De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  2. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  3. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  4. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  5. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  6. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  7. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  8. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  9. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  10. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  11. in nullo caput interea sit forte dolore.
  12. Praeterea molli cum somno dedita membra
  13. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  14. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  15. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  16. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  17. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  18. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  19. principio fit uti detracto corpore multo
  20. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  21. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  22. diffugere forasque per os est editus ,
  23. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  24. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  25. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  26. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  27. semina, curare in membris ut vita moretur.
  28. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  29. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  30. quapropter quoniam est animi natura reperta
  31. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  32. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  33. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  34. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  35. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  36. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  37. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  38. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  39. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  40. idque situm media regione in pectoris haeret.
  41. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  42. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  43. cetera pars animae per totum dissita corpus
  44. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  45. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  46. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  47. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  48. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  49. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  50. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  51. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  52. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  53. consentire animam totam per membra videmus
  54. sudoresque ita palloremque existere toto
  55. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  56. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  57. denique concidere ex animi terrore videmus
  58. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  59. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  60. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  61. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  62. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  63. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  64. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  65. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  66. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  67. corporea natura animum constare animamque?
  68. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  69. consentire animum nobis in corpore cernis.
  70. si minus offendit vitam vis horrida teli
  71. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  72. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  73. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  74. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  75. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  76. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  77. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  78. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  79. principio esse aio persuptilem atque minutis
  80. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  81. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  82. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  83. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  84. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  85. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  86. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  87. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  88. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  89. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  90. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  91. at contra mellis constantior est natura
  92. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  93. haeret enim inter se magis omnis materiai
  94. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  95. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  96. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  97. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  98. at contra lapidum coniectum spicarumque
  99. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  100. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  101. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  102. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  103. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  104. mobilis egregie, perquam constare necessest
  105. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  106. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  107. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  108. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  109. quam tenui constet textura quamque loco se
  110. contineat parvo, si possit conglomerari,
  111. quod simul atque hominem leti secura quies est
  112. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  113. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  114. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  115. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  116. ergo animam totam perparvis esse necessest
  117. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  118. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  119. extima membrorum circumcaesura tamen se
  120. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  121. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  122. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  123. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  124. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  125. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  126. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  127. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  128. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  129. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  130. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  131. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  132. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  133. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  134. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  135. rara quod eius enim constat natura, necessest
  136. inter eum primordia multa moveri.
  137. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  138. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  139. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  140. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  141. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  142. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  143. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  144. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  145. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  146. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  147. inde calor motus et venti caeca potestas
  148. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  149. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  150. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  151. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  152. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  153. permanare malum, quin omnia perturbentur
  154. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  155. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  156. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  157. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  158. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  159. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  160. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  161. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  162. inter enim cursant primordia principiorum
  163. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  164. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  165. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  166. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  167. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  168. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  169. sic calor atque et venti caeca potestas
  170. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  171. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  172. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  173. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  174. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  175. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  176. quod genus in nostris membris et corpore toto
  177. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  178. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  179. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  180. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  181. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  182. consimili ratione necessest ventus et
  183. et calor inter se vigeant commixta per artus
  184. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  185. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  186. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  187. interemant sensum diductaque solvant.
  188. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  189. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  190. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  191. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  192. est etiam quoque pacati status ille,
  193. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  194. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  195. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  196. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  197. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  198. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  199. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  200. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  201. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  202. at natura boum placido magis vivit
  203. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  204. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  205. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  206. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  207. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  208. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  209. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  210. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  211. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  212. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  213. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  214. inque aliis rebus multis differre necessest
  215. naturas hominum varias moresque sequacis;
  216. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  217. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  218. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  219. illud in his rebus video firmare potesse,
  220. usque adeo naturarum vestigia linqui
  221. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  222. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  223. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  224. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  225. nam communibus inter se radicibus haerent
  226. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  227. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  228. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  229. sic animi atque animae naturam corpore toto
  230. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  231. inplexis ita principiis ab origine prima
  232. inter se fiunt consorti praedita vita,
  233. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  234. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  235. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  236. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  237. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  238. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  239. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  240. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  241. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  242. discidium possunt artus perferre relicti,
  243. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  244. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  245. mutua vitalis discunt contagia motus,
  246. maternis etiam membris alvoque reposta,
  247. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  248. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  249. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  250. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  251. atque animam credit permixtam corpore toto
  252. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  253. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  254. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  255. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  256. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  257. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  258. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  259. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  260. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  261. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  262. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  263. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  264. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  265. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  266. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  267. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  268. iam magis exemptis oculis debere videtur
  269. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  270. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  271. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  272. corporis atque animi primordia singula primis
  273. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  274. nam cum multo sunt animae elementa minora
  275. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  276. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  277. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  278. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  279. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  280. intervalla tenere exordia prima animai.
