De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  2. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  3. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  4. consentire animam totam per membra videmus
  5. sudoresque ita palloremque existere toto
  6. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  7. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  8. denique concidere ex animi terrore videmus
  9. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  10. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  11. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  12. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  13. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  14. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  15. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  16. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  17. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  18. corporea natura animum constare animamque?
  19. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  20. consentire animum nobis in corpore cernis.
  21. si minus offendit vitam vis horrida teli
  22. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  23. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  24. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  25. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.