De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  2. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  3. naturam rerum divina mente coorta
  4. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  5. discedunt. totum video per inane geri res.
  6. apparet divum numen sedesque quietae,
  7. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  8. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  9. cana cadens violat semperque innubilus aether
  10. integit et large diffuso lumine ridet:
  11. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  12. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  13. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  14. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  15. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  16. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  17. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  18. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  19. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  20. qualia sint et quam variis distantia formis
  21. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  22. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  23. hasce secundum res animi natura videtur
  24. atque animae claranda meis iam versibus esse
  25. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  26. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  27. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  28. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  29. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  30. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  31. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  32. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  33. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  34. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  35. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  36. extorres idem patria longeque fugati
  37. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  38. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  39. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  40. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  41. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  42. acrius advertunt animos ad religionem.
  43. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  44. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  45. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  46. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  47. denique avarities et honorum caeca cupido,
  48. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  49. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  50. noctes atque dies niti praestante labore
  51. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  52. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  53. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  54. semota ab dulci vita stabilique videtur
  55. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  56. unde homines dum se falso terrore coacti
  57. effugisse volunt longe longeque remosse,
  58. sanguine civili rem conflant divitiasque
  59. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  60. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  61. et consanguineum mensas odere timentque.
  62. consimili ratione ab eodem saepe timore
  63. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  64. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  65. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  66. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  67. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  68. percipit humanos odium lucisque videndae,
  69. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  70. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  71. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  72. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  73. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  74. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  75. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  76. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  77. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  78. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  79. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  80. non radii solis neque lucida tela diei
  81. discutiant, sed naturae species ratioque.
  82. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  83. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  84. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  85. atque oculei partes animantis totius extant.
  86. ---
  87. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  88. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  89. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  90. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  91. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  92. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  93. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  94. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  95. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  96. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  97. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  98. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  99. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  100. in nullo caput interea sit forte dolore.
  101. Praeterea molli cum somno dedita membra
  102. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  103. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  104. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  105. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  106. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  107. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  108. principio fit uti detracto corpore multo
  109. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  110. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  111. diffugere forasque per os est editus ,
  112. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  113. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  114. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  115. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  116. semina, curare in membris ut vita moretur.
  117. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  118. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  119. quapropter quoniam est animi natura reperta
  120. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  121. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  122. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  123. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  124. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  125. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  126. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  127. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  128. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  129. idque situm media regione in pectoris haeret.
  130. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  131. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  132. cetera pars animae per totum dissita corpus
  133. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  134. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  135. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  136. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  137. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  138. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  139. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  140. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  141. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  142. consentire animam totam per membra videmus
  143. sudoresque ita palloremque existere toto
  144. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  145. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  146. denique concidere ex animi terrore videmus
  147. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  148. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  149. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  150. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  151. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  152. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  153. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  154. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  155. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  156. corporea natura animum constare animamque?
  157. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  158. consentire animum nobis in corpore cernis.
  159. si minus offendit vitam vis horrida teli
  160. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  161. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  162. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  163. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  164. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  165. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  166. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  167. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  168. principio esse aio persuptilem atque minutis
  169. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  170. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  171. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  172. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  173. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  174. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  175. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  176. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  177. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  178. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  179. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  180. at contra mellis constantior est natura
  181. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  182. haeret enim inter se magis omnis materiai
  183. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  184. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  185. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  186. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  187. at contra lapidum coniectum spicarumque
  188. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  189. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  190. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  191. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  192. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  193. mobilis egregie, perquam constare necessest
  194. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  195. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  196. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  197. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  198. quam tenui constet textura quamque loco se
  199. contineat parvo, si possit conglomerari,
  200. quod simul atque hominem leti secura quies est
  201. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  202. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  203. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  204. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  205. ergo animam totam perparvis esse necessest
  206. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  207. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  208. extima membrorum circumcaesura tamen se
  209. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  210. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  211. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  212. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  213. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  214. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  215. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  216. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  217. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  218. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  219. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  220. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  221. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  222. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  223. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  224. rara quod eius enim constat natura, necessest
  225. inter eum primordia multa moveri.
