De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  2. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  3. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  4. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  5. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  6. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  7. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  8. consentire animam totam per membra videmus
  9. sudoresque ita palloremque existere toto
  10. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  11. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  12. denique concidere ex animi terrore videmus
  13. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  14. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  15. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  16. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  17. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  18. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  19. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  20. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  21. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  22. corporea natura animum constare animamque?
  23. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  24. consentire animum nobis in corpore cernis.
  25. si minus offendit vitam vis horrida teli
  26. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  27. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  28. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  29. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  30. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  31. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  32. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  33. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  34. principio esse aio persuptilem atque minutis
  35. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  36. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  37. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  38. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  39. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  40. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  41. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  42. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  43. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  44. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  45. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  46. at contra mellis constantior est natura
  47. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  48. haeret enim inter se magis omnis materiai
  49. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  50. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  51. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  52. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  53. at contra lapidum coniectum spicarumque
  54. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  55. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  56. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  57. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  58. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  59. mobilis egregie, perquam constare necessest
  60. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  61. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  62. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  63. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  64. quam tenui constet textura quamque loco se
  65. contineat parvo, si possit conglomerari,
  66. quod simul atque hominem leti secura quies est
  67. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  68. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  69. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  70. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  71. ergo animam totam perparvis esse necessest
  72. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  73. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  74. extima membrorum circumcaesura tamen se
  75. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  76. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  77. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  78. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  79. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  80. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  81. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  82. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  83. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  84. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  85. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  86. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  87. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  88. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  89. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  90. rara quod eius enim constat natura, necessest
  91. inter eum primordia multa moveri.
  92. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  93. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  94. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  95. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  96. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  97. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  98. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  99. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  100. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  101. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  102. inde calor motus et venti caeca potestas
  103. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  104. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  105. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  106. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  107. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  108. permanare malum, quin omnia perturbentur
  109. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  110. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  111. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  112. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  113. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  114. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  115. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  116. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  117. inter enim cursant primordia principiorum
  118. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  119. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  120. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  121. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  122. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  123. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  124. sic calor atque et venti caeca potestas
  125. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  126. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  127. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  128. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  129. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  130. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  131. quod genus in nostris membris et corpore toto
  132. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  133. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  134. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  135. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  136. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  137. consimili ratione necessest ventus et
  138. et calor inter se vigeant commixta per artus
  139. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  140. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  141. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  142. interemant sensum diductaque solvant.
  143. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  144. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  145. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  146. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  147. est etiam quoque pacati status ille,
  148. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  149. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  150. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  151. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  152. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  153. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  154. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  155. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  156. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  157. at natura boum placido magis vivit
  158. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  159. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  160. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  161. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  162. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  163. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  164. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  165. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  166. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  167. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  168. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  169. inque aliis rebus multis differre necessest
  170. naturas hominum varias moresque sequacis;
  171. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  172. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  173. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  174. illud in his rebus video firmare potesse,
  175. usque adeo naturarum vestigia linqui
  176. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  177. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  178. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  179. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  180. nam communibus inter se radicibus haerent
  181. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  182. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  183. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  184. sic animi atque animae naturam corpore toto
  185. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  186. inplexis ita principiis ab origine prima
  187. inter se fiunt consorti praedita vita,
  188. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  189. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  190. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  191. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  192. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  193. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  194. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  195. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  196. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  197. discidium possunt artus perferre relicti,
  198. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  199. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  200. mutua vitalis discunt contagia motus,
  201. maternis etiam membris alvoque reposta,
  202. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  203. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  204. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  205. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  206. atque animam credit permixtam corpore toto
  207. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  208. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  209. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  210. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  211. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  212. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  213. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  214. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  215. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  216. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  217. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  218. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  219. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  220. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  221. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  222. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  223. iam magis exemptis oculis debere videtur
  224. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  225. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  226. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  227. corporis atque animi primordia singula primis
  228. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  229. nam cum multo sunt animae elementa minora
  230. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  231. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  232. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  233. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  234. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  235. intervalla tenere exordia prima animai.
  236. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  237. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  238. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  239. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  240. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  241. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  242. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  243. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  244. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  245. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  246. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  247. quam primordia sentiscant concussa animai,
  248. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  249. et quam in his intervallis tuditantia possint
  250. concursare coire et dissultare vicissim.
  251. Et magis est animus vitai claustra
  252. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  253. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  254. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  255. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  256. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  257. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  258. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  259. truncus adempta anima circum membrisque remota
  260. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  261. si non omnimodis, at magna parte animai
  262. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  263. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  264. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  265. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  266. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  267. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  268. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  269. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  270. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  271. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  272. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  273. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  274. conquisita diu dulcique reperta labore
  275. digna tua pergam disponere carmina vita.
  276. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  277. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  278. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  279. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  280. Principio quoniam tenuem constare minutis
  281. corporibus docui multoque minoribus esse
  282. principiis factam quam liquidus umor aquai
  283. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  284. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  285. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  286. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  287. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  288. nam procul haec dubio nobis simulacra
  289. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  290. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  291. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  292. crede animam quoque diffundi multoque perire
  293. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  294. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  295. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  296. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  297. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  298. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  299. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  300. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  301. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  302. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  303. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  304. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  305. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  306. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  307. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  308. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  309. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  310. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  311. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  312. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  313. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  314. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  315. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  316. sic animum curas acris luctumque metumque;
  317. quare participem leti quoque convenit esse.
  318. quin etiam morbis in corporis avius errat
  319. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  320. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  321. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  322. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  323. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  324. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  325. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  326. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  327. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  328. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  329. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  330. et pariter mentem sanari corpus inani
  331. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  332. acris et in venas discessit diditus ardor,
  333. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  334. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  335. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  336. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  337. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  338. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  339. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  340. significant, paulo si durior insinuarit
  341. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  342. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  343. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  344. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,