De Rerum Natura
Lucretius
-
- Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
- diffugere forasque per os est editus ,
- deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
- noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
- corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
- sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
- semina, curare in membris ut vita moretur.
- est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
- corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
- quapropter quoniam est animi natura reperta
- atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
- nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
- sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
- transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
- quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
- Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
- inter se atque unam naturam conficere ex se,
- sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
- consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
- idque situm media regione in pectoris haeret.