  226. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  227. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  228. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  229. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  230. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  231. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  232. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  233. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  234. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  235. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  236. inde calor motus et venti caeca potestas
  237. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  238. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  239. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  240. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  241. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  242. permanare malum, quin omnia perturbentur
  243. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  244. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  245. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  246. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  247. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  248. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  249. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  250. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  251. inter enim cursant primordia principiorum
  252. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  253. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  254. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  255. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  256. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  257. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  258. sic calor atque et venti caeca potestas
  259. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  260. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  261. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  262. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  263. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  264. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  265. quod genus in nostris membris et corpore toto
  266. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  267. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  268. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  269. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  270. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  271. consimili ratione necessest ventus et
  272. et calor inter se vigeant commixta per artus
  273. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  274. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  275. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  276. interemant sensum diductaque solvant.
  277. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  278. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  279. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  280. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  281. est etiam quoque pacati status ille,
  282. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  283. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  284. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  285. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  286. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  287. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  288. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  289. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  290. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  291. at natura boum placido magis vivit
  292. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  293. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  294. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  295. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  296. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  297. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  298. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  299. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  300. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  301. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  302. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  303. inque aliis rebus multis differre necessest
  304. naturas hominum varias moresque sequacis;
  305. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  306. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  307. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  308. illud in his rebus video firmare potesse,
  309. usque adeo naturarum vestigia linqui
  310. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  311. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  312. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  313. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  314. nam communibus inter se radicibus haerent
  315. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  316. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  317. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  318. sic animi atque animae naturam corpore toto
  319. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  320. inplexis ita principiis ab origine prima
  321. inter se fiunt consorti praedita vita,
  322. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  323. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  324. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  325. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  326. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  327. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  328. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  329. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  330. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  331. discidium possunt artus perferre relicti,
  332. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  333. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  334. mutua vitalis discunt contagia motus,
  335. maternis etiam membris alvoque reposta,
  336. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  337. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  338. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  339. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  340. atque animam credit permixtam corpore toto
  341. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  342. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  343. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  344. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  345. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  346. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  347. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  348. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  349. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  350. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  351. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  352. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  353. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  354. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  355. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  356. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  357. iam magis exemptis oculis debere videtur
  358. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  359. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  360. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  361. corporis atque animi primordia singula primis
  362. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  363. nam cum multo sunt animae elementa minora
  364. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  365. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  366. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  367. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  368. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  369. intervalla tenere exordia prima animai.
  370. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  371. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  372. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  373. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  374. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  375. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  376. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  377. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  378. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  379. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  380. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  381. quam primordia sentiscant concussa animai,
  382. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  383. et quam in his intervallis tuditantia possint
  384. concursare coire et dissultare vicissim.
  385. Et magis est animus vitai claustra
  386. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  387. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  388. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  389. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  390. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  391. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  392. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  393. truncus adempta anima circum membrisque remota
  394. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  395. si non omnimodis, at magna parte animai
  396. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  397. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  398. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  399. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  400. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  401. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  402. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  403. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  404. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  405. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  406. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  407. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  408. conquisita diu dulcique reperta labore
  409. digna tua pergam disponere carmina vita.
  410. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  411. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  412. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  413. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  414. Principio quoniam tenuem constare minutis
  415. corporibus docui multoque minoribus esse
  416. principiis factam quam liquidus umor aquai
  417. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  418. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  419. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  420. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  421. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  422. nam procul haec dubio nobis simulacra
  423. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  424. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  425. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  426. crede animam quoque diffundi multoque perire
  427. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  428. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  429. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  430. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  431. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  432. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  433. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  434. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  435. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  436. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  437. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  438. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  439. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  440. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  441. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  442. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  443. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  444. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  445. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  446. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  447. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  448. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  449. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  450. sic animum curas acris luctumque metumque;
  451. quare participem leti quoque convenit esse.