  281. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  282. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  283. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  284. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  285. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  286. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  287. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  288. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  289. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  290. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  291. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  292. quam primordia sentiscant concussa animai,
  293. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  294. et quam in his intervallis tuditantia possint
  295. concursare coire et dissultare vicissim.
  296. Et magis est animus vitai claustra
  297. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  298. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  299. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  300. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  301. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  302. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  303. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  304. truncus adempta anima circum membrisque remota
  305. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  306. si non omnimodis, at magna parte animai
  307. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  308. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  309. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  310. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  311. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  312. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  313. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  314. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  315. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  316. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  317. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  318. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  319. conquisita diu dulcique reperta labore
  320. digna tua pergam disponere carmina vita.
  321. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  322. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  323. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  324. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  325. Principio quoniam tenuem constare minutis
  326. corporibus docui multoque minoribus esse
  327. principiis factam quam liquidus umor aquai
  328. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  329. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  330. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  331. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  332. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  333. nam procul haec dubio nobis simulacra
  334. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  335. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  336. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  337. crede animam quoque diffundi multoque perire
  338. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  339. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  340. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  341. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  342. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  343. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  344. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  345. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  346. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  347. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  348. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  349. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  350. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  351. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  352. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  353. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  354. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  355. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  356. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  357. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  358. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  359. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  360. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  361. sic animum curas acris luctumque metumque;
  362. quare participem leti quoque convenit esse.
  363. quin etiam morbis in corporis avius errat
  364. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  365. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  366. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  367. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  368. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  369. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  370. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  371. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  372. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  373. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  374. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  375. et pariter mentem sanari corpus inani
  376. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  377. acris et in venas discessit diditus ardor,
  378. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  379. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  380. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  381. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  382. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  383. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  384. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  385. significant, paulo si durior insinuarit
  386. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  387. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  388. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  389. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  390. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  391. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  392. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  393. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  394. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  395. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  396. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  397. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  398. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  399. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  400. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  401. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  402. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  403. in latebras acer corrupti corporis umor,
  404. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  405. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  406. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  407. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  408. cur eadem credis sine corpore in aperto
  409. cum validis ventis aetatem degere posse?
  410. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  411. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  412. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  413. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  414. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  415. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  416. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  417. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  418. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  419. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  420. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  421. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  422. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  423. usque adeo falsae rationi vera videtur
  424. res occurrere et effugium praecludere eunti
  425. ancipitique refutatu convincere falsum.
  426. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  427. et membratim vitalem deperdere sensum;
  428. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  429. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  430. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  431. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  432. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  433. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  434. introsum trahere et partis conducere in unum
  435. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  436. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  437. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  438. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  439. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  440. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  441. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  442. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  443. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  444. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  445. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  446. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  447. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  448. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  449. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  450. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  451. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  452. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  453. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  454. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  455. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  456. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  457. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  458. Denique corporis atque animi vivata potestas
  459. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  460. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  461. sola potest animi per se natura nec autem
  462. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  463. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  464. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  465. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  466. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  467. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  468. nec magnis intervallis primordia possunt
  469. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  470. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  471. haut possunt post mortem eiecta moveri
  472. propterea quia non simili ratione tenentur;
  473. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  474. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  475. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  476. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  477. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  478. dissolui sensus animi fateare necessest
  479. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  480. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  481. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  482. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  483. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  484. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  485. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  486. fundamenta foras manant animaeque per artus
  487. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  488. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  489. dispertitam animae naturam exisse per artus
  490. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  491. quam prolapsa foras enaret in auras.
  492. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  493. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  494. ire anima ac toto solui de corpore tota
  495. et quasi supremo languescere tempore voltus
  496. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  497. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  498. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  499. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  500. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  501. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  502. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  503. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  504. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  505. non modo non omnem possit durare per aevom,
  506. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  507. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  508. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  509. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  510. verum deficere in certa regione locatam;
  511. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  512. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  513. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  514. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  515. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  516. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  517. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  518. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  519. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  520. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  521. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  522. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  523. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  524. Praeterea si inmortalis natura animaist
  525. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  526. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  527. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  528. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  529. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  530. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  531. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  532. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  533. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  534. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  535. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  536. si subito medium celeri praeciderit ictu
  537. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  538. dispertita procul dubio quoque vis animai
  539. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  540. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  541. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  542. falciferos memorant currus abscidere membra
  543. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  544. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  545. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  546. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  547. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  548. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  549. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  550. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  551. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  552. inde alius conatur adempto surgere crure,
  553. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  554. et caput abscisum calido viventeque trunco
  555. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  556. donec reliquias animai reddidit omnes.
