De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  2. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  3. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  4. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  5. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  6. corporea natura animum constare animamque?
  7. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  8. consentire animum nobis in corpore cernis.
  9. si minus offendit vitam vis horrida teli
  10. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  11. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  12. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  13. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  14. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  15. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  16. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  17. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  18. principio esse aio persuptilem atque minutis
  19. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  20. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  21. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  22. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  23. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  24. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  25. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  26. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  27. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  28. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  29. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  30. at contra mellis constantior est natura
  31. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  32. haeret enim inter se magis omnis materiai
  33. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  34. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  35. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  36. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  37. at contra lapidum coniectum spicarumque
  38. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  39. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  40. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  41. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  42. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  43. mobilis egregie, perquam constare necessest
  44. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  45. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  46. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  47. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  48. quam tenui constet textura quamque loco se
  49. contineat parvo, si possit conglomerari,
  50. quod simul atque hominem leti secura quies est
  51. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  52. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  53. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  54. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  55. ergo animam totam perparvis esse necessest
  56. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  57. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  58. extima membrorum circumcaesura tamen se
  59. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  60. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  61. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  62. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  63. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  64. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  65. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  66. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  67. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  68. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  69. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  70. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  71. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  72. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  73. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  74. rara quod eius enim constat natura, necessest
  75. inter eum primordia multa moveri.
  76. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  77. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  78. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  79. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  80. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  81. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  82. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  83. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  84. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  85. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  86. inde calor motus et venti caeca potestas
  87. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  88. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  89. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  90. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  91. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  92. permanare malum, quin omnia perturbentur
  93. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  94. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  95. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  96. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  97. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  98. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  99. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  100. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  101. inter enim cursant primordia principiorum
  102. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  103. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  104. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  105. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  106. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  107. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  108. sic calor atque et venti caeca potestas
  109. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  110. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  111. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  112. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  113. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  114. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  115. quod genus in nostris membris et corpore toto
  116. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  117. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  118. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  119. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  120. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  121. consimili ratione necessest ventus et
  122. et calor inter se vigeant commixta per artus
  123. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  124. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  125. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  126. interemant sensum diductaque solvant.
  127. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  128. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  129. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  130. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  131. est etiam quoque pacati status ille,
  132. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  133. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  134. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  135. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  136. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  137. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  138. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  139. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  140. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  141. at natura boum placido magis vivit
  142. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  143. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  144. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  145. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  146. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  147. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  148. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  149. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  150. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  151. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  152. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  153. inque aliis rebus multis differre necessest
  154. naturas hominum varias moresque sequacis;
  155. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  156. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  157. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  158. illud in his rebus video firmare potesse,
  159. usque adeo naturarum vestigia linqui
  160. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  161. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  162. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  163. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  164. nam communibus inter se radicibus haerent
  165. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  166. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  167. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  168. sic animi atque animae naturam corpore toto
  169. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  170. inplexis ita principiis ab origine prima
  171. inter se fiunt consorti praedita vita,
  172. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  173. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  174. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  175. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  176. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  177. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  178. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  179. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  180. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  181. discidium possunt artus perferre relicti,
  182. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  183. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  184. mutua vitalis discunt contagia motus,
  185. maternis etiam membris alvoque reposta,
  186. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  187. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  188. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  189. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  190. atque animam credit permixtam corpore toto
  191. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  192. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  193. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  194. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  195. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  196. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  197. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  198. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  199. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  200. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  201. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  202. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  203. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  204. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  205. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  206. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  207. iam magis exemptis oculis debere videtur
  208. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  209. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  210. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  211. corporis atque animi primordia singula primis
  212. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  213. nam cum multo sunt animae elementa minora
  214. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  215. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  216. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  217. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  218. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  219. intervalla tenere exordia prima animai.
  220. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  221. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  222. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  223. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  224. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  225. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  226. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  227. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  228. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  229. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  230. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  231. quam primordia sentiscant concussa animai,
  232. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  233. et quam in his intervallis tuditantia possint
  234. concursare coire et dissultare vicissim.
  235. Et magis est animus vitai claustra
  236. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  237. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  238. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  239. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  240. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  241. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  242. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  243. truncus adempta anima circum membrisque remota
  244. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  245. si non omnimodis, at magna parte animai
  246. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  247. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  248. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  249. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  250. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  251. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  252. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  253. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  254. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  255. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  256. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  257. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  258. conquisita diu dulcique reperta labore
  259. digna tua pergam disponere carmina vita.
  260. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  261. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  262. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  263. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  264. Principio quoniam tenuem constare minutis
  265. corporibus docui multoque minoribus esse
  266. principiis factam quam liquidus umor aquai
  267. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  268. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  269. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  270. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  271. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  272. nam procul haec dubio nobis simulacra
  273. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  274. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  275. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  276. crede animam quoque diffundi multoque perire
  277. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  278. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  279. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  280. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  281. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  282. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  283. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  284. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  285. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  286. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  287. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  288. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  289. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  290. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  291. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  292. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  293. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  294. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  295. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  296. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  297. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  298. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  299. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  300. sic animum curas acris luctumque metumque;
  301. quare participem leti quoque convenit esse.
  302. quin etiam morbis in corporis avius errat
  303. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  304. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  305. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  306. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  307. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  308. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  309. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  310. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  311. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  312. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  313. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  314. et pariter mentem sanari corpus inani
  315. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  316. acris et in venas discessit diditus ardor,
  317. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  318. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  319. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  320. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  321. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  322. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  323. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  324. significant, paulo si durior insinuarit
  325. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  326. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  327. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  328. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  329. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  330. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  331. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  332. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  333. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  334. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  335. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  336. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  337. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  338. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  339. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  340. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  341. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  342. in latebras acer corrupti corporis umor,
  343. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  344. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  345. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  346. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  347. cur eadem credis sine corpore in aperto
  348. cum validis ventis aetatem degere posse?
  349. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  350. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  351. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.