De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  2. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  3. inde alii multi reges rerumque potentes
  4. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  5. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  6. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  7. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  8. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  9. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  10. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  11. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  12. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  13. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  14. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.