  557. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  558. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  559. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  560. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  561. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  562. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  563. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  564. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  565. particulis animas? at ea ratione sequetur
  566. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  567. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  568. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  569. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  570. Praeterea si inmortalis natura animai
  571. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  572. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  573. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  574. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  575. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  576. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  577. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  578. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  579. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  580. inferri solitast animi vivata potestas
  581. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  582. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  583. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  584. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  585. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  586. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  587. expertis animas nec leti lege solutas;
  588. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  589. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  590. quod fieri totum contra manifesta docet res
  591. ita conexa est per venas viscera nervos
  592. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  593. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  594. et lapis oppressus subitis e frugibus
  595. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  596. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  597. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  598. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  599. permanare animam nobis per membra solere,
  600. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  601. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  602. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  603. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  604. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  605. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  606. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  607. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  608. particulae quibus haec animi natura creatur,
  609. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  610. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  611. quapropter neque natali privata videtur
  612. esse die natura animae nec funeris expers.
  613. Semina praeterea linquontur necne animai
  614. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  615. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  616. partibus amissis quoniam libata recessit.
  617. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  618. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  619. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  620. expirant atque unde animantum copia tanta
  621. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  622. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  623. vermibus et privas in corpora posse venire
  624. credis nec reputas cur milia multa animarum
  625. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  626. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  627. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  628. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  629. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  630. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  631. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  632. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  633. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  634. et mala multa animus contage fungitur eius.
  635. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  636. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  637. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  638. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  639. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  640. conexae neque consensu contagia fient.
  641. Denique cur acris violentia triste leonum
  642. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  643. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  644. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  645. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  646. si non, certa suo quia semine seminioque
  647. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  648. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  649. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  650. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  651. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  652. accipiter fugiens veniente columba,
  653. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  654. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  655. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  656. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  657. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  658. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  659. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  660. sin animas hominum dicent in corpora semper
  661. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  662. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  663. si non, certa suo quia semine seminioque
  664. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  665. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  666. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  667. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  668. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  669. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  670. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  671. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  672. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  673. an metuit conclusa manere in corpore putri
  674. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  675. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  676. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  677. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  678. expectare immortalis mortalia membra
  679. innumero numero certareque praeproperanter
  680. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  681. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  682. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  683. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  684. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  685. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  686. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  687. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  688. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  689. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  690. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  691. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  692. posset et innasci quavis in parte soleret,
  693. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  694. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  695. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  696. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  697. totum posse extra corpus durare genique.
  698. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  699. confiteare animam distractam in corpore toto.
  700. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  701. consentire putare et fungi mutua posse
  702. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  703. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  704. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  705. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  706. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  707. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  708. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  709. dissociare intus partis, ut materiai
  710. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  711. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  712. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  713. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  714. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  715. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  716. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  717. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  718. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  719. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  720. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  721. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  722. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  723. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  724. ---
  725. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  726. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  727. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  728. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  729. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  730. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  731. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  732. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  733. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  734. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  735. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  736. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  737. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  738. omnibus humanis esset terraque marique,
  739. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  740. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  741. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  742. accidere omnino poterit sensumque movere,
  743. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  744. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  745. distractast animi natura animaeque potestas,
  746. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  747. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  748. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  749. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  750. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  751. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  752. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  753. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  754. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  755. nam cum respicias inmensi temporis omne
  756. praeteritum spatium, tum motus materiai
  757. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  758. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  759. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  760. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  761. inter enim iectast vitai pausa vageque
  762. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  763. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  764. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  765. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  766. illum cui possint incommoda conciliari,
  767. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  768. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  769. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  770. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  771. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  772. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  773. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  774. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  775. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  776. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  777. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  778. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  779. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  780. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  781. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  782. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  783. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  784. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  785. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  786. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  787. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  788. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  789. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  790. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  791. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  792. aut in melle situm suffocari atque rigere
  793. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  794. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  795. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  796. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  797. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  798. non poteris factis florentibus esse tuisque
  799. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  800. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'