De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  2. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  3. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  4. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  5. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  6. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  7. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  8. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  9. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  10. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  11. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  12. in nullo caput interea sit forte dolore.
  13. Praeterea molli cum somno dedita membra
  14. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  15. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  16. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  17. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  18. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  19. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  20. principio fit uti detracto corpore multo
  21. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  22. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  23. diffugere forasque per os est editus ,
  24. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  25. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  26. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  27. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  28. semina, curare in membris ut vita moretur.
  29. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  30. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  31. quapropter quoniam est animi natura reperta
  32. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  33. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  34. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  35. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  36. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  37. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  38. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  39. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  40. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  41. idque situm media regione in pectoris haeret.
  42. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  43. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  44. cetera pars animae per totum dissita corpus
  45. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  46. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  47. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  48. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  49. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  50. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  51. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  52. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  53. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  54. consentire animam totam per membra videmus
  55. sudoresque ita palloremque existere toto
  56. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  57. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  58. denique concidere ex animi terrore videmus
  59. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  60. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  61. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  62. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  63. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  64. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  65. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  66. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  67. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  68. corporea natura animum constare animamque?
  69. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  70. consentire animum nobis in corpore cernis.
  71. si minus offendit vitam vis horrida teli
  72. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  73. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  74. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  75. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  76. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  77. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  78. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  79. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  80. principio esse aio persuptilem atque minutis
  81. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  82. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  83. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  84. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  85. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  86. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  87. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  88. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  89. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  90. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  91. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  92. at contra mellis constantior est natura
  93. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  94. haeret enim inter se magis omnis materiai
  95. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  96. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  97. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  98. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  99. at contra lapidum coniectum spicarumque
  100. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  101. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  102. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  103. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  104. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  105. mobilis egregie, perquam constare necessest
  106. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  107. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  108. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  109. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  110. quam tenui constet textura quamque loco se
  111. contineat parvo, si possit conglomerari,
  112. quod simul atque hominem leti secura quies est
  113. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  114. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  115. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  116. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  117. ergo animam totam perparvis esse necessest
  118. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  119. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  120. extima membrorum circumcaesura tamen se
  121. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  122. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  123. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  124. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  125. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  126. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  127. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  128. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  129. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  130. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  131. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  132. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  133. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  134. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  135. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  136. rara quod eius enim constat natura, necessest
  137. inter eum primordia multa moveri.
  138. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  139. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  140. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  141. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  142. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  143. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  144. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  145. nec magis e parvis et levibus ex elementis;