor aquai
  263. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  264. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  265. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  266. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  267. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  268. nam procul haec dubio nobis simulacra
  269. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  270. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  271. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  272. crede animam quoque diffundi multoque perire
  273. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  274. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  275. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  276. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  277. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  278. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  279. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  280. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  281. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  282. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  283. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  284. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  285. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  286. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  287. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  288. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,