  452. quin etiam morbis in corporis avius errat
  453. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  454. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  455. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  456. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  457. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  458. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  459. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  460. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  461. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  462. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  463. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  464. et pariter mentem sanari corpus inani
  465. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  466. acris et in venas discessit diditus ardor,
  467. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  468. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  469. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  470. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  471. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  472. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  473. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  474. significant, paulo si durior insinuarit
  475. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  476. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  477. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  478. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  479. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  480. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  481. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  482. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  483. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  484. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  485. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  486. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  487. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  488. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  489. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  490. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  491. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  492. in latebras acer corrupti corporis umor,
  493. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  494. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  495. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  496. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  497. cur eadem credis sine corpore in aperto
  498. cum validis ventis aetatem degere posse?
  499. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  500. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  501. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  502. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  503. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  504. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  505. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  506. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  507. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  508. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  509. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  510. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  511. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  512. usque adeo falsae rationi vera videtur
  513. res occurrere et effugium praecludere eunti
  514. ancipitique refutatu convincere falsum.
  515. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  516. et membratim vitalem deperdere sensum;
  517. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  518. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  519. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  520. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  521. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  522. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  523. introsum trahere et partis conducere in unum
  524. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  525. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  526. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  527. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  528. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  529. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  530. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  531. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  532. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  533. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  534. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  535. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  536. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  537. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  538. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  539. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  540. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  541. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  542. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  543. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  544. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  545. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  546. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  547. Denique corporis atque animi vivata potestas
  548. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  549. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  550. sola potest animi per se natura nec autem
  551. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  552. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  553. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  554. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  555. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  556. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  557. nec magnis intervallis primordia possunt
  558. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  559. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  560. haut possunt post mortem eiecta moveri
  561. propterea quia non simili ratione tenentur;
  562. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  563. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  564. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  565. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  566. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  567. dissolui sensus animi fateare necessest
  568. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  569. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  570. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  571. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  572. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  573. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  574. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  575. fundamenta foras manant animaeque per artus
  576. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  577. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  578. dispertitam animae naturam exisse per artus
  579. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  580. quam prolapsa foras enaret in auras.
  581. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  582. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  583. ire anima ac toto solui de corpore tota
  584. et quasi supremo languescere tempore voltus
  585. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  586. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  587. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  588. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  589. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  590. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  591. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  592. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  593. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  594. non modo non omnem possit durare per aevom,
  595. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  596. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  597. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  598. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  599. verum deficere in certa regione locatam;
  600. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  601. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  602. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  603. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  604. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  605. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  606. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  607. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  608. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  609. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  610. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  611. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  612. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  613. Praeterea si inmortalis natura animaist
  614. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  615. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  616. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  617. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  618. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  619. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  620. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  621. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  622. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  623. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  624. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  625. si subito medium celeri praeciderit ictu
  626. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  627. dispertita procul dubio quoque vis animai
  628. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  629. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  630. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  631. falciferos memorant currus abscidere membra
  632. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  633. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  634. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  635. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  636. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  637. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  638. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  639. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  640. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  641. inde alius conatur adempto surgere crure,
  642. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  643. et caput abscisum calido viventeque trunco
  644. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  645. donec reliquias animai reddidit omnes.
  646. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  647. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  648. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  649. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  650. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  651. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  652. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  653. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  654. particulis animas? at ea ratione sequetur
  655. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  656. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  657. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  658. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  659. Praeterea si inmortalis natura animai
  660. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  661. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  662. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  663. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  664. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  665. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  666. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  667. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  668. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  669. inferri solitast animi vivata potestas
  670. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  671. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  672. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  673. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  674. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  675. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  676. expertis animas nec leti lege solutas;
  677. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  678. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  679. quod fieri totum contra manifesta docet res
  680. ita conexa est per venas viscera nervos
  681. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  682. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  683. et lapis oppressus subitis e frugibus
  684. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  685. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  686. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  687. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  688. permanare animam nobis per membra solere,
  689. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  690. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  691. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  692. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  693. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  694. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  695. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  696. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  697. particulae quibus haec animi natura creatur,
  698. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  699. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  700. quapropter neque natali privata videtur
  701. esse die natura animae nec funeris expers.
  702. Semina praeterea linquontur necne animai
  703. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  704. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  705. partibus amissis quoniam libata recessit.
  706. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  707. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  708. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  709. expirant atque unde animantum copia tanta
  710. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  711. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  712. vermibus et privas in corpora posse venire