De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  2. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  3. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  4. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  5. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  6. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  7. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  8. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  9. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  10. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  11. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  12. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  13. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  14. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  15. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  16. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  17. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  18. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  19. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  20